Documento n. 92

Die predicta x intrante Decembri (m.°ccIxxiij, Indictione prima).

Dominus Frater Catelanus condam domini Guidonis Hostie arbiter et arbitrator et amicabilis compositor ellectus inter dominam Bertholomeam et dominam Johannam puberes et sorores et filias condam domini Guidonis condam domini Herminii de Radicibus cum auctoritate domini Vitalis de Alixindis not. earum curatoris curatorio nomine pro eis ex una parte et frater Bertholomeus quondam domini Hermini de Radicibus pro se et filiis suis masculis ex alia super questionibus et divisionibus bonorum que fuerunt quondam domini Guidonis condam domini Herminij de Radicibus et super omnibus et singulis que continentur in compromisso scripto manu Johanis Damiani not., habito consilio sapientum et visolaudatu: et amicabiliter arbitratus est et precepit quod dicte domine Bertholomea et Johanna et dictus earum curator pro eis curatorio nomine habere debeant ante partem stationem que empta fuit a domino Guidoctino sene de Prendipartibus et Azolino eius filio positam iuxta viam publicam et iuxta heredes condam domini Guidonis Uguitionis. Item unam petie etc. Item laudando arbitratus fuit et amicabiliter disposuit et precepit inter dictas res de dictis heredibus et bonis esse et habere debere dictas dominas et earum curatorem predictum pro eis unam partem, scilicet secundum quod eis obveniet sorte et aliam partem debeat habere dictus frater Bertolomeus secundum quod ei obvenerit per sortem; que partes dictarum hereditatum bonorum iurium et rerum sunt in capella Sancti Laurentii de Guarinis. In primis statio cum turri magna in qua habitat dominus Borghesanus de Camurata et Johaninus Bonromei que est apud beccharias etc. Quibus omnibus sic peractis dictus frater Catelanus arbitratus fuit et dixit, quod sicut pervenerint predicte res, bona et iuria cuilibet parti ad sortem etc., ut hec et alia plure (sic) patent in laudo scripto manu dicti Johanis not. etc., in claustro sive Sancte Crucis de bon., pressentibus fratre Rodulfo dicte domus, fratre preceptore domus bon., fratre Alberto dicte domus, fratre Brocardo dicte domus, domino Bertholomeo domini Federici de Pavanensibus, Jacomello quondam domini Jacobini Bandini, fratre Guidone de Bocaderoncho etc., et me Jacobino not. etc.

Lib. 23 Memorial. Jacobini Rolandi Benvignonis not., fol. clxxxxvnj verso.