Documento n. 219

Die vigessimo sexto Februarij (Millesimo ducentesimo Nonagesimo nono, Indictione duodecima).

Dominus Iohanes quondam domini Conforti de Thencarariis jure proprio et jnperpetuum dedit et vendidit domino Alberto dominj Odofredi legum doctori domum unam cum sollo et edifficio, que domus vocabatur Malpaga pòxita Bon. in capella Sancti Christophori de Reremiis (1) juxta vias publicas a duobus lateribus, juxta edifficium domus domini Iacobi Romey de Parma, et a latere posteriori juxta domum dicti domini Alberti que fuit domine Agnesie; et hoc prò precio ducentarum quinqueginta libr. bon., quod pretium presentialiter enptor venditori prefacto dedit, solvit et numeravit et (venditor) promissit de legiptima deffensione quantum pro suo facto proprio etc. et pro precio supradicto dedit et cessit eidem domino Alberto omnia jura et actiones reales et personales que eidem domino Iohani conpetunt vel spectant vel in fucturum competere et spectare possent contra dominos Albertum domini Guidonis Zenzaraxone, Guidonem Rigutium et Iohanem suos filios auctores dicti domini Iohanis, a quibus ipse dominus Iohanes emit domum predictam etc.

Lib. 97 Memorial. Mathey quondam domini Iacobini Scornecte not., fol. xxxij verso.

(1) Cosi è scritto in vece di Geremiis.