Documento n. 159

Die Sabati viij intrante Marcio (Millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Indictione xv).

Guezus filius quondam domini Rigipti Maglate filij quondam domini Guezi quondam domini Guidoti de Guezis, adultus accedens coram presentia domini Bernardini judicis domini potestatis et peciit sibi in curatorem dari dominum Palmirolum Manigoldi ad interponendam auctoritatem suam renuntiationi, ratificationi, consensui, approbationi et confirmationi venditionis, quam predicti Albertus, Guinizellus, Rigiptus et Guidoclerius facturi sunt domino Bonino de Sardellis de domibus et medietate turris posite juxta plateam comunis bon., pro precio. MM. libr. bon., et eciam promissioni et obbligationi quam facturus est dicto domino Bonino recipienti ut dictum est de faciendo et curando quod Jacobus sive Jacobucius filius condam dicti Rigipti et frater ipsius Guezij predictam vendicionem faciendam dicto domino Bonino per predictos Albertum, Guinizellum, Rigiptum et Guidoclerium precij solutionem traditionem et omnia et singula in dictos (sic) instrumentis contenpta ratificabit, approbabit et confirmabit etc. Ex instrumento dicti Yuani not. heri facto bon., in pallatio veteri comunis bon., pressentibus Alberto domini Ubaldi Frenarij propinquo etc.

Lib. 68 Memorial. Antholini Rolandini de Tebaldi not., fol. lxxxij.