Documento n. 204

Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, Indictione otava, die sabati tercio Setembris.

Amedeus filius quondam domini Amedey medici ( Alberici ) pater et legitimus aministrator Bonarcii, Orij et Martini flliorum suorum suo proprio et principali nomine et tamquam pater et ligitimus aministrator dictorum filiorum suorum et vigore cuiusdam reformationis consilij, populi. et Masse po poli bon. scripte manu Martini quondam domini Johanis Gerrardi notarii et omni modo et iure quibus melius potuit dedit et vendidit jure proprio domino Dominicho Bixilerio quondam Jacobi domum unam cum medietate cuiusdam turis cuntigua et inmediate congiunta ipsi domui et ipsam medietatem dicte turris cum solis et edificiis earum posite Bon. in strata Sancti Stefani jn capella Sancte Marie porte ravenatis, cuius domus et dicte medietatis ipsius turis tales dixit esse confines: ab uno latere est strata plubica Sancti Stefani, a secundo possident heredes Clarij quondam domini Siriperi Clarij a tercio dictus entor et a quarto dominus Albertus de Asinelis, pro precio quingentarum quinquaginta libr. bon. jn soma, quod pretium totum jdem venditor suo proprio et principali nomine et tamquam pater et legitimus aministrator dictorum filiorum suorum confessus et contentus fuit a dicto autore abuisse et recepisse et jlud espendise, convertisse et dirochisise (sic) jn evidentem utilitatem dictorum filiorum suorum, silicet in construcionem et edificacionem medietatis pro indivixo superficiei et edificij duarum stiparum unius a viris et alterius a mulieribus et domorum ipsarum stiparum quas ipsi venditor et entor jnceperunt construi et edificari facere bon., super solo comunis bon., silicet juxta posterlam de Pozale quarum stiparum et domorum ipsarum superficies et edificium supradictum ex pacto inter dictos contrhaentes jnnito pro dimidia jndivixa spectat, espetare debet et com petere dictis Bonnarcio, Orio et Martino et pro alia dimidia ipsi entori et aseruerunt ad invicem contrahentes predicti ipsum entorem jam espendise et convertisse de suo in construcionem et edificationem dicti edificij et superficiei ipsarum stiparum et domorum earum quantitatem ducentarum libr. bon. et ad hoc jn suplimentum dicte construcionis et edificationis ipsius edificij et superficiei expendere et convertere debere de sui entoris pecunia trecentas quinquaginta libr. bon. expeciali convencione et pacto inter ipsum venditorem suo et dictorum filiorum suorum nomine ex una parte et dictum entorem ex allia factis et innitis et ut de ipsa medietate jndivixa superficiei et edifici dictarum stiparum et domorum ipsarum ad ipsos Bonarcium, Orium et Martinum spetante. Abeantur et percipiantur uberiores proventus et reditus quam aberentur de ipsis domo et medietate turis predicte venditis ex forma pressentis instrumenti, cum pacto libeli et allis. pactis que dicuntur utilia promissionibus et obligationibus in instrumento contentis. Et jnsuper domina Jacobina filia quondam Duyczo Tuschi et dominus Drianbo et uxor dicti domini Amadei venditoris pressentes consensit (sic) dicte venditioni etc. Ex jnstrumento Jacobi Jacobini not. hodie facto bon., sub portichu dicte domus etc., pressentibus etc.

Lib. 90 Memorial. Princivallis quondam domini Petrizoli de Medicina not., fol. xxv.