Documento n. 52

Millesimo ducentesimo septuagesimo, Indicione terciadecima, Die Septimo exeunte Junio.

Dominus Iohanes quondam domini Guidonis Lucii

Benrecordatus eius filius

Guida et Capoana filie dicti domini Iohanus

omnes cum consensu sui patris

Dominus Munsus Gozoli quondam domini Bonacose de Asinelis

Dominus Leucius domini Benrecordati Liucij

Dominus Petrus quondam domini Geni de Asinelis

in sollidum vendiderunt jure proprio Iacobo filio domini Iohanini Upicini medietatem pro indiviso unius domus cum quarta parte Turris pro indiviso quam habent pro indiviso cum dicto Johane; que domus cum turri posita est civitate bon. in strata Sancti Stephani, in parochia Sancte Marie porte ravenatis et eiusdem tocius domus tales sunt confines; juxta stratam publicam et juxta heredes domini Amidei Ugonis Alberici et juxta heredes domini Benrecordati Liucij precio Quadrigentarum lib. bon., et promiserunt in sollidum se facturos quod Albericus et Bencevene fratres filij dicti domini Johanis et Richeldina et Margarita sorores et filie cum fuerint etatis legiptime, scilicet massculi xiiij annorum et femine xij predicte vendicioni consencient et renuncient omni eorum juri et tacient instrumentum de predictis ad sensum sapientis emptoris. Ex instrumento Johanis Nicholai Guizardini facto hodie in statione dominorum Johanini predicti et Guilielmini de sancto Georgio, pressentibus etc., et Leonardo qui dicitur Pititus filio domini Zagnis de Liuciis testibus, pro ut dicte partes venerunt et scribi fecerunt.

Lib. 11 Memorial. Petri Bonincontri Cazalune not. fol. xlj.