Documento n. 145

Eodem die (Martis quinto Marcij Millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, Indictione quartadecima).

Domina Alena filia quondam domini Johanis de Vercelis et uxor Gerardi Domini Toreli de Torelis jure proprio vendidit Griffo quondam Guiscardi ementi nomine et vice domini Ugolini de Motezanigo quartam partem pro indiviso domorum, tubate et cortilis cum omni jure pertinente dicte tubate in turi seu pariete et muro domus que est juxta dictam tubatam a latere sero que dicitur esse domini Iohanis de Tetalaxenis, ut de ipso jure dixit patere instrumento Johanis Barbarose not., que domus, curtile et tubata posite sunt in capella Sancti Johanis in Monte, et tales dixerunt habere confines, silicet: ab uno latere possidet dominus Johanes domini Azolini de Tetalaxenis et juxta viam publicam a tertio heredes quondam domini Jacobini de Racorgitis, et a quarto heredes quondam domini Corvolini not., Bandinus qui fuit de Tusia et heredes domini Zacharie Buvala, pro precio Centum septuaginta lib. bon. Et predictus Gerardus maritus dicte domine Alene dicte venditioni presens consensit et renuntiavit omni suo juri. Ex instrumento Rayneri, quondam Rolandi Zanzi not. facto hodie Bon., in domo domine Gisle uxoris domini Toreli de Torelis, pressentibus domino Mathiolo domini Gerardi de Galuciis, Alixandro domini Saglinguere de Torelis etc. domino Petro Torelo de Torelis, domino Ezelino quondam domini Jacobini de Torelis etc.

Lib. 62 Memorial. Ansaldini Alberti Ansaldini not., fol. Ixij verso.