Documento n. 19

Anno m°cc°lxviiij, Indictione xj, die lune vij° intrante Madio.

Dominus Gerardus Galluzius,

Dominus Antonius Galluzius,

Dominus Albertus archipresbiter Sancti Laurentij in Cullina,

Dominus Comacius Dominus Antenolus fratres filij domini Gerardi Galluzij,

Dominus Galluzius filius domini Catellani

venerunt et dixerunt dedisse et donasse domino Galluzio domum in qua moratur domina Ymilda que fuit uxor condam dicti domini Mathioli cum domo seu domibus que sunt iuxta Carbonenses et viam publicam, salva habitatione ipsius domine Ymilde in predicta domo, et in aliis in quibus habitat, hoc tamen habito quod non liceat ipsi Galluzio dictam domum vel aliquo (sic) ius ipsorum in aliquam personam extraneam alienare exceptis fratribus suis masculis vel in alio aliquo titullo transferre nisi in dictum dominum Gerardum vel suos filios vel nepotes mascullos. Item medietatem turris nove que fuit quondam domini Mathioli cum medietate tereni, que est inter dictam turrim et domos ecclesie. Item medietatem partis domus que fuit domini Matioli que fuit domini Guidonis domini Yiude que posita est prope Crucem Sanctorum. Item medietatem laborerij quod est super portas Galluziorum allatere seu iuxta portas ecclesie. Item medietatem omnium possesionum positarum extra civitate bon. etc., et medietatem castri Batidizi etc. Item dictus dominus Gerardus et dominus Antonius de domibus seu turris que fuit olim domini Alberti Galluzij eorum fratris, in qua ipse habitabat ad divisionem pervenire vollentes de ipsis seu de ipsa comuni eorum voluntate fecerunt duas partes secundum quod fuit designatum omnium eorum consensu per magistrum Michaelem de Lamandina, scilicet quod ipse dominus Gerardus habeat vel habere debeat in sua parte et pro sua parte viginti octo pedes cum tertia parte alterius pedis scilicet a medietate androne que est inter domum que olim fuit domini Matioli Galluzij, et voltam, usque ad Crucem Ostij novi turis veteris per directum libere usque ad cellum et dictus dominus Antonius habeat pro sua parte ab inde in antea dicte turris veteris usque ad laborerium; et has partes quilibet dictorum fratrum sua sponte suscepit. Item actum fuit inter predictos quod introitus ipsius curie et porticorum ipsarum domorum sit et esse debeat ipsorum comunis ad eundum et redeundum et standum, et nullus alius posset inpedire etc. Ex instrumento Demandati quondam Bonefldei not. hodie facto in palacio comunis bon., pressentibus etc.

Lib. 6 Memorial. Gerardini condam Dondidei not., fol. lxxxxvj.