Documento n. 60

mccIxx, Indictione xnj, die Sabati primo die Novembris.

Dominus Albertinus condam domini Marchixini de Maynardis

Petrus condam domini Guilielmi de Maynardis

promiserunt inter se ad invicem quod si acciderit per eos vendi unum pedem de turre, que fuit Johanis Stancarij et unum casamentum positum penes dictam turrem juxta Andronam Maynardorum et juxta heredes condam domini Octolini de Maynardis et acciderit ipsos vel eorum heredes redire ad habitandum in civitate Ferarie resarciri uni alio omnia melioramenta et valitudines quod valeret unum plus alio arbitrio boni viri infra unum annum posquam redierint ad habitandum. Ex instrumento Bolognicti condam Guidocti facto hodie in civitate bon., in domo domini Herigipti de Macagnanis, pressentibus etc.

Lib. 14 Memorial. Laurentii Bonacatti not., fol. xlvij.