Documento n. 86

M.CCLxxiij, Indicione prima, die mercurij iij exeunte mense Marcij.

Dominus Zanpetrus condam domini Johanis Bertholecti, Graciani Anbrosij jure proprio vendidit et tradidit domino Amadori domini Jacobini Clarisimi unam domum, turim et tubatam et quamdam domum planam et quamdam aliam domum altam poxitam in strata Castilionis, in capella Sancti Damiani, quarum omnium sunt confines: a meridie possidet Rizardinus Bertholectis a mane Bonaguida Jacobinus et Jacobus fratres filij condam domini Petrizoli Rubei et dictus venditor. Item medietatem pro divixo unius domus poxite juxta dictam domum et turim; confines cuius tocius domus sunt: a mane poxidet dictus Rizardinus, ab haghuilone viam publicam plure dicte medietatis ipsius domus, a latere sero juxta dictam turi (sic). Item unam aliam domum poxitam in dicta contrata et capella, confines cuius sunt: a meridie et ab aguilone possidet ecclesia Sancti Damiani, a sero fluit aposa. Item duas alias domos poxitas in dicta contrata et capella juxta dictam ecclesiam Sancti Damiani et juxta aposam, pro precio mille sexcentarum septuagintarum quinque lib. bon., et promisit se facturum et curaturum quod domina Beatrisia eius mater et domina Matelda eius uxor et quod quelibet alia persona jus haberet in dicta re vendita conservare et restituere hinc ad tres menses proximos a die venditionis. Item quod Rizardus predictus vendet et dabit eidem domino Amadori reliquam medietatem domus poxite juxta dictam turrim, silicet parte que est a mane juxta dictos filios domini Petricoli Rubei pro precio trecentarum quinquaginta lib. bon., et quod consenciat et renuntiet venditioni dictarum domorum facta a dicto Zanpetro eidem domino Amadori et predicta facere inter octo dies postquam redierit albesercitu (sic). Ex instrumento domini Guilielmi Nadalini Petri Nadalis not. facto hodie in ecclesia Sancte Marie porte Ravenatis, pressentibus domino Philipo de Ligresario judice, domino Lambertino domini Baldovini de Zovenzonibus, domino Ludovico condam domini Agerani de Ducia, domino Bonacosa condam Alberti Bonacose, Bertholomeo Alberti, Labio et Michilino domini Gonbij testibus etc.

Lib. 22 Memoriai. Bonacose condam Alberti Bonacose not., fol. lxxxxvij verso.