Documento n. 171

In nomine domini, amen.

Anno domini Millesimo ducentesimo ottuagesimo nono, Indiccione secunda, die primo Julij. Consilium populi et Masse populi Civitatis bon., fecit Nobilis et potens Miles dominus Henrigiptus de Martinengo honorabilis Capitaneus populi bonon. ad sonum campane et voce preconum, jn pallatio novo Comunis eiusdem more solito congregari. In quo quidem consilio interfuerunt plusquam due partes Ancianorum et Consulum populi bon., et de ipsorum voluntate proposuit infrascripta, super quibus sibi exiberi consilium postullavit:

Cum per dominum Thomaxinum de Casali Sicono, judicem et assessorem domini Anthonij de Fuxiraga potestatis bonon., et dominum Francischum de Blanchuciis judicem, et Lambertinum millitem, presidentes offitio procuratorum Comunis bononie, sentenciatum et pronunciatum fuerit die ultimo mensìs maij proxime preteriti, de consilio domini Nicholay domini Zovenzonis juris periti quod. Rolandus Falchonus sindicus ecclesie sancte Marie maioris, et ipsa ecclesia per Comune bon. et eius officiales, non molestetur vel iniurietur in posessione vel quasi tereni, quod est infra seralium podialis et turrim Albaris. Qui sindicus dixerat et pecierat in peticione sua porecta coram procuratoribus Comunis bon. supradictis pronunciari et declarari debere ipsum terenum pleno jure pertinere ad dictum priorem et ecclesiam supradictam, et ipsum priorem et ecclesiam non debere turbari vel molestari per comune bon. vel aliam personam, in posessione quam habebat in tereno predicto, ut predicta apparent ex sententia scripta manu Philippi Bitirti de Zovenzonibus notarij procuratorum Comunis bon. lecta in presenti consilio. Cunque dicta sententia appareat latam esse in dampnum et preiudicium Comunis Bononie, non obstendis juribus ipsius Comunis, cum appareat ipsum terenum spectare et esse Comuni et Comunis bononie ex quodam instrumento locationis facte per dominum Graydanum, et dominum Ugolinum Ugonis Aldrovandi olim procuratores Comunis bon. Rolandino becario ad spacium viginti novem annorum, pro pensione annua Treginta denariorum bon. solvendorum Comuni bon, in mense Marcij, pro quolibet cluso. Quod quidem instrumentum locationis factum fuit sub anno domini Millesimo ducentesimo decimo septimo, Inditione quinta, die quartodecimo exeunte decembri inscriptum manu Venture notarij, ut in registro Comunis Bononie de ipsa locatione facta plenius continetur. Ex quo apparet ipsum comune bonon. esse et fuisse in posessione predicti tereni. Igitur quid placet consilio et Masse populi generaliter fieri et provideri super facto dicti tereni, ne Comune Bononie pretestu huiusmodi sententie vel alia qualibet, suo jure valeat spoliari.

In Reformacione cuius consilij et Masse populi placuit quasi toti consilio et Masse populi, facto partito per dictum dominum Capitaneum de sedendo ad levandum, quod non obstante aliqua alia sententia sive scriptura aut aliquo in strumento vel aliquo jure seu pacto, aut aliquo alio quod dici vel cogitari possit, dictum terenum et jura ipsius tereni libere et in totum et pleno jure posessionis et dominij perveniat et pervenire debeat in Comuni bon. Et de cetero sit et intelligatur esse et fuisse actenus Comunis bon. asque ulla molestia vel inquietacione, et quod per dominum Capitaneum, Ancianos et consules proxime futuros totaliter debeat provideri, ordinari et disponi, quod inveniatur talis via et modus quod comune bonon. non fraudetur in similibus terenis, vel terenis (sic), seu aliis publicis Comunis bonon.

Testes Rolandus Caxotus, Bertholomeus Johanis et Ancianus Auliverij bannitor in dicto consilio existentes.

L. + S. Ego Ghibertus Guidolini notarius jmperiali auctoritate et nunc Ancianorum et consulum populi bonon. notarius.

Registro grosso, lib. 2 fol. 45.