Documento n. 48

Millesimo ccIxx, Indictione xiij, die sexto intrante Martio.

Dominus Guilielmus condam domini Bartolomei Guidonis Zanni petiit sibi dari in curatorem dominum Jacobinum Stormi ad interponendam suam auctoritatem dationi et tradditioni et promissioni quam dictus dominus Guilielmus una cum domino Guidone suo fratre facere intendit domine Ghisle sue matri de quadam petia terre vineate etc.

Eodem die. Dictus dominus Guilielmus predictus cum auctoritate dicti Jacobini sui curatoris et ipse curator nomine dicti Guilielmi fecerunt dicte domine Ghisle finem et recussationem de tutela ipsius Guilielmi gesta vel obmissa seu neglepta quam dicta domina Ghisla suscepit, et de omnibus sicut insertum est in instrumento dicti not., et hec ideo quia ipsa domina Ghisla pro dicto domino Guilielmo restituit et consignavit, scilicet medietatem omnium domorum atque turrium pro indiviso cum domino Guidone suo fratre positarum in porta ravignana iuxta vias a tribus lateribus et iuxta filios et heredes condam domini Buvalelli Riccadopne et alijs, pro ut in dicto instrumento continentur facto heri in dicto loco et coram dictis testibus.

Lib. 11 Memorial. Jacobini quondam domini Ugolini de Medicina not., fol. xxviiij verso e xxx.