Documento n. 123

Eodem die (Sabati xij Februarij Millesimo ducentesimo Octuagesimo tercio, indictione undecima).

Thomas filius quondam domini Victorii de Carariis adultus, cum auctoritate domini Petri filii quondam domini Victorii de Carariis sui fratris sibi dati (in curatorem) in presentia Beltramini iudicis et assessoris domini Johannis de Pallastrellis. potestatis bon., pro quo curatore dominus Comes quondam domini Victorii de Carariis eius frater extitit fideiussor et domini Petrus et Comes predicti fratres et filij quondam dicti domini Victorii ac etiam domina Ghixla uxor quondam dicti domini Victorii ex una parte, et dominus Zacharias quondam Petrizoli Buvali ex alia parte, ad tàlem concordiam pervenerunt super divixionem et occasione divixionis infrascriptarum domorum, videlicet: quod cum hoc esset quod dictus dominus Zacharias petiisset in bonis heredum quondam domini Victorii predicti sibi dari insolutum tantum quod valeret Centum lib. bon. nomine sortis quas habere debebat a dicto domino Victorio et pluribus aliis, ut patet instrumento Petrizoli Gilii Racorgipti not. et adiudicatum esse eidem Zacharie de bonis heredum quondam dicti domini Victorij tan tum quod valeret dictas Centum lib. nomine sortis et quinque lib. bon. nomine expensarum in residuo duarum domorum simul se tenentium cum una turre positarum in capella Sancti Marie de Claviga, iuxta viam publicam a duobus lateribus et iuxta domum Eclesie Sahcte Marie de Claviga, et iuxta dominum Benvenutum quondam Raynerii Zanzi; quod residuum superabat ab adiudicatione et datione in solutum facta de parte ipsarum domorum dominis Anzolis et Alle de Ursiis, vel Ricardo eorum procuratori et domino Bellino quondam Rolandi, ut patet ex sententiis primi et secundi decreti adiudicationis in solutum facte dicto Zacharie scripti manu Petri Pacis not. et lis et quistio moveretur seu moveri speraretur coram extimatorem comunis super divixione dictarum domorum fatienda dicti domini Petrus, Comes et Thomax adultus predictus, dicto Petro suo fratri et curatore autorante eidem, ac etiam dicta domina Ghisla in presentia dicti domini Beltramini judicis assignaverunt, dederunt et tradiderunt dicto Zacharie pro parte ei adiudicata et data in solutum in domibus predictis pro Centum quinque lib. bon., predictis, eam partem dictarum domorum et id totum dictarum domorum quod est iuxta domum Eclesie Sancte Marie de Claviga, et ab ipsa domo Sancte Marie usque ad portam magnam domorum sicut protenditur quidam murus grossus qui est iuxta dictas portas a via androne Tuscorum usque ad viam posteriorem dictarum domorum, ipso muro in ea parte designato et dato, cuius partis designate et date ut dictum est confines tales sunt, videlicet: quod a latere ante riori et posteriori sunt vie publice, a tercio est domus Eclesie Sancte Marie de Claviga,. a quarto est porta et curia dictarum domorum etc. Ex instrumento Jacoboni Gerardelli not. facto hodie bon. etc., presentibus etc.

Lib. 56 Memorial. Guidonis quondam Bomtalenti not., fol. lxxviij verso