Documento n. 129

Die lune (vrj° intrante Junio m.°ccIxxxiij° indictione xj).

Mathiolus

Guilielmus et

Filipus

fratres et filii quondam domini Cathellani domini Antonij de Galluciis, cum auctoritate domini Ugolini Gualenghi eorum curatoris ad hoc specialiter constituti impresencia domini Bartholi domini Aiidree Judicis dicte potestatis instrumento infrascripti Notarii et Gallucius eorum frater et filius quondam dicti domini Cathellani fecerunt inter se divisionem de domibus eorum comunibus positis in civitate bon., in curia Galluciorum et de his fecerunt duas partes, in una parte posuerunt domum de turri positam in dicta curia juxta dominum Anthoniolum domini Gerardi Gallucij et juxta Ecclesiam Sancte Marie de Galluciis et viam publicam, que pars pervenit predictis Mathiolo et Guilielmo ita tamen quod dare et solvere debeant Centum lib. bon. infrascriptis Gallucio et Filipo de podere eorum de montanea quando dividetur in terris aratoriis et omni anno si non divideretur dictum podere dare predictis Gallucio et Filippo sex lib. bon., in allia vero parte posuerunt domum unam positam in curia Galluciorum juxta heredes domini Henrigucij de Galluciis, et juxta dominum Mathiolum de Galluciis. Item alliam domum quam habent pro indiviso cum domino Mathiolo predicto, positam in platea maiori, juxta dominum Comacium de Galluciis, et viam publicam. Item alliam domum quam habent juxta viam qua itur in curia Sancti Ambroxij, juxta heredes predicti domini Henrigucij et viam publicam, que pars obvenit predictis Gallucio et Filippo ex instrumento domini Marsily Beltramis not. hodie facto in pallatio veteri comunis bon., in presentia dicti judicis, pressentibus etc.

Lib. 52 Memorial. Martini Gherardi Dentanis not. fol. ccv verso.