Documento n. 237

Die xxj. Novembris 1487.

Congregatis Magnificis Dominis Sexdecim Reformatoribus Status libertatis Civitatis Bonon. in camera Reverendi Domini Locumtenentis in eius presentia ac de ipsius consensu et voluntate inter eos infrascripta partita obtenta fuerunt et

Primo per omnes fabas albas obtentum fuit: quod egregio Doctori Domino Petronio de Zagnis ultra salarium eius lecture consuetum de pecunijs Gabelle grosse Civitatis Bonon. solvj debeant libre quadringenta integre, videlicet quolibet anno libre Centum bononinorum, incipiendo in prima distributione anni 1488. proxime futuri pro aliquali sublevatione magne iacture, quam passus est ob ruinam cuiusdam sue Turris, que dirrupit et prostravit totam eius Domum, quam emit ex opposito.Episcopatus Bonon. videlicet L. 400.

Decernentes: quod postquam perceperit predictas Libras Quadringentas nihil allud habere debeat ratione lecture sue, nisi salarium suum alias sibi constitutum.

Lib. 10 Partitorum 1480-89, fol. 305 verso.