Documento n. 115
Eodem die (Sabati xvij Januarij mccIxxxij, Indictione x).
Dominus Ubaldinus quondam domini Guilielmi de Malavoltis in presencia domini Gerardi de Caxola judice et assessore domini Rolandini de Canossa potestatis bon. constitutus et cum auctoritate domini Francisci domini Alamanni de Guarinis sui curatoris fuit confessus et contentus habuisse et recepisse a domina Lambertina filia quondam domini Saraceni de Lambertinis eius sponsa in dote et nomine dotis sexcentas lib. bon., videlicet cc libr. bon., in rebus mobilibus extimatis quadringentas vero libr. bon., in quibusdam domibus extimatis in dicta quantitate positis, scilicet unam domum cum quadam turri et cum domibus coherentibus dicte turri posita super Aposam juxta viam a duobus lateribus et juxta Zamparias et juxta heredes quondam Guidonis Scamogne. Et aliam domum in qua sunt quatuor stationes versus stratam fori medij, que domus cum stationibus posita est in parochia Sancti Laurencij, de Guarinis et super et de subtus sunt vie publice, ab aliis duobus lateribus possident heredes domini Guidonis de Radicibus et heredes quondam domini Petroboni de Uguitionibus et via publica. Item in una alia domo posita in capella Sancti Symonis, juxta Aposam et juxta viam et juxta Ugolinum quondam Guidonis Ubaldini, etc. Item in aliis domibus cum una turri positis in dicta capella (Sancti Laurencij de Guarinis), juxta dominum Bonincuntrum de Guastavillanis, juxta Aposam, juxta Zamparias et juxta viam etc. Quas omnes domus dominus Guilielmus de Lambertinis Callorius eius filius possidet pro medietate pro indiviso cum domina Bertolomea filia quondam domini Guidonis de Radicibus sive cum Arditione de Millano Ex instrumento dicti Alberti not. hodie facto in dicto loco et pressentibus etc.
Lib. 47 Memorial. Blaxij Oliverij not. fol. x.