Documento n. 203
Eodem die primo februarij Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, Indictione octava.
Cum dominus Henricus de Mezovillanis ex una parte et magister Jacobus quondam magistri Rolandini Medici ex altera habuissent quamdam domum comunem pro indiviso, que olim fuit domini Bitinij de Blancucijs poxita Bon. in Capella Sancti Bertoli porte ravenatis, iuxta dictum dominum Henricum ex una parte, juxta Fabianum de Malpiglis ex altera, juxta Vandolum de Purpuribus et viam publicam, et de ea volentes venire ad divisionem et de comuni concordia et voluntate conpromixissent se in magistros Henrec quondam domini Galvanj Manelli et Jacobinum Pegoloti magistros lignaminis tamquam in arbitros et arbitratores et amicabiles compositores ut de dicto conpromisso continetur scripto manu jnfrascripti Gerardi notarij visa et examinata dicta domo bene et legaliter predicti magistri Henrec, Jacobinus et Petrobonus Symonis magister muri absumptus tertius magister per dictos magistros et de comuni concordia arbitraverunt, laudaverunt et designaverunt et diviserunt quod pars medietatis dicte domus, que est versus mane juxta Vandolum de Purpuribus et viam sit et esse debeat dicti magistri Jacobi, que est undecim pedum et una uncia ad columpnas anteriores et est in testa ad muros porticus anterioris decem pedum et undecim unciarum et dimidium et a latere posteriori habere debeat usque ad murum turris rectum rectinendo in ea illas postas antiquas, quas habet nec aliquas de novo in ea faciendas et si eveniret quod dictus dominus Henricus vel eius nuntij vellent facere dirui dictam turrim teneatur ipse magister Jacobus dictas suas postas quas habet vel habere in dicta turri removeri et tolli suis expensis. Item diviserunt et designaverunt dicto domino Henrico partem medietatis dicte domus que est versus sero juxta Fabianum de Malpiglis et dictum dominum Henricum, que est undecim pedum et una uncia, ad columpnas anteriores et est in testa ad muros porticus anterioris decem pedum et undecim unciarum et dimidium remanendum turri que est in dicta domo dicto domino Henrico non pluendo dicta turri a latere mane et quod dicta pars domus dicti domini Henrici habere debeat et possit unum andavenum, quod vadat ad mediam andronam posteriorem super parte domus dicti magistri Jacobi quod sit amplum trium cum totis muris, lapidibus plane et altum a tasello supra sex pedes. In qua androna habere debeat duos scanos foratos sgonborantes dictam andronam partem sibi contingentem quando sgonborabitur, faciendo dictus dominus Henricus dictum andavenum muros et copertoriam ipsius expensis. jta bene sigillatum quod nocere non possit alteri parti claudendo se inter dictas partes domus expensis comunibus inter unum et alterum. Item dicunt, sententiant, arbitrant et laudant dicti magistri de comuni concordia quod dictus dominus Henricus pro mellioramento quod dicunt esse in parte domus dicti domini Henrici det et solvat et solvere debeat dicto magistro Jacobo nonaginta tres libr. bon., de qua quantitate pecunie predicti Magistri arbitri preceperunt dicto domino Henrico quod solvat et solvere debeat dicto Magistro Jacobo medietatem hinc ad festum Sancti Johanis mensis Junij proxime venturi, et alliam medietatem hinc ad festum Nativitatis proxime subsequentis. Que omnia preceperunt per predictas partes observari debere, sub pena in compromisso contenta. Ex instrumento Gerardi de Fallechaze not. facto heri Bon., sub porticu domus domini Allegratuti de Mezovillanis, presentibus etc.
Lib. 89 Memorial. Jacobi de Spiolaris not., fol. x verso.