Documento n. 114
Die veneris vij Novembris (mccIxxxj, Indictione viiij).
Cum hoc esset quod dominus Bonacosa et dominus Bollogninus fratres filij quondam domini Albertutij de Basacomatribus habeant, teneant et possideant comunes et pro indiviso domos cum eorum parte turis et cum tereno et hedifitio et orto ipsarum que eis obvenerunt in partem a fratribus eorum ex instrumento divisionis manu Bertolomei Guidonis Sartoris not., et quibus domibus et rebus quedam sunt posite iuxta stratam maiorem qua itur Ymole ab uno latere et iuxta Burgum novum; et alia posita est iuxta Burgum novum et iuxta heredes Bonfantini, dicunt et confitentur inter se ad invicem ambo dicti fratres quod dicte domus, hedificia, ortum et terenum ipsarum cum dicta eorum parte turis sunt comunes, et comunia sint et pro indiviso. Item confitetur et dicit dictus dominus Bonacosa quod habitationem quam fecit et facit et siquam decetero faciet in domibus et terreno palatij de turi et in ipsa turi, videlicet que sunt iuxta dictum Nicholaum et stratam maiorem fecit, facit et faciet pro indiviso, scilicet pro sua medietate pro se et altera medietate pro dicto domino Bollognito suo fratre, et siquan de cetero faciet in dicta alia domo que est posita iuxta dictum Burgum novum et heredes quondam Bonfantini fecit, facit et faciet pro indiviso pro sua medietate pro se et pro dicto domino Bonacosa pro altera medietate, cum omnibus aliis pactis et condictionibus in instrumento contenptis. Ex instrumento domini Cipriàni de Ozano not. hodie facto in pallatio veteri comunis bon., pressentibus etc.
Lib. 46 Memorial. Benedicti de Juliani» not., fol. Iviij.