Documento n. 113

Die lune quarto exeunte Julio ( m.°cc.°lxxxj, Indictione nona).

Dominus Petrus condam domini Jacobi de Vatalianis ex una parte

Bertholomeus filius quondam domini Guezi de Vatalianis

et Jacobus eius frater cum auctoritate dicti Bertholomei sui curatoris

ut constat de cura manu Pasqualis quondam Dondi de Guezi de Boccadespana not. efacto hodie in presentia domini Rodulfi judicis potestatis et pressentibus testibus infrascriptis. Ex alliam volentes venire ad divisionem domorum suarum, quas habent comunes positarum in strata Sancti Vitalis, juxta dominum Albertum de Asinellis et iuxta viam Broylii et iuxta stratam publicam contrate Sancti Vitalis, et iuxta casamentum quod est sive fuit Alberti Zacharie. Quales partes de dictis domibus fecerunt ad invicem. In una parte posuerunt tubatam que est juxta viam Broyli, cum domibus post eam, positis usque ad domum domini Alberti de Asinellis, eundo recte ad filum, secundum quod vadit murus de gisso, quod est in medio dictarum domorum Remanente comune dicto muro gissi ambarum partium et habendo ius mitendi tignam in muro turis dicte tubate, sicut nunc habet. In alia parte posuerunt pedes turris, cum alliis domibus et casamentis et juribus ad eam spectantibus, usque ad domum domini Alberti de Asinellis, et usque ad casamentum dicti Alberti Mancharii. Hoc acto expresse inter dictas partes, quod illa pars que habuerit dictam tubatam que est iuxta broylum solvet et numeret alteri qui habuerit partem turis quadraginta libr. bon. quibus partibus de voluntate partium sic et de predicta pars tubate cum conditionibus predictis obvenit dictis Bertollomeo et Jacobo, et dicta pars turis cum juribus et condictionibus obvenit dicto domino Petro. Ex instrumento Pasqualis predicti not. hodie facto in pallatio veteri comunis bon., coram dicto domino Rodulfo judice et pressentibus etc.

Lib. 46 Memorial. Dominici Tholomej not., fol. xviij.