Documento n. 162

Die mercori viij intrante Octubri (Millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Indicione quintadecima).

Domina Spiolaria fllia quondam domini Pelegrini Scarpilini et uxor domini Bonioanis filii domini Petroboni de Zovenzonibus, cum auctoritate et consensu dominum Ricardum (sic) Busularie not. sui curatoris ad infrascripta specialiter constitutus (sic) etc. dedit vendidit et tradidit jure proprio in perpetuum predicto Guidoni (domini Bonzoanis) pro se, suis heredibus recipienti et ementi medietatem pro indiviso unius domus plane posita (sic) in capella Sancti Dalmaxii sive Sancti Marchi, que domus est ubi consueverat esse turis dominorum Selegati et Nicolai de Scarpilinis fratrum cuius tocius domus tales sunt confines: a latere posteriori domus predicte possidet Guido domini Fantucii, a mane dominus Bonincuntrus de Guastavilanis, a sero dominus Upicinus de Lamandinis et Lunardus fratris Bonvisini; a latere ipsi adulti est via publica mercati medii quam posidebat pro indiviso cum Guidone predicto, pro precio centum sesaginta quatuor lib. bon., quod precium dictus hemtor coram me notario et testibus infrascriptis dedit et solvit et numeravit etc. Ex instrumento dicti Bencevenis not. facto dicta die, loco et testibus, et sic dicti contrahentes dicti not. denunciaverunt et scribi fecerunt.

Lib. 69 Memorial. Johanis de Ferantibus not., fol. ciij.