Documento n. 158

Die sabati viij intrante Marcio (Millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Iadictione xv).

Guinizellus,

Righettus et

Guidoclerius

adulti fratres et filij condam domini Ubaldi Frenarij, asserentes se esse clericos accesserunt coram presentia domini Boniricontri vicarij domini Octaviani bon. Episcopi, et petierunt sibi in curatorem dari dominum Palmirolum Manigoldi specialiter ad interponendam auctoritatem suam venditioni quam intendunt facere cum Alberto eorum fratre, eorum nomine et vice et nomine Petri eorum fratris domino Bonino de Sardellis recipienti vice et nomine partis Geremensium civitatis bon., tercie partis pro indiviso et sexte partis turris posite juxta plateam comunis bon., et alios suos confines ad interponendam auctoritatem suam venditioni quam dictus Albertus eorum frater facturus est dicto domino Bonino de duobus partibus dictarum domorum et de duabus partibus medietatem turris predicte, et eciam promisserunt quam cum dicto Alberto facturi sunt dicto domino Bonino et faciendo et curando quod Petrus eorum frater ratificabit et approbabit venditionem faciendam per predictos. Ex instumento Yuani Bentivogli not. heri facto Bon., in pallatio juridico domini Episcopi bon. pressentibus etc.

Lib. 68 Memorial. Antholini Rolandini de Thebaldis not., fol. lxxxj verso.

Eodem die

Albertus,

Guinizellus

Rigiptus et

Guidoclerius

fratres et filij quondam domini Ubaldi Frenarij cives Bon. eorum nomine et vice et nomine Petri eorum fratris, cum auctoritate dicti domini Palmiroli curatoris dictorum pupillorum, silicet: Guinizelli, Rigipti et Guidoclerij, coram presentia domini Bonincontri decretorum doctoris Vicarij Episcopi bon., constituti, ut constat instrumento cure scripto manu infrascripti not. asserentes se esse clericos jure proprio vendiderunt silicet dicti Albertus, Guinizellus, Regiptus et Guidoclerius pro tercia parte, et dictus Albertus pro reliquis duabus partibus infrascriptarum domorum et medietatis turris domino Bonino de Sardellis ementi et recipienti vice et nomine partis Geremiensium civitatis bon. domos et medietatem unius turris posite in civitate bon., in contrata que dicitur Portanova, juxta dominam Thomaxinam uxorem quondam domini Nevi Raynerij, dominum Opizum et Guezum fratres et filios quondam dicti domini Nevi Raynerij de Guecis, et juxta ecclesiam Sancte Tecle via mediante a mane, et juxta viam que vadit in curiam comunis inter dictas domos et domos de Thebaldis et juxta curiam comunis a mane et juxta vias publicas a tribus lateribus, pro precio duarum millium libr. cum auctoritate dicti eorum curatoris presentis dicte vendicioni facte a dicto Alberto eorum fratre et dictis duabus partibus predictarum domorum et medietatis turris dictam vendicionem precij solutionem, possessionis traditionem ratificaverunt et confirmaverunt et consenserunt et renuntiaverunt omni juri quod haberent in dictis duabus partibus Et eciam promiserunt in sollidum cum dicto Alberto eorum fratre se facturos et curaturos quod Petrus eorum frater predictus renuntiabit omni juri quod habet vel habere posset in dictis rebus venditis, et predicta omnia et singula ratificabit et approbabit et cartam ratificationis et approbationis faciet predicto domino Bonino hinc ad unum mensem et quia minores erant xxv. annis juraverunt more minorum. Ex instrumento dicti Yuani not. facto hodie Bon., in pallatio juridico domini Episcopi bon., pressentibus etc. domino Francischo domini Alberti domini Odofredi propinquo predictorum etc.

Lib. 63 Memorial. Antholini Rolandini de Thebaldis not., fol. lxxxj e Lxxxj verso.