Documento n. 242

(anno 1511),

Domina Violantes quondam eximii legum doctoris utriusque iuris Domini Iacobi de Centurionibus Priorissa ( Monasteri Sancte Mariae de Consolatione) dixit etc. quod cum ipse sorores habeant domos earum habitationis sitas in Civitate Bon. in capella Sancti Barbatiani in contrata Barberiae iuxta olim domos Brixianorum nunc vero Paulum de Zambeccariis, iuxta olim quandam viam per quam ibatur ad quendam locum qui nominabatur La Corte del Gualengo, iuxta vero nunc dictimi Paulum, juxta viam publicam et alios confines olim omnibus donatas per Petrum quondam Domini del Calderinis cum terrenis curiis et domibus post curiam et unam petiolam terre ortive duarum partium ex tribus unius tornaturae terrae cum una turri cum domibus cupatis et cum olim nunc vero sine columbaria, puteo posita in eadern cappella in loco dicto la Torre del Gualengo, iuxta viam publicam a duobus lateribus nunc vero ab uno latere, iuxta haeredes de Soli de Ghisileris nunc vero dictum Paulum et Virgilium de Poetis, iuxta murum antiquum Civitate Bon. etc. quod ipsa animadvertit quod turris praedicta cum domibus illi adiacentibus sunt ipsis sororibus infructuosae, et quod Paulus praedictus obtulit quatenus sorores ipse eidem Paulo Turrim cum domibus illi contiguis, et quantitatem terreni praedicti cum omni terreno quod est ultra turrim a latere superiori, iuxta viam, iuxta ipsum Paulum et iuxta dictum Virgilium de Poetis etc. vendant etc. et etiam demoliri turrim et domum illi contiguam et solvere eisdem libras 525 pro praetio turris et terreni et domus etc.

dall'Arch. di Livio Zambeccari 1511 (sic). Toselli spoglio ms. dell'archiv. crimin. parte 1a pag. 667.