Documento n. 22

Anno Millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, Indictione undecima, die Martis Trigesimo primo Julii.

Dominus Bonagratia de Sancta Maria in donis filius quondam domini Petri qui nunc moratur in terra Bagni dixit vendidisse et tradidisse domino Petro Guarino filio quondam domini Bartholomei de porta nova medietatem domorum positarum in porta nova in capella Sancte Tecle infra hos confines: a mane possident heredes quondam domini Guidonis de Bixano et heredes quondam domini Rolandini de Bixano, a sero possidet dominus Iulianus domini Ieremie de Voxereriis et filii, et dominus Francischus domini Guilielmi domini Jeremie de Voxereriis, de supra et de subtus sunt vie publice. Item jus quod habet in turre posita in porta nova que condam fuit domini Alberti domini Aicardi de Turclis posita in porta nova quam habebat pro indiviso cum domino Iuliano quondam domini Jeremie et domino Francischo predicto juxta viam a duobus lateribus et juxta dominum Julianum et filios. Et omne jus quod habet occasione patronatus Sancte Tecle. Et hoc pro pretio Trecentarum quinquaginta lib. bon. Ex instrumento Uguitionis de Bambaglolis notarii facto hodie sub porticu seu solario palacii comunis bon., presentibus domino Pellegrino de Rombodevino, Jacobo suo fratre, domino Bernardino quondam domini Rolandi merzarii de porta nova, domino Ieminiano de Bambaglolis, domino Ugolino domini Thomaxini, Ugonis Guere et domino Oddone, et domino Od done (sic) quondam domini Guidonis ds Bixano testibus.

Lib. 5 Memorial. Ubertini de Pistore notarii, fol. xviij.