Documento n. 136

Eodem die (lune xxv Septembris m.°cc.°lxxxiiij).

Petrus fillius domini Manfredinj fillij domini Petri Egidij Manfredinj, predicto eius patre et avo presentibus et consencientibus, jure proprio vendidit Jacobo et Balduyno fratribus filiis quondam domini Johanis de Balduynis et Guidoclerio quondam domini Philippi de Balduynis ementi suo nomine et nomine Matioli et Balduyni eius fratribus unum casamentum positum in capella Sancti Barbatianj, juxta dictos emptores de supta et a mane juxta dominum Petrum Egidij Manfredinj et iuxta viam publicam. Item medietatem casamenti super quo fuit quedam turris cum alliis casamentis positis post ipsum casamentum juxta predictos emptores et juxta vias a duobus lateribus et juxta dominum Petrum domini Egidij Manfredinj et juxta casamentum turris et juxta partem dicti casamenti et viam vicinalem; que omnia casamenta fuerunt domini Rugerij domini Egidij Manfredinj, pro pretio in quinquaginta lib. bon., et quia dictus Petrus minor erat juravit more minorum et insuper predictus dominus Petrus et Manfredinus renuntiaverunt omni eorum juri quod habent in dictis casamentis ratione usufructus et qualibet allia. Ex instrumento Johanis Guidonis Specialis not. facto hodie, in domo domini Petri Egidij Manfredinj, presentibus etc.

Lib. 56 Memorial. Johanis Barbarusse not., fol. lxvij.