Documento n. 173

Die lune duodecimo decembris ( m°cc°Ixxxviiij, Indizione ij°).

Dominus Guido condam domini Chazanimici de Chazanimicis pro se et suo nomine et nomine et vice filiorum suorum Geneysij, Jacobi, Guilielmi et Bitinj ex una parte, et dominus Albertus Novellus filius condam domini Jacobinj de Cazanimicis suo nomine et nomine et vice et nomine (sic) Bitinj Guramontis et Raynerij suorum filiorum, et dominus Guramonte cui dicitur Monte filius condam domini Guidonis Paltene de Chazanimicis ex altera, de litibus et questionibus et controversus que sunt vel esse possunt jnter dictas partes vel aliquos ex dictis partibus nomine et ocasione unius casamenti positi jn curtile magno de Chazanimicis, juxta dominum Albertum predictum Novellum et juxta turrim et (de) jure quod dictum casamentum aut ipse Guramonte habet in dicta turri et curtile et unus (sic) domus positi jn capella Sancti Ipoliti juxta ipsum dominum Albertum, juxta viam et juxta ipsum casamentum. Quas res dictus dominus Guido seu procurator ipsius dicebant dictum Guramontem, cui dicitur Monte, vendidisse dicto dicto (sic) domino Guidoni pro precio et nomine precij cccccxliij lib. bon. et ipsum Monte recepisse de dicto precio Centum lib. bon. Et petebant ipsum cogi ad instrumentum faciendum per dominos de Gabella et ad solutionem pene. Que dictus Guramonte seu Monte negabat. Et de omni jure quod quilibet ex predictis habet vel habere potest jn dicto curtili et turri et domibus existentibus jn dicto curtili, et in portis et introytibus et muris curtilis predicti, et de usu et usufructu, actu vie et itineris ipsius curtilis et jurium pertinentium ad ipsum curtile, domos et turri et porticu (sic) dicte turis et etiam jn domibus que sunt extra dictum curtile ac turi usque ad domum Alberti quondam domini Chazanimici de Chazanimicis. Et generaliter de omnibus et singulis litibus, questionibus et controversiis et discordiis que sunt et esse posunt jnter predictos seu aliquos predictorum dictis ocasionibus vel aliqua earum et eorum aut alicui eorum ocasione, volentes dicte partes ad concordiam pervenire et parcere suptibus et expensis et evitare suptus (sic) judicij et ad jnvicem venire caritate fraterna et pro bono pacis et concordie jnter partes predictas et ab ipsis omnibus litibus recedentes, promiserunt et compromiserunt se comuniter et concorditer ad jnvicem jn dominos Johanem de Baxacomatribus et Bechadinum de Artenixiis tamquam in arbitros et arbitratores et amicabiles conpositores, dispensatores et bonos viros et amicos comunes consedatores litium concordiamque facientes, dantes eisdem plenam licentiam et liberam potestatem, jurisdictionem et bayliam laudandi, arbitrando pronunciando precipiendi, diffinendi et iudicandi et pignora et fideiussiones dandi et admicabiliter componendi jn predictis et circha predicta et quolibet predictorum et earum ocasione ad eorum liberum arbitrium et voluntatem, etc. Que omnia et singula suprascripta dicte, partes ad jnvicem solempni stipulatione promiserunt, scilicet quilibet de una parte jnsollidum cuilibet de altera parte jnsollidum stipulante et dictis arbitris et arbitratoribus et cuilibet eorum jnsollidum stipulandi predicta omnia et singula et que laudata erunt perpetuo firma et rata habere et tenere, observare et adinplere etc. Ex instrumento Pacis quondam domini Lambertinj de Caldarariis not. heri facto Bononie, in camera domini potestatis pallatij veteris, pressentibus etc.

Lib. 76 Memorial. Johanis condam Alberti Grinzi not., fol. Ixv verso.