Documento n. 124

Eodem die (Sabati vj° intrante Marcio m.°ccIxxxiij°, Indictione xj).

Dominus Jacobus filius quondam domini Nicholay de Albaris, fecit dominum Albertum quondam domini Ugolini de Primadiciis presentem suum procuratorem specialiter ad donationem faciendam nomine suo in dominam Agnesiam matrem suam uxorem quondam dicti domini Nicholai de una domo et turri et curia ipsius Jacobi et pertinenciis earum que posita sunt in civitate bon., in dicta capella, juxta vias publicas a duobus lateribus, et juxta dominum Michilucium de Albaris et filios et juxta dominum Scanabicum quondam domini Sisti de Bavosis et allia facienda que in instrumento procurationis continentur, salvo jure dicti domini Scanabici quod esse dixit in dimidio dictus Iacobus tocius androne que est inter domum dicti domini Scanabici, et domum ipsius Jacobi cum parte curie sive orti recte sicut protenditur ipsa Androna usque ad strata (sic) et viam publicam, que est a latere mane sicut protenditur in dimidia ipsius Androne. Ex instrumento dicte procure scripto manu domini Bertholomei Bonacursij Guidonis Arpinellj not. heri facto bon., in capella S. Fabiani etc., pressentibus etc.

Eodem die.

Dominus Albertus quondam domini Ugolini de Primadiciis procurator dicti Jacobi procuratorio nomine pro eo dedit et donavit domine Agnesie proprie matri uxori quondam domini Nicholay predicti, predictam domum cum turri et curia impresencia domini Bartholi judicis domini potestatis. Ex instrumento domini Ricardi Bussolarie not. hodie facto in pallatio veteri comunis bon., pressentibus etc. Ubaldino et Francischo fratribus et filiis domini Ramberti de Albaris etc.

Lib. 52 Memorial. Martini Gerardi Dentanis not., fol lxxxxvj.