Documento n. 9

Statuta Comunis Bononie ab anno mcclxii ad ann. mcclxv.

In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti. Amen.

Hec sunt statuta et ordinamenta facta per dominos fratres Loderengum de andalo, Catelanum domini guidonis domine Hostie ordinis milicie beate marie virginis. Ad honorem omnipotentis dei et gloriose matris sue beate Marie semper virginis et honorabilis ac nobilis viri domini Guilielmi de sesso, honorabilis potestatis bonon. Et pro bono statu et pacifico civitatis bonon. et districtus, et pro ipsa civitate manutenenda in statu comuni et quieto. Ex vigore arbitrii eis concessi et dati per comunem et populum bonon.

......................

(Rubr. ) xviii. De pena illius qui bannitum pro malefitio tenuerit in domo et destructione domorum unde exierint ma lefactores vel in quibus fugerint malefactores ...

Item statuimus, ordinamus atque precipimus quod nullus deinceps debeat tenere in domo aliquem bannitum pro malefitio vel homicidio. Et qui contrafecerit puniatur et condempnetur in ducentis libris bon. Et si accideret deinceps quod aliquis bannitus sive assassinus vel aliquis alius exeundo de domo alicuius faceret malefitium in aliquem, destruatur domus unde exierit, Vel solvat ille cuius est quingentas libr. bon. Si vero domus non valuerit Quingentas libr. bon. Potestas faciat extimari domum per bonos et legales homines, et faciat solvi Comuni bonon. illud quod domus valet minus Quingentis libr. in pecunia numerata, et nichilominus domus destruatur. Idem dicimus in illis in quorum domos aufugerint deinceps et scanpaverint dicti banniti seu assassini vel aliqui alij, nisi illi vel ille in quorum vel cuius domo tales banniti scanpaverint vel assassini seu alii malefactores ceperint illum bannitum vel bannitos, assassinum vel assassinos, vel malefacto res qui malefitium fecerint et potestati bononie consignaverint et dederint ante condempnationem super hoc faciendam vel factam. Si vero contra predicta faciens seu facientes, vel eorum aliquod ad mandata potestatis non venerint vel non venerint set se absetaverint vel se absentaverint (sic) potestas ipsos absentes vel absentem condempnare possit et debeat, et condenatio facta valeat et teneat ac si presentes fuerint ille vel illi qui condempnatus vel condempnati fuerint, non obstante aliquo statuto comunis bonon. preciso vel non preciso lecto vel non lecto legendo vel non legendo.

....................

( Rubr. ) xviiij. De bannitis pro homicidio vel pro pace rupta vel proditione non extrahendis de banno et destrutione domorum et bonorum suorum.

Item statuimus et ordinamus atque precipimus quod nullus qui deinceps positus fuerit in banno comunis bonon. pro homicidio quod deinceps fecerit seu pro pace supta deinceps seu proditione .... deinceps seu pro proditione quam deinceps fecerit de aliquo loco, rocha, Castro, fortillitia vel munitione comunis bonon. sive ex eo quod contra voluntatem Comunis bonon. intraverit deinceps in aliquem locum, Roca, castrum Munitionem sive fortillitiam Comitatus vel districtus bonon. seu tenuerit contra voluntatem comunis nullo modo possit exhimi, cancellari seu extrahi de banno seu bannis comunis bonon. aliquo modo vel ingenio, neque per consilium neque per arengum, neque per massam populli, neque per aliquam absolutionem seu interpretationem, neque per potestatem neque per ancianos neque per aliquem offitialem Comunis bonon., neque per pacem, concordiam, remissionem seu finem habitas neque ex eo, quod bannum pronuntietur nullum aliqua alia ratione vel causa, non obstantibus aliquibus statutis Comunis bononie aut reformationibus consilij Comunis bonon., neque per pacem, concordiam, remissionem seu finem habitas neque ex eo, quod bannum pronuntietur nullum aliqua alia ratione vel causa, non obstantibus aliquibus sta- tutis Comunis bononie aut reformationibus consilij Comunis vel populi Civitatis bonon. precisis vel non precisis, sive capitulis statutorum comunis bonon. Et si aliquis fuerit inculpatus deinceps fecisset seu fieri fecisse homicidium quod deinceps fieret, et plubica fama sit ipsum conmisisse homicidium, vel conmitti fecisse deinceps, vel quod pacem fregerit deinceps, vel proditionem fecerit de comuni bonon. deinceps, vel ex eo quod de aliquo loco comunis bonon. Castro, Rocha vel fortillitia proditionem fecerit deinceps seu intraverit in aliquem locum Castrum Rocham fortillitiam comunis bonon. seu tenuerit contra voluntatem Comunis deinceps, et passus fuerit se poni in banno comunis bonon. occasione homicidij vel aliorum dictorum malefitiorum qui deinceps fierent de quo vel quibus inculpatus esset, habeatur pro confesso. Et quod omnes domus et turres infra octo dies funditus destruantur et diruantur. Et vinee et arbores suarum possessionum in civitate et extra incidantur, que tenebantur vel possidebantur per ipsum bannitum vel eius familiam aut aliquem alium eius nomine ante conmissum homicidium vel post. Et potestas bonon. qui nunc est vel pro tempore fuerit. Et anciani et consules mercatorum et campsorum bonon. qui nunc sunt vel pro tempore fuerint, precise omnia et singula debeant observare ac effectui demandare et fieri facere, non obstantibus aliquibus instrumentis emptionis vel venditionis vel donationis vel emancipationis vel pensionis, aut cessionis vel dotis vel in solutum dationis, aut alicuius alterius alienationis vel distractionis vel aliquo alio iure aut ratione, quo vel qua possit aliquis adiuvari vel defendi in predictis vel aliquo predictorum. Eo tamen salvo quod si dicte domus et turres, vinee aut possessiones fuissent uxoris banniti pro homicidio seu pro aliquo alio ex dictis malefitijs ante quam nupta fuisset ei, aut postea pervenissent ad eam ex successione alicuius vel aliquorum, nullatenus destruantur. Et placet quod in cementis et lapidibus, lignamine et cuppis domorum et turrium destructarum occasione homicidij seu ocasione aliorum dictorum malefltiorum vel alicuius eorum, et in terreno et casamentis, si non extimarent alia bona banniti unde possit uxori de dotibus satisfleri jus dotium reservetur. Si vero preter cementa, lapides, cuppos et lignamina dictarum domorum et turrium et casamenta ipsarum alia bona banniti sufficerent ad satisfactionem dotium uxoris banniti, de quibus satisfiat uxori de dotibus, in eo casu tunc facta ipsorum bonorum discussione diligenter, dicta cementa, cuppi et lapides et lignamina et casamenta ipsarum domorum et turrium destructarum pervenire et adiudicari debeant heredi et ad heredem occisi. Rehedificationem autem alicuius hedifitij super ipsis casamentis domorum et turrium destructarum occasione huiusmodi generaliter prohibemus. Si vero questiones alique de dictis domibus vel turribus, vineis vel possessionibus moverentur per aliquem vel aliquos, debeant summarie diffiniri sine libelli oblatione et cuiuslibet juris sollempnitate. Ita quod infra dictam terminimi Octo dierum dicte domus et turres funditus diruantur, et arbores et vinee incidantur; et dicimus etiam quod si pater familias conmiserit malefitium et domum sive domos et turres habuerit vel tenuerit aut possiderit ipse vel eius familia sive alius pro eo, propter quod ipsarum domorum et turrium destructio fieri debeat ex forma statutorum comunis bononie vel ordinamentorum aut reformationum consiliorum comunis vel populi bonon. integre destrui debeant dicte domus et turres funditus. Si vero filij familias ius aliquod haberent in ipsa domo sive domibus et turribus, illud ius eis reservetur in cementis, lapidis (sic) et lignamine et cuppis et in aliis bonis paternis. Si autem filius familias unus vel plures maleficium conmiserint propter quod fieri debeat destructio domorum et turrium et pater sive avus domum sive domos et turres habuerit vel tenuerit aut possiderit ipse vel eius familia sive alius pro eo, tunc fiat divisio domus sive domorum et turrium inter patrem et filium sive filios et nepotes suos masculos natos et (sic) filio sive filiis masculis numero personarum per testam sive per capita equis portionibus conputatis nepotibus masculis ex uno filio natis, quotcumque fuerint pro una testa sive uno capite tantum et tunc pars ipsius malefactoris funditus destruatur, nulla defensione audita, et statuto aliquo seu reformatione consilij Comunis vel populi bonon. non obstante; a quibus potestas et sua familia sint absoluti. Que quidem omnia et singula locum habeant et intelligantur solummodo in homicidijs et malefitiis futuris et bannis dandis, et non in preteritis.

Dei Monum, istor. pertinen. alle prov. della Romagna (in corso di stampa).