Documento n. 198
Determinatio Trivii Porte Ravennatis et circunstantiarum.
.... Item positus fuit de novo per dictos Dominos unus alius terminus ante faciem dicte domus olim becariorum (societatis becariorum ) et nunc est de Guastavillanis iuxta columpnam ipsius domus que est fundata super muro Apose. Et distat a supradicto termino fundato super Archo pontis Apose per quinque pedes; salvo quod dicta domus possit habere de lignamine grosso solariis a latere mane ultra terminos tres pedes et de stillicidio unum pedem et a sero juxta angulum Turris que fuit de Scarpellinis et nunc est Guidonis Fantucij Rubei etc.
Item positus fuit de novo per dictos Dominos unus alius terminus in angulo dicte domus versus sero juxta murum ubi olim esse consuevit Turris Scarpellinorum etc.
Lib. terminorum inventorum et etiam de novo positorum etc. 1294. nell' arch. notar.