Documento n. 161

xiij Augusti (Millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Indictione quintadecima).

Cum Ubaldinus quondam domini Lamberti de Albaris occasione cuiusdam venditionis faciende de turri que dicitur turris Cavaze et cassaro posito juxta eam posito in capella Sancti Nicholay de Albaris juxta vias a duobus lateribus, juxta heredes domini Soldani de Albaris, juxta heredes domini Gerardi de Bandinis, Diaterno quondam Boncompagni et ab ipso Diaterno arrarum nomine pro dicta venditione facienda acceperit Triginta duas lib. bon., quam quidem venditionem facere debebat dictus Ubaldinus dicto Diaterno de dicta turri et cassaro pro pretio Trecentarum lib. bon. Et postea inter ipsum venditorem ex una parte et dictum Diaternum ex alia esset discordia de pactis et condictionibus in dicta venditione ponendis, sicut predicta omnia confessi fuerunt predicti Ubaldinus et Diaternus volentes de predictis ad concordiam per venire talem convenctionem et pactum fecerunt inter eos, quod a dicto contractu totaliter procedatur et quod ulterius dictus Ubaldinus non teneatur nec ipse nec sui sucessores ad vendictionem de dicta turri et cassaro facienda predicto Diaterno vel alicui alij pro eo, set ipsa res remaneat pure et libere et absolute in jus, proprietatem et dominium ipsius Ubaldini et suorum heredum; ita quod taliter de ipsa re possit cum altero contrahere et de ipsa disponere ad suam voluntatem. Et versa vice idem Diaternus non teneatur nec cogi possit per dictum Ubaldinum vel eius sucessorem ad perfectionem dicti contractus vel ad ipsam rem vel partem eius emendam set predictis omnibus et ab omni eo quod obligati essent ad invicem idem Ubaldinus et Diaternus ex causis predictis sint et esse debeant totaliter unus ab altero absoluti etc. Et domina Mathelda filia domini Manfredini de Liazariis et uxor dicti Ubaldini de consensu dicti sui patris presentis dictum instrumentum ratificavit et aprobavit et renuntiavit omni juri quod haberet contra dictum Diaternum ex causa contractus predicti et in bonis dicti Ubaldini obligatis dicto Diaterno ex causa predicta. Ex instrumento Laurentij Michaelis not. hodie facto bon., ante domum domini Manfredini de Liazariis, pressentibus etc.

Lib. 69 .Memorial. Henrigipti de Quercia not., fol. lvj.