Documento n. 195

Die Sabati undecimo mensis Iullij (Millesimo ducentesimo nonagesimo tercio, Inditione sexta).

Ariverius filius condam domini Nicolay de Bochatiis jure proprio imperpetuum dedit, vendidit et tradidit domino Gregorio condam domini Andree de Navi notario, Sindico, procuratori et speciali nuntio Societatis et Universitatis notariorum Civitatis bonon. eius videlicet Societatis et Universitatis not., que nunc est et que est de parte Ieremiensium et ecclesie civitatis bon. Ita scilicet quod si aliquo tempore aliqui Lambertacij aut de parte Lambertaciorum essent vel dicerentur esse vel fuisse de dicta Societate non inteligantur emptionem hanc eorum nomine vel vice aut ad eorum utilitatem factam vel eis ex ea jus aliquod aquixitum ementi et recipienti Sindicario nomine dicte societatis et pro ipsa societate Casamenta sua super quibus consueverunt esse domus sue et quedam turis et nunc presentialiter sunt super ipsis Edificia Comunis bonon. posita in Cappella Sancte Tecle de Lambertatiis juxta plateam Comunis bon. juxta vias publicas a tribus lateribus et juxta Casamenta illorum de Lovello. Et hoc nominatim pro precio et nomine precij Mile quatricentarum quinquaginta libr. bonon. Ad hec domina Bolnixia filia quondam domini Petrizoli Codemati et uxor quondam domini Ubertini de Lovello juvenis omnibus et singulis predictis presens dicte vendictioni consensit certificati (sic) et renuntiavit omni suo juri ypothecharum et cuiuslibet alij (sic) quod haberet vel habere posset in quarta parte pro indiviso Casamenti predicti super quo esse consueverat dicta turis ocasione doctium suarum, legati vel usufructus eidem reliti in testamento quondam dicti domini Ubertini sui viri vel alia quacumque ratione vel causa de jure vel de facto. Ad hec eciam dominus frater Monte filius domini Iohanis de Baxacomatribus emancipatus ex instrumento domini Cipriani de Usbergis nomine procuratorio domini Rustigani filii quondam domini Ubertini Lovelli ad infrascripta et alia specialiter constitutus ex instrumento Fini filii Benvenuti notarij pro curatorio nomine pro eo predictis omnibus presens dicte venditioni a dicto Viverio facte consenxit et renuntiavit òmni juri quod dictus dominus Rustiganus habet vel habere posset in quarta parte pro medietate dicti Casamenti super quo consueverat esse turris quacumque ratione vel causa. Preterea domina Gilia fllia quondam domini Guidutij de Lambertaciis et uxor quondam Nicholay de Bochatiis et mater dicti Ariverij venditoris predictis omnibus presens dicte venditioni consensit et renuntiavit omni suo juri ypotecharum et cuiuslibet alii (sic) quod habet vel habere posset in dictis rebus venditis ocasione dictorum suorum legati et usufructus eidem relicti in instrumento dicti Nicholay sui viri vel alia ratione quacumque vel causa. Insuper Beatrixia, Placidia, Ymelda et Agnesia sorores et filie condam Nicholay de Bocatiis adulte et sorores dicti venditoris cum auctoritate et consensu domini lacobini quondam Iohanis Barberij sui curatoris ad infrascripta specialiter constituti ex decreto domini Iohanis Mamelini judicis et assessoris domini Oddolini de Mandello potestatis bon. predictis omnibus presentes dicte venditioni consenserunt et renuntiaverunt omni earum juri quod haberent vel habere possent in dictis rebus venditis sucessionis hereditatis et testamenti quondam dicti earum patris et qualibet alia ratione vel causa. Ad hec eciam Yuana cui dicitur Vanuza filia quondam domini Pacis de Rustiganis et uxor dicti Ariverij venditoris predictis omnibus presens dicte venditioni consensit et renuntiavit etc. Et predicte Beatrixia, Placidia, Ymelda et Agnexia quia minores juraverunt more minorum. Ex instrumentis cure, venditionis, consensuum et renuntiationum scriptis manu Arpinelli de Folia not., cum omnibus et singulis pactis etc. in dictis instrumentis insertis factis hodie bonon., in ecclesia Sancte Tecle de Lambertaciis, pressentibus presbitero Michaele rectore dicte ecclesie etc.

Lib. 85 Memorial. Rolandi condam Bonaventura Falchoni not., fol. IIJ.