Documento n. 139

Eodem anno, Indictione et die (m°cc°Ixxxv° Indictione xiij, dic quinto Junij).

Zohene filius quondam domini Johanis de Zovenzonibus predictus jure proprio et imperpetuum dedit et vendidit Filipo, Petro et Cevenino fratribus filiis dicti domini Johanis quartam partem pro indiviso unius domus et unius turris posite bon. in strata Castileonis in populo Sancte Marie Porte Ravennatis, cujus totius domus et turis tales dixit esse confines: ab uno latere possidet dominus Zunta de Zovenzonibus, ab alio dominus Liazarius et frater a tercio et quarto vie publice quam turrim et domum cum dictis suis fratribus possidebat. Item quartam partem unius petie terre partim arative et partim prative posite in curia Castri Britonum etc. ; pro pretio cccIxxxv lib. bon., et se facere quod domina Agnexia eius uxor consentiet dicte venditioni infra xv dies postquam sibi denuntiate fuerit sub pena dupli. Ex instrumento dicti notarii ( Dominici Tolomei ) facto dicto die, loco ( hodie Bononie) et presentibus etc.

Lib. 58 Memorial. Jacobi de Cacano noi., fol. ccxiiij.