Documento n. 116

Die lune decimo nono Januarij (m. ccIxxxij", Indictione decima).

Domina Allena, Domina Beatrixia et Domina Bertholomea sorores et filie condam domini Johanis de Vercellis accesserunt coram presencia domini Gerardi de Casola judicis domini Potestatis, et petierunt eis dari insimul curatorem dominum Thavianum Balduyni, ad interponendam auctoritatem suam promisioni, obligationi et divisioni, quam intendunt facere domino Galixio eorum fratri sive cum eo, de quibus (sic) eorum domibus quas habent comunes positis in strata Castileonis juxta viam, juxta heredes condam domini Jacobini Recorgipti, juxta heredes domini Corvolini notarii, juxta heredes quondam domini Zacharie Buvalli, et juxta dominum Boni Jacobum Frugerini. Ex instrumento Johanis domini Palpiroli Barbarose not. etc.

Eodem die

Cum dominus Gallixius quondam domini Johanis de Vercelli, et predicte domine et domina Adellaxia eorum soror haberent super dictas domos inter se comunes, et volentes ad divisionem predictarum domorum pervenire, fecerunt comuniter de ipsis domibus duas partes. In prima parte posuerunt unam domum que condam fuit domini Gregory Castraglaxini cum ture et casature, quod est juxta dictam turem a latere de suptus cum tota sponda muri que est supra eam. Et hec pars evenit predicto domino Galixio de voluntate dictarum dominarum. In alia parte posuerunt tubatam positam juxta turem a latere mane cum omnibus domibus, curtilis usque ad domum domini Jacobini Racorgipti. Et hec pars evenit dictis dominabus, cum omnibus pactis in instrumento factis et contenptis. Ex instrumento dicti not. hodie facto in dicto loco et sic diserunt venerunt et scripbi fecerunt predicti contraentes.

Lib. 49 Memorial. Petri Uguitionis de Bambaglolis not., fol. xxj verso e xxij verso.