Documento n. 186

Millesimo ducentesimo nonagesimo, Inditione tertia. Die quarto decimo mensis Octubris.

Cum dominus Johanes quondam domini Petri Lovatti, dominus Jacobus quondam domini Sycardi, Zone quondam domini Mondelli, Paulus domini Phylippi, Alegratuti quondam domini Anthonij, Sanutus domini Francissci Octe, Francisscus quondam domini Alegrece de Muxonibus, Michael domini Gemignani Britij, dominus Michael domini Guidonis de Pavebevere, Petrus quondam domini Cordanini, dominus Palamadexe quondam domini Ursij de Busscitis haberent inter se comuniter pro indiviso quasdam domos positas, et que sunt in Civitate bon., in capella Sancti Laurentij de Guarinis in quibus consueverat esse una turris in quibus domibus sunt quatuor stationes versus stratam Fori medij juxta vias publicas de super et de subtus juxta se ipsos omnes et consueverat esse juxta heredes domini Guidonis de Radicibus et heredes quondam domini Petroboni de Uguitonibus et juxta viam publicam. Item unam domum positam in dicta capella a latere retro dictarum stationum juxta se ipsos omnes a duobus lateribus juxta viam de Zamparijs etc. de quibus domibus et stationibus dictus Johanes Lovacti habet pro indiviso quartam partem et predicti dominus Jacobus Sycardi, Zone domini Mondelli etc. habent pro indiviso quartam partem etc. Unde volentes predicti dominus Johanes Lovatti, Jacobus Sycardi etc. pervenire ad divixionem de predictis domibus et stationibus fecerunt de ipsis domibus et stationibus comuniter et in comuni concordia duas partes; in una quarum partium posuerunt et designaverunt duas stationes etc. et domum et edificia que sunt super ipsis domibus et stationibus cum omnibus spondis muri ubi consueverat esse turris quartum ipsa turris tenebat circumquaque etc. que pars de conscensu et voluntate predictorum omnium utriusque partis pervenit in partem predictis Sanuto domini Francissci Octe, Ffancissco de Muxonibus etc.

In alia vero parte posuerunt et designaverunt alias duas stationes etc. usque ad spondam muri grossci ubi consueverat esse Turris etc. que pars de conscensu et voluntate predictorum omnium et utriusque partes (sic) pervente in partem predictis dominis Johani Lovacti, Jacobo Sycardi etc. Hoc tamen inter partes predictas expresse per pactum, convento et acto videlicet etc. Item quod licitum sit predictis Francissco de Muxonibus et Sanuto domini Francissci Octe etc. ire et redire ad eorum voluntatem pro scalis de gisso que sunt juxta turrim que est post dictas stationes usque ad murum et ad hostium domus in qua habitat Salatinus. Item pro quoequatione partium predictarum supradicti domini Johanes Lovatti, Jacobus Sycardi, Zone domini Mondelli etc. dederunt et tradiderunt jure proprio imperpetuum supradictis dominis Sanuto, Francissco de Muxonibus recipientibus etc. medietatem unius turris posite in capella Sancti Laurentij de Guarinis versus partem de Subtus a terra usque ad celum juxta dominum Uguitionem de Guarinis vel habentes causam ab eo juxta viam a duobus lateribus, juxta aliam medietatem dicte turris versus partem de supra, cum omnibus juribus ad eos spectantibus in dicta turrim (sic) et in solarys dicte turris et promiserunt in solidum de legiptima defensione etc. Ex instrumento domini Graciadey Aymerici not. facto heri bon., ante stationem in qua habitant predicti dominus Jacobus Sycardi et socij, pressentibus etc.

Lib. 77 Memorial. Nicholay Johanini Manelli, fol. 66.