Documento n. 143

Eodem die (xxvj Otubris M°ccIxxxv°, Indictione xiij).

Dominus Henreghitus filius domini Fabiani Uctovrini de strata Sancti Vitalis dicto suo patre pressente et consentente fuit confessus et contentus quod hentio (sic) quam ipse feccit a domino Bonacosa et Bolognino fratribus de Basacomatribus de medietate unius domus pallatii et turis et cum orto et broylo posito post ipsam domum quam habebant pro indivixo cum Nicholao eorum fratre positam in strata maiore juxta Bonfantinum quondam domini Albertutii et juxta stratam publicam pro pretio mcccc libr. bon., ut continetur (in) instrumento scripto manu Nicholay Guidolini Fregalosi not., et instrumentum predictum et quidquid continetur in eo esse fititium et simulatum et intervenise sine aliqua pretii numeratione et pro deffensione dicte medietatis et preterea iussit et mandavit dictum instrumentum et emptionem et omnia que in eo continentur esse cassa et vana etc. Item confessus fuit quod emptio quam fecit a domino Nicholao de Baxacomatribus de medietate unius domus, pallatii turis et cum orto et broylo posito post dictam domum in strata maiori juxta dominum Bonacosam et Bologninum de Baxacomatribus et juxta filium et heredem quondam domini Guidonis Sartoris et stratam publicam, pro pretio mccc lib. bon. Ex instrumento dicti Nicholay et ipsum instrumentum et quidquid continetur in eo esse fititia et simulata intervenise sine aliqua pretii mutatione et vul (vult) dictum instrumentum esse cassum et vanum et nulius valoris. Ex instrumentis pressentis confessionis scriptis manu domini Zipriani de Oservergis not. hodie factis super solario palatii novi comunis bon., pressentibus etc.

Lib. 60 Memorial. Ugonis Borghesani not., fol. cxij. verso.