Documento n. 141

Die secundo Jullij (Millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, Indictione tertia decima).

Dominus Zunta quondam domini Balduini de ZovenZonibus locavit et concessit ad pensionem Manfredino quondam Gerardi de Sexsto habitatori bon., in capella Sancti Andree de Platixis et Duzolo quondam Guidonis capelle Sancte Marie de Carariis ambobus auriffitibus quandam ipsius turrim sive turatium cum stationibus duabus que sunt in ea et cassamentum post ipsum toratium situm a latere ecclesie positos bon., in capella Sancti Mathei de Acharixiis, juxta vias publicas a duobus lateribus et juxta dictum locatorem et juxta ecclesiam supradictam hinc ad quinque annos proximos, et hoc ideo quia predicti in solidum solvere promisserunt eidem domino Zunte nomine pensionis dictarum rerum quolibet anno quatreginta lib. bon. etc. Hoc tamen inter ipsos pacto expresim adibito quatenus liceat conductoribus sapradictis et rogare in edifficatione et reatatione dicte turis et cassamenti de pensione supradicta quatreginta lib. bon. et minus si pro minori reatari poterint, computando dictas expenssas locatori predicto in pensione ultimi anni locationis predicte, et si contigeret eosdem condutores hedifficare supradictum cassamentum et interim dictus dominus Zunta ipsum dessinetur possidere quod hediffltium totum habeant hediffitium supradictum, et insuper solvere teneatur dictus dominus Zunta pro eorum expenssis octo lib. bon. ad rationem predictam pro rata temporis quo possederint res predictas, sibi locatas. Ex instrumento Coradini domini Bonaventure de Armis not. heri facto in domo supradicti domini Zunte, pressentibus etc.

Lib. 60 Memorial. Azolini Cambij de Vitris not., fol. j.