Documento n. 2

Anno domini m.c. nonagesimo iiii. quarto nonas Aprilis. Indictione xii. Ugolinus Papazzone et Cavazza ejus frater pactum inter se fecerunt pro se et pro eorum heredibus in perpetuum de adjuvando et manutenendo se cum domibus omnibus et turribus quas modo habent vel habituri sunt contra omnes homines et quod eas quas modo habent vel habituri sunt non vendent nec alienabunt aliquo modo sine libera voluntate alterius. et voluerunt et inter se constituerunt quod heredes eorum teneantur inter se hoc pactum tenere et renovare et facere ea que infrascripta erunt quando requisitus erit ab altero infra xl dies facta requisitione et si aliquis eorum heredum contravenerit vendendo vel alienando alter statim possit ea vendicare sicut sua propria sine omni exceptione. et ad hec ut hoc de jure esse possit constituit eum dominum et possessorem illarum possessionum et rerum que omnia promiserunt inter se observare unus ab altero stipulante pro se et eorum heredes in perpetuum sub pena C lib. Imp. et de hoc sub obligatione suarum rerum et possessionum. et liceat ei et suis heredibus sua auctoritate in eis possessionibus intrare et sibi de predicta pena si commissa fuerit satisfacere. Actum in porta Sancti Cassiani.

Prenominati Ugolinus et Cavazza omnia ut supra legitur scribere rogaverunt Guido Grassus et Albertus ejus filius et Petrus de vituperato et julianus et guidus ejus filii petrus gozolus et ricàrdus rogati sunt testes.

Hec expleta sic et subscripta Asprandinus, Romanorum Imperatoris not. interfui et rogatus scripsi.

Arch. delle monache di s. Agnese lib. t, n. 16: Savioli, Ann. v. 4, pag. 177.