Documento n. 241

Die xxx Octobris mdviii.

Congregatis Magnificis Dominis Sexdecim Reformatoribus etc.

Primo etc.

Item cum de anno presenti per Reverendissimum dominum Laurentium de Flisco Episcopum Brugatensem tunc Bon. et cetera Gubernatorem assignata fuerit Dominabus Franciscae et Cassandrae filiabus olim Iohannis de Fabrucijs existentibus in Monasterio noviter erecto sub vocabulo Sanctae Mariae de Consolatione de Bononia et Monasterio Abbatie et Monialibus eiusdem medietas pro indiviso unius Domus cuppatae etc. cum una turri et alijs suis superextantibus positis in Civitate Bon. jn capella Sancti Senisij, juxta viam publicam a tribus lateribus, juxta illos de Avolis, juxta illos de Garzaria et alios confines; quae medietas fuit et remansit in bonis et hereditate dictique Ioannis de Fabrucijs, Et hoc pro parte Dotium dictarum Dominarum Franciscae et Cassandrae eius filiarum, Cumque de dicta Domo supersit, reliqua medietas quae tanquam alias spectans ad ser Dominicum de Fabrucijs rebellem Comunis Bon. Camere et Fisco Bon. de presenti confiscata et applicata fuit et est per omnes vigintiquatuor fabas albas paupertati ipsarum Dominarum Franciscae et Cassandrae et Monasterij predicti compatientes earumdem supplicationibus inclinati donaverunt ipsis Dominabus Franciscae et Cassandrae de Fabrucijs dictam medietatem dictae Domus et turris Camerae Bon. confiscatam. Cum plena iurium cessione etc. Hac tamen adiecta conditione quod ipsa Turris nullo unquam tempore destrui possit sed ibi perpetuo remanere ac conservari debeat ad quemcunque per futura tempora pervenerit sucessorem; super qua donatione fiat decretum in forma etc.

Lib. 13 Partitorum fol. 148 verso.