Documento n. 165
Die xxij Octubris (Millesimo duocentesimo octuagesimo octavo, Indictione prima).
Dominus Lanzaloctus quondam domini Tomaxij de Lambertinis pressens consentiens dedit et locavit ad pensionem Bernabo quondam domini Lichanorij de Gozadinis pro se et suis heredibus recipienti omnes stationes positas et que sunt in domo sua in qua habitat posita in civitate bon., in capella Sancte Juste, juxta Jacobum de Lambertinis, juxta heredes domini Ugolini Capricij de Lambertinis, et juxta viam publicam. Item terciam partem pro indiviso unius stationis que est in domo sive turri in qua habitat dominus Paulus de Lambertinis que est super trivium Lambertinorum, juxta stationem quam tenet Bartolomeus Carbonis et socij, juxta stationem quam tenet Diatrinus Boncompagni et juxta viam sive plateam comunis bon. Quam terciam partem pro indiviso stationis predicte posite infra dictos confines habet pro indiviso cum dicto Paulo de Lambertinis etc. Et hoc pro precio et pensione Sexaginta libr. bon. etc. Hoc tamen inter dictas partes exspresso per pactum convento et acto, videlicet quod ipse dominus Bernabo possit dictas stationes et partem earum per se tenere et aliis locare cui et quibus voluerit ad voluntatem suam etc. Ex instrumento domini Gratiadei Aymerici not. hodie facto Don., sub porticu palatij comunis a latere mane, pressentibus etc.
Lib. 73 Memorial. Pauli Avocati not., fol. Ixxxxvij verso.