Documento n. 156

Eodem die (xiiij Februarij Millesimo ducentessimo octuagesimo septimo, Indictione quintadecima).

Dominus Francischus legum doctor filius quondam domini Accursij legum doctoris pro tribus partibus, et dominus Martinus quondam domini Bolognitti Meroline pro quarta parte jnfrascriptarum domorum et turris, quam emit et ex permutatione accepit a Cursino filio quondam dicti domini Accursij, jure proprio et in perpetuum, asserentes jnfrascriptas res a se (sic) pertinere iure directi dominij, dederunt et vendiderunt et tradiderunt domino Bunino de Sardellis notario, syndico et procuratori partis et universitatis Germiensium Civitatis bon., ex instrumento syndicatus scripto manu Jacobucij de Bagno notarij, quandam domum et turrim cum dicta domo constructam positam in Civitate bon. super platea Comunis jn parochia sancte Tecle, quarum esse tales dixerunt et convenerunt confines: a latere anteriori seu parte vel plaga orientali est platea Comunis bon. et via publica platee maioris; a latere vero inferiori seu plaga aquilonali sunt domus et turris filiorum et heredum condam domini Nevi Raynerij; a meridie vero seu latere superiori est via publica, qua itur in Portam Novam seu que dicitur Porta Nova; a parte vero posteriori seu occidentali possidet ecclesia Sancte Tecle de Porta Nova, sive sunt quedam domus dicte eclesie, cum solo et hedificiis omnibus, et cum omnibus et singulis que jnfra predictos continentur confines, vel alios si qui fuerint veriores, et cum omnibus et singulis que ipsi domui et turri jnfra vel extra edificie (sic) perpetui usus cause habentur, et que eis coererent vel coerere deberent, et quarum debet de iure ad emptoris comodum pertinere, et que habent supra vel infra seu intra se in integrum et cum omni iure et actione et omnia ea que ad vendictores etiam ante vendictionem ceperat pertinere occasione rerum predictarum, pro precio quarum et nomine precij dicte venditionis et rerum predictarum dictus procurator et syndicus procuratorio nomine dicte partis Jermiensium et universitatis eius, et de peccunia dicte universitatis et partis dedit et solvit coram notario, jnfrascripto et testibus jnfrascriptis Triamilia et septem centenaria monete bon., sive tot bononinos grossos, qui ad usum et verum cambium de utriusque partis consensu valent quantitatem predictam, prout dictus dominus Francischus et dictus Martinus venditores peccuniam ipsam ibidem et in presenti recipientes a procuratore predicto confessi et contenti fuerunt atque asseruerunt peccuniam ipsam tantam esse, ut dictum est, et eam sibi inventate datam et numeratam esse a procuratore predicto, eceptioni eis non dati, non soluti et non numerati precij seu quantitatis predicte omnino renuntiarunt. Volentes autem ipsi vendictores dictarum rerum venditarum in ipsum emptorem nomine dicte partis possessionem transferre, constituerunt se res predictas venditas eius et partis predicte nomine possidere, ut ex nunc sua auctoritate earumdem rerum possessionem quandocumque libuerit apreendat. Quam quidem possessionem pacti fuerunt et convenerunt eidem vacuam esse et ipsam et partem predictam facere ita comuni spaciorem. Preterea venditores supradicti promiserunt per se et suos heredes dicto domino Bunino procuratori partis Iermiensium supradicte procuratorio nomine dicte partis stipulanti et recipienti quod in perpetuum de dictis rebus vel aliqua seu parte ipsarum litem vel controversiam, iniuriam vel molestiam de iure vel de facto in iudicio sive extra dicte parti vel dicto procuratori non inferent nec inferrenti consencient, sed ipsas res tam in proprietate quam in possessione dicto procuratori et parti contra omnem personam et universitatem legittime deffendere autorabuntur; convenientes et obligantes se de evictione rerum predictarum cum jnfrascripta (pena) duple sortis; proinde eciam et convenerunt quod nulli alteri actenus de dictis rebus venditis se aud aliqua earum fecerunt vendictionem donationem aud alicuius alterius actus vel contrachtus et alienacionum jn fraudem pressentis alienationis et contrachtus vel per quam dicto emptori et parti preiudicium aliquod generetur vel generari possint; quod si apparuerit aliquo tempore contrafatum et ex hoc dictus emptor et pars vel eorum heredes et successores dampnum aliquod paterentur, conservabunt ipsos et eorum heredes et successores et bona indempnes. Insuper precibus et mandatis dictis domini Martini, se principalem constituens, promiserunt dicto domino Bunino recipienti, ut dictum est, predictam partem domus et turris predicte ab ipso Martino venditam ipse procuratori et parti legittime deffendere et autorari et se facturum et curaturum omni exceptione remota, quod dictus Martinus predictam vendictionem a se factum et omnia et singula suprascripta perpetuo firma et rata habebit et tenebit et non contraveniet de iure vel de facto. Ex instrumento domini Juanis domini Benteugli notarij heri facto Bononie, in scolis fratrum predicatorum, presentibus frate Gerardo de Tuschis, fratre Brandano de Saliceto de ordine predicatorum, domino et magistro Rolandino Passagerio, domino Ranbertino de Osilittis, domino Petro domini Osilitti de Aliotis, domino Guidone de Santo Georgio, domino Maiolino de Sardellis, domino Baldo Francischini de Pistorio, domino Giberto Guidolini notario, domino Juliano de Sardellis notario, domino Vicentio filio condam domini Jacobini Benciguenis et domino Conte quondam Alberti Sa- chacij testibus ad hec rogatis et vochatis et sic dixerunt et scribi fecerunt, pressente dicto notario.

Lib. 67 Memoriai. Egidii Bartholomei Oilij de Argellata not., fol. lui verso.