Documento n.45

M.CC.LXVIIIJ, Indictione xij, die lune viiij exeunte Decembri.

Dominus Ugolinus quondam domini Bonacose de Asinelis iure proprio in perpetuum vendidit domino Alberto quondam domini Cace de Asinelis otavam partem turis Asinelorum et otavam partem de pescarixiis de porta ravegnana iuxta ipsam turim positas (sic) cum omnibus iuribus ad ipsas pescarias et turim pertinentibus pro dictis partibus quas habet pro indiviso cum domino Philipo de Asinellis et cum aliis de Asinellis, que turis et piscarie posite sunt prope trivium porta ravignana (sic), iuxta stratam maiorem et iuxta domos eclesie Sancti Bartoli de porta ravegnana ; et hoc pro precio otuaginta lib. bon., et dixerunt vera esse omnia que in instrumento scripto manu Johanis quondam Nicolai not. eri facto sub voltis domini Ugutionis de Oxilitis, presentibus dominis Oxilito de Oxilitis, etc. Bonguidutio et fllio Lambertino de Oxilitis etc.

Lib. 9 Memorial. Aldrevandini fìlii condam Morandi de Marsiliis not., fol. cvhij verso.