Documento n. 56

Lib. 13 Memorial. Jeremie Angelelli not., fol. xxj.

M.CCIXX, Indictione xiij, die xiiij exeunte Augusto.

Dominus Lambertinus Pizella filius condam domini Rolandini Arimondi jure proprio vendidit domino Rambertino legum doctore stipulanti pro domino Tomasino Rampone eius patre domum unam positam in capella sancti Michaelis de Foro medij cum sua parte turis et omnibus juribus que habet vel habere posset in dicta turi quacumque de causa, modo quolibet vel ingenio et cum solario quod est in facie dicte turis versus palacium comunis et cum jure et juribus inmittendi in spondis dicte turis versus dictam domum que est justa ipsam domum et cum jure se inmitendi et edificandi in sponda turis versus palacium comunis ab inferiori parte usque ad summum, et cum medictate sponde muri qui est inter ipsum venditorem et dominum Magnanum iusta turim et iusta spondam que est justa Xaiguatorium domus predicte et cum medietate andronarum seu seclariorum que sunt inter domum domini Magnani et domum domini Lambertini et Alberti fratrum ; que omnia jura dicit esse predicte domus, et cum omni jure quod habet in trivio sive porticibus dicte turris iusta vias a duobus lateribus et dominum Magnanum, pro precio Mille Centum lib. bon. Ex instrumento Laurencij Alberti Scotij not. facto hodie in domo et camara ipsius domini Lambertini, presentibus etc.