Documento n. 167

Die veneris xxviij Ianuarii (Millesimo ducentesimo octuagesimo nono, Indictione secunda).

In nomine patris et filij et spiritus sancti. Millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, die. veneris xvij intrante Junio. Decessit dominus Rolandus judex filius quondam domini Useppi, et die sabati proxime venientis fuit sepultus apud eclesiam Sancti Dominici fratrum predicatorum, rellicta tamen una filia nomine Contissa cui quadrigentas lib. bon. et lectum suum et omnes suos panos laneos et liueos et habitationem domus sue in qua consuevit esse coquina, si ad viduitatem et necessitatem, quod absit, veniret, in suo testamento reliquid et Vivianum filium Scate et Gerardum filium Doxij nepotibus eiusdem sibi heredes instituit, substituendo alterum alteri, si decederint sine liberis et fratrem Thomaxinum Hencium filium domini Silvestri et me Acharixium in domibus palacij et in ture, si ambo, quod absit, decederent eis substituit ut hec et alia in eius testamento continentur scripto manu Jacobini de lature (de la Ture) not. unde cum dictus dominus Rolandus fuisset tutor dicto Gerardo et post mortem dicti domini Rolandi ego Acharixius ipsi Gerardo tutor datus fuissem in testamento Doxij patris dicti Gerardi scripto manu dicti Jacobini not. facto sub Millesimo ccIxxxvij unde ego Acharixius judex filius quondam domini Viviani domini Usepi volens exequi testamentum supradicti Doxij mei patrui tutelam dicti Gerardi pupilli immo infantis et eciam xviij mensium minoris Jnventarium per infrascriptum modum, venerabili signo crucis antea premisso, fideliter facere procuravi. In primis quidem in bonis dicti Gerardi inveni: Domum unam magnam positam in capella Sencte Marie de Claviga in androna Tuscorum iuxta viam publicam a mane et iuxta Vivianum quondam Sclate a meridie et iuxta domum in qua consuevit esse coquina ipsius domus et iuxta turim a sero cum tercia parte pro indiviso duarum partium dicte turis et cum omni iure ad ipsam domum pertinente. Item Medietatem pro indiviso cum dicto Viviano alterius domus, que venit in partem dicto domino Rolando posite in dicta capella a mane juxta dictam domum et juxta dictum Vivianum, juxta heredes quondam domini Silvestri domini Viviani et viam publicam et turrim cum medietate alterius tercie partis duarum parcium dicte turis. Item medietatem pro indiviso cum dicto Viviano alterius domus posite in dicta capella in androna Tuscorum iuxta dominum Vivianum de Pausiperibus etc. Cum omnibus aliis rebus que continentur in dicto Jnventario. Ex instrumento Ugolini Jacobi Johanis not. heri facto bon., in eclesia Sancte Marie de Claviga, presentibus etc.

Lib. 75. Memorial. Mathei fratris Johanis not., fol. viij verso.