Martedì 14 gennaio 1958 il Santo Padre riceve, in speciale Udienza, nella Sala Clementina, i Superiori, i Professori e gli Alunni del Pontificio Ateneo « Angelicum » di Roma: un insieme di oltre 800 persone.
"Antequam autem orationem Nostram ad exitum adducimus, volumus meditationi et proposito vestro splendida nonnulla verba S. Bonaventurae proferre, qui cum S. Thoma Aquinate suavis amicitiae necessitudine coniunctus erat : « (Nemo) credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine charitate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata... Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculo relucentes, ne forte, ex ipsa speculatione radiorum, in graviorem incidas foveam tenebrarum » (Itinerarium mentis in Deum, n. 4: S. Bonaventurae Opera omnia, ed. Quaracchi, vol. V, 1891, pag. 296)."
Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX, Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957 - 1° marzo 1958, p. 724