Volumus autem vobiscum quaestionem ponere, quod sit munus, quae sit vocatio Familiae vestrae hac ipsa aetate, eo consilio ut ad illam responsionem vos perducamus, quam Ecclesia exspectat. Haec enim nunc, id est perturbatis temporibus nostris, quam maxime optat atque sollerter annititur, ut instituta religiosa «secundum spiritum fundatorum crescant atque floreant» (Lumen Gentium, 45). Sit ergo — ut olim evenisse traditur — iam in ipso initio sessionum vestrarum quasi praesens apud vos Sanctus Franciscus, legifer Pater, stans ad ostium capituli et singulis universis benedicens: in eum respicite! (Cfr. S. BONAVENTURAE Legenda maior S. Francisci IV, 10: Analecta Franciscana, mem., p. 576)
Quod vero mater Ecclesia a vobis postulat — et ante actis temporibus semper postulabat — id hac una sententia continetur: «sequimini vestigia Christi» (Cfr. 1 Petr. 2, 21). Nonne in hac sequela consistit mirabilis vivendi doctrina et exemplum, quae Sanctus Franciscus vobis praebet, qui, «omnis singularitatis et iactantiae specie relegata» (Cfr. TH. A CELANO Op. mem., n. 144, p. 213), Christo totum se dedidit et in monte Alvernia huius rei veluti culmen est assecutus, ita ut cum Sancta Apostolo Paulo dicere posset : «Mihi autem absit gloriari, nisi in truce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo»? (Gal. 6, 14) Itaque «inspicite, et facite secundum exemplar quod vobis in monte monstratum est»! (Cfr. Ex. 25, 40) Vita vestra quo verior imago fiet Salvatoris, virginis, pauperis, oboedientis, eo magis salutem ab eo patratam testabitur animisque impertiet.
Haec veritas primaria, ut in rerum cursu accidere solet, variis modis interdum obnubilatur. Quotiescumque — ut ex historia Ordinis Vestri, plura saecula complectente, experiundo novistis — vita Franciscalis ab hac semita declinabat, conversum est in detrimentum quod cunctis esse debuerat in exemplum (Cfr. S . BONAVENTURAE Opusc. XIX, Epist. 2 , n. 1: Opera omnia, Ad Claras Aquas, VIII, p. 470). Verumtamen id, quod Sanctus Bonaventura universe dicit, scilicet veritatem posse ad tempus prosterni, oportere tamen, quod resurgat (Cfr. Commentar. in Evang. Luc. 21, n. 23: Opera omnia, ibid. VII, p. 528), ad domesticas res gestas vestras potest feliciter referri. Est ergo vehementer exoptandum, ut hoc principium etiam his temporibus, quatenus opus est, vim totam obtineat, sive in mentis habitu et agendi ratione, sive in declarationibus et propositis vestris, sive in legibus renovandis.