His enim temporibus, quibus omnia cursu feruntur citissimo et homines variis doctrinarum placitis et illecebris saeculi saepe a rebus supernis et mansuris abstrahuntur, vobis summopere studendum est pietati. Intuemini patrem vestrum, de quo Sanctus Bonaventura scripsit : «pietas vero... adeo cor Francisci repleverat... ut totum videretur virum Dei in suum dominium vindicasse» (S. BONAVENTURAE Legenda Maior, VIII, 1). Profecto nunc cum maxime opus est viris, qui se Deo penitus mancipaverunt eique soli vivunt et ut tales ad homines convertuntur, ut eos Cristo lucrentur.
Caritatis unitas seu perfectio fraternae communionis in domibus vestris diligenti et cotidiano cuiusque sodalis nisu est expetenda atque servanda. Ad hoc quod attinet, laudandum videtur consilium vestrum partes etiam potiores tribuendi fratribus conversis, ita ut vera familia, Deo serviens in laetitia, in coenobio constituatur. In hac tanti momenti re versantes, iuvat Nos ea in memoriam revocare, quae in Concilii Decreto de accommodata renovatione vitae religiosae circa communiter vivendi rationem continentur (Ibid. 1 5); sunt enim praestantissima. Unde unam sententiam libet in lumine ponere, id est «e fratrum unitate magnam virtutem apostolicam manare» (Cfr. Ibid.).