LITTERAE APOSTOLICAE
quibus Pius PP. X gratulatur de nova editione operum S. Bonaventurae
DILECTO FILIO DIONYSIO SCHÜLER ORDINIS MINORUM MINISTRO GENERALI
PIUS PP. X
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Doctoris Seraphici sapientiam, Ecclesiae Catholicae non minus quam Franciscalis familiae immortale lumen, optimo sane consilio sodales Ordinis tui suscepere refovendam, cum abhinc non paucis annis opera eius, quae extarent, omnia rursus edere, congruenter eruditioni horum temporum, aggressi sunt. Cuius quidem magni laboriosique incoepti, uti Decessor Noster fel. re. Leo XIII primitias progressionesque admodum probavit, ita Nos felicem exitum, integra voluminum accepta dono serie, vehementer gratulamur. Id autem non vestra solum causa facimus, sed communi.
Etenim Bonaventuram, utpote non suo dumtaxat saeculo, sed omni posteritati, quemadmodum caeteros summos Ecclesiae Doctores, datum divinitus, egregie prodesse huic etiam aetati posse arbitramur, si, quod sperare post vestros labores licet, multo plures invenerit studiosos sui. Eo magis quod is princeps Scholasticorum alter extitit cum Aquinate, cuius in Philosophia ac Theologia disciplinam Nos, Decessorem secuti, magnopere commendandam, datis proxime ad Urbanam S. Thomae Academiam litteris, censuimus. Sed praecipuos ex hac editione fructus doctrinae, fore ut alumni tui scripta S. Bonaventurae pervolvendo percipiant, non modo confidimus, certum habemus. Novimus enim in tuo Ordine, una cum amore nobilium Magistrorum, qui Franciscanam Scholam medio maxime aevo illustrarunt, doctrinarum studia, ad rationem viamque exacta quam requirunt tempora, dudum reviviscere in spem dignitatis pristinae coepisse.
Quo in genere duo, honoris causa, collegia nominamus: Antonianum in Urbe, ubi delectorum ex universo Ordine alumnorum flos ad magisteria gravioraque munia rite educitur, et S. Bonaventurae Collegium ad Claras Aquas, unde ipsius Seraphici Doctoris, typis impressa, prodiere nuper opera, itemque alios Minorum auctores de integro vulgatum iri intelligigimus. — Omnino istum studiorum optimum cultum, in Minoritica familia incalescentem, Nos et ornandum laude, et hortatione acuendum etiam putamus. — Siquidem praeter artes exercitationesque virtutum, quae ad conformandos recte spiritus pertinent, nihil est quod ad sacra digne exequenda officia et munera magis opus sit, quam doctrina; cuius ipsa opinio reverentiam hominum sacerdoti concilians, perfunctionem sacri ministerii facit fructuosiorem.
Restat ut de oblatis voluminibus, in quibus, aeque ac Decessor Noster, criticae artis peritiam, animadversionum opportunam copiam, ipsam litterarum elegantem formam dilaudamus, non mediocres, uti par est, agamus gratias. Votum adiicimus, ut augescente, vel extra Ordinis Franciscalis fines, S. Bonaventurae amore et studio, nulla brevi sint vobis huius editionis exemplaria reliqua.
Auspicem coelestium bonorum, ac singularis Nostrae benevolentiae testem tibi, dilecte Fili, omnibus qui editionem accurarunt, Ignatio Jeiler imprimis, tum universae Minorum familiae, cui praees, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XI Aprilis an. MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X
(Dal: ASS 20 (1903-1904) 764-765 )