Verum, ut pretiosis fructibus haec ecclesiastica educatio cumuletur, eo semper spectare debet, ut iuvenes instituendi aliquando evadant sal terrae, lux mundi, idoneique christiani populi duces ac magistri. Quare iidem ex doctrinae haustibus, quos studiorum cursus emetientes excipiunt, id semper habeant, quo pietatem alant et ad spiritualem profectum moveantur. Absit, ut theologica studia mentem illustrent, caritatem autem non accendant. Quam ad rem Nobis perplacet nonnulla Sancti Bonaventurae praeclara monita vobis proponere: «(Nemo) credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exultatione, industria sine pietate, scientia sine charitate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata... Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculo relucentes, ne forte, ex ipsa speculatione radiorum, in graviorem incidas foveam tenebrarum» (Itinerarium mentis in Deum, n. 4).