E gemina celebratione, quae horum Pontificum honori agetur, Christifideles, ut probe confidimus, causam accipient et invitamentum Summum Pontificatum recte aestimandi eique toto animo adhaerendi; qua in re dignitas ipsa munusque ipsum imprimis sunt consideranda, quibus is, qui ea gerit, efficitur, ut ait S. Bonaventura, « primus et summus pater spiritualis omnium patrum, immo omnium fidelium et hierarcha praecipuus ... caput indivisum, Pontifex summus, Christi vicarius » (Breviloquium, p. VI, c. 12).