Libro 11

PICCOLOMINI: ABBREVIATIO SUPRA DECADES BIONDI

LIBER XI

[51r]1

INITIUM SECUNDI DECADIS IN ORDINE LIBRORUM UNDECIMUS2

1. Campaña de Pipino contra Aistulfo (754)

1. Profecto in Franciam Gregorio Tertio3 et Pipino ad res italicas persuaso, Aistulphus,4 rex longobardorum cum Carlomanno5 monacho egit, ut, relicto cassinensi monasterio, Pipinum peteret eique bellum in longobardos dissuaderet.

2. Quem Pipinus non modo non exaudiuit sed, profugum aspernatus, in uiennense monasterium6 relegauit, ubi paulo post maerens7 interiit.

3. Dilata est autem expeditio in Italiam usque ad uer nouum. Interim oratores missi ad longobardum qui eum restituere oblata suaderent.

4. Quo negante, congregatis copiis, alia legatio pariter frustra missa est. Praecesserunt itaque8 leuis armaturae milites, qui Aistulphi copias ab Alpium claustris deturbarunt. Secutus est uniuersus exercitus, nec moratus donec Papiam obsidione cingeret, et magnae interea praedae factae sunt.

5. Quibus malis commotus pontifex offerendam [51v]9 Aistulpho pacem suasit, si modo ablata restituerentur.

6. Aistulphus, adulationibus usus ac fallaciis, plura promisit quam peterentur, adiecta sacramenti religione.

7. Ob quam rem Pipinus in Franciam reduxit exercitum, relicto Uarnerio uiro praestanti qui conuentorum executionem procuraret.

8. Gregorius et Uarnerius Romam petiere, restitutionem ablatorum expectantes.

9. Sed Aistulphus, contractis tumultuariae copiis, Romam perrexit atque obsedit, omnemque suburbanum agrum deuastauit,10 maiori detrimento quam antea per trecentos quadraginta quattuor11 annos postquam imperium declinauerat.

10. Gregorius ad Pipinum legatos misit per mare qui eius reditum impetrarent, cum quibus et Uarnerius iuit. Audierat iam Pipinus Aistulphi motus, exercitumque comparauerat.

2. Incursiones de los turcos y peste en Constantinopla (755)

11.1. Per hoc tempus turci12 Asiam inuaserunt: alanos primo, post colchos et armenios, inde Asiae Minoris populos, ad extremum persas saracenos.13

12.2. Fueruntque turci scythae,14 ex his quos Alexandrum Macedonem inter Hyperboreos montes ferreis clausisse repagulis, beatus Hieronymus15 affirmat.

13.3. Conuenit autem inter saracenos et turcos ut restituto persarum regni nomine, quod saraceni Focae et Heraclii16 temporibus in suum confuderant,17 turci persae appellarentur.

14.4. Inter haec apud Constantinopolim pestis, quantum unquam antea, grassata18 est.

3. Segunda campaña de Pipino en Italia (756)

15.1. Constantinus, audito Ioanne19 silentiario de rebus italicis, et intellecto quod Pipini auxilium quaereretur, eundem silentiarium et Gregorium20 protosecretarium21 Romam misit, qui ea interturbarent.

16.2. Sed cum audissent legatos in Franciam missos et ipsi secuti sunt, Gregorius protosecretarius cum Massiliam applicuisset, intelligens iam Pipinum in Italiam transiuisse, eum in agro papiensi conuenit. Datisque muneribus, orauit ut Rauennam ac eius Exarchatum imperio, cuius esset de iure, non pontifici aut romanis redderet.

17.3. Pipinus non se commodi temporalis gratia iam secundo [52r]22 Italiam petiuisse respondit, sed propter animae salutem, ne longobardi Ecclesiam lacessant. Rauennam autem eiusque Exarchatum et alia de Italia terra uelle ab illis auferre et pontifici ac romanae Ecclesiae tradere.

18.4. Sic expeditus protosecretarius abiit.

19.5. Et Aistulphus,23 graui obsidione pressus, ex superioris pacis foedere deditionem fecit.

20.6. Pipinus, dimisso abbate Fulcado24 cum parte copiarum qui pacem exequeretur, in Franciam rediit.

21.7. Abbas Fulcadus, cum legatis Aistulphi singulas ingressus ciuitates Pentapoleos et Aemiliae,25 obsides earum ac claues recipiens, Romam peruenit.

4. Territorios donados por Pipino

22.1. Pentapolis Rauennam continet Caesenam,26 Classem, Forum Liuii et Forum Pompilii. Secunda Exarchatus pars potissima est Aemilia,27 quae a Foro Cornelio, nunc Imola28 dicto, quicquid uia eiusdem nominis omnium Italiae celeberrima per Bononiam, Mutinam, Regium,29 Parmam et Placentiam ad Padum usque habet, complectebatur; et hae ciuitates agrorum fines a summis Apennini iugis ad Padum, sicut et nunc, protendebat.

23.2. Et Rauennae ager pariter ab ipso Apennini iugo per fauentinos, eius agri partem ad Padum, et per caesenates30 ceruiensesque31 sui item agri portionem a summo Apennino ad Adriaticum pertinebat.

24.3. Idem etiam ager quicquid terrae uel paludis iacet intra Mincium Padumque, a ueronensis, uicentini et paduani agrorum finibus in uenetorum stagna atque Adriaticum pelagus complectebatur. Ita ut non minus Ceruia, Caesena,32 Fauentia, Comaclum et Ferraria quam aliae quas33 sub Pentapoli nominauimus, sub rauennatibus censerentur.

25.4. Ipsa34 igitur Exarchatus appellatione continebatur quicquid a placentinis agri papiensis finibus Padum inter Apenninum paludes stagnaque uenetorum et35 Adriaticum pertinet ad Ariminum; quam ciuitatem et quicquid intra Isaurum36 fluuium, nunc Foliam uocatum, Apennino et Adriatico continetur, Exarchatui37 additum fuisse ostendit consuetudo iuris ab exarcho dicendi usque ad haec tempora obseruata. Haec omnia romano pontifici donata sunt a Pipino.

26.5. Et ultra haec Ariminum et Concha, postea [52v]38 mari submersa, Pisaurum, Fanum, Urbinum, Calles,39 Luceoli,40 Narnia, et in picentibus Esis ac Serra,41 et oppida Borbi42 numero uiginti, a Bois olim dicta, inter quae Saxina, Plauti patria, est caput. Mons Feretri et castella uiginti, castellum Sancti Marini, tunc Acer Mons dictus, Acerra43 et Mons Lucati.44

5. Muerte de Aistulfo (756) y lucha por el trono longobardo

27.1. Distulit tamen Aistulphus45 Fauentiam ac Ferrariam reddere, causas morae46 nectens. Sed apoplexi correptus, in uenatione interiit.

28.2. Quo audito, Pipinus qui ad radices Alpium se continuerat, fraudem eius ueritus Alpes transiuit.

29.3. Desiderius, dux Etruriae,47 longobardus copiarum praefectus, his cognitis, arma corripuit regnum inuasurus.

30.4. Sed Rachisius,48 Aistulphi germanus, quem monachum factum diximus, ea indignatione motus et ipse regnum inuasit, quem omnes longobardi, praeter etruscos, secuti sunt.

31.5. Desiderius, multa pollicitus Gregorio papae, si se adiuuaret, foedera cum eo percussit, magnis iuramentorum cautionibus roborata.49

32.6. Misitque pontifex legatos ad Rachisium et pariter Fulcadus50 abbas, monentes ne Desiderium molestaret.

33.7. Consensere longobardi, et Desiderius, regno potitus, Fauentiam Ferrariamque Ecclesiae restituit.

34.8. Cessauitque Exarchatus in Italia, qui centum septuaginta quinque annos durauerat ab eiectione Narsetis usque ad capturam Rauennae per Aistulphum factam.

35.9. Et Gregorius, aeuo plenus, ad anni pontificatus sextidecimi finem uita excessit; cui successit Paulus, romanus, patre Constantino.

6. Acontecimientos en Bizancio y Bulgaria

36.1. Inter haec Constantinus imperator, ad deponendas imagines51 intentus, Constantinum, regiae urbis episcopum, impietati suae resistentem, uerberibus affectum, capite truncauit; et Nicetam spadonem ei substituit.

37.2. Thelesium,52 bulgarorum regem, Thraciam53 populatum proelio uictum repulit. Illum ob rem male gestam sui interfecerunt.

38.3. Cui surrogatus Sabinus, ut imperatorem sibi placaret, imagines sanctorum delere coepit. Sed interfectus fuisset a suis, nisi fuga prolapsus Constantinopolim se recepisset. [53r]54

39.4. In cuius locum Paganus substitutus est.

40.5. Interim Constantinus Leonem, filium eius, nominis Quartum imperii consortem fecit; et Hirenem atheniensem, cunctis Graeciae puellis pulchritudine praelatam, illi uxorem dedit.

41.6. Atque in odium christianorum cum Habdalla,55 saracenorum admirato,56 foedera percussit. Prouincias57 magnis tributis exhausit.

7. Expansión de los francos. Muerte de Pablo II (767) y Pipino (768)

42.1. Inter haec Pipinus Taxillonem,58 bauarorum ducem, sibi subegit. Et saxones amicitia sua domauit, trecentos equites in quaslibet expeditiones dare promittentes.

43.2. Cum aquitanis octo aestatibus decertauit. Uaufredus59 dux primo proelio sese Pipino permisit. Sed eo in remotioribus agente rebellauit.

44.3. Aduersus quem Pipinus, iam senex, Carolum60 adolescentem misit; qui Burbonium,61 Clarummontem et multa de aruernis62 cepit. Adeoque feliciter63 pugnauit ut denique Aquitania Franciae regno fuerit subacta.

45.4. Nec diu post Pipinus obiit,64 Carolo et Carlomanno65 filiis relictis.

46.5. Et Paulus pontifex decimo anno sui pontificatus ad ecclesiam Sancti Pauli decessit.

8. El antipapa Constantino (767-768)

47.1. Quod intelligens Desiderius, iam Pipini metu66 liberatus, Totonem, nepesinum ducem, longobardis amicum, impulit ut germanum suum Constantinum, etiam ui illata, pontificem fieri curaret.

48.2. Is, accersitis a Nepeso copiis, earumque armis stipatus, Constantinum in pontificem prophanatum, ad Lateranense patriarchium perduxit; quem pars cleri uenerata est.

49.3. Alii, non multi, Philippicum prophanauerunt,67 qui breui deiectus est.

50.4. Constantinus pertinaciter egit et pontificalia exercuit.

9. Elección del papa Esteban (768) e intrigas de Affiarta

51.1. Sed postremo in Tribus Foris, ubi Sancti Adriani ecclesia est, clero populoque congregato, Stephanus, siculus, canonice in pontificem est electus.

52.2. Qui, uocatis ex Francia episcopis, concilium Laterani habuit, in quo Constantinus damnatus est.

53.3. Erat tunc Romae Paulus Affiarta,68 graecus, Constantini imperatoris cubicularius, sub nomine ducatus. Sed parum poterat, nisi per factione malorum; cui occulte Desiderius fauebat, studens ne franci apud romanos preualerent.

54.4. Uenitque [53v]69 Romam Desiderius sub obtentu religionis. Et in basilica Beati Petri humillima70 uerba pontifici dedit pacemque iureiurando firmauit.

55.5. Sed oblocutus Affiartam71 et romanos proceres magnopere auctores scismatis accusauit, Affiartamque reprehendit quod in eos remissior fuisset. Impulitque ut Christopherum primicerium ac Sergium, in populo gratiosos et francis studentes, interceptos priuaret oculis; aliosque multos in carcerem aut exilium mitteret, atque ita confirmata graeci72 auctoritate recessit.

56.6. Stephanus tertio et dimidio sui pontificatus anno decessit.

10. Pugna entre Desiderio y papa Adriano I (772-773)

57.1. Succesitque ei Adrianus Primus, ex patre Theodoro, romano summae nobilitatis uiro.

58.2. Cuius amicitiam quaerens, Desiderius frustratus est, dicente pontifice non posse in eo confidere qui totiens fidem fefellisset.

59.3. Interea, mortuo apud francos Carlomanno,73 Bertha eius uxor, Hildegardae Caroli74 uxoris gloriae inuidens, Andoarii75 cuiusdam franci consilio usa, cum filiis ad Desiderium regem in Italiam profugit, qui benigne receptam in magnam spem amplitudinis erexit. Sperauitque conturbari regnum Franciae et se liberum in Italia esse, si Carlomanni filii reges inungerentur.

60.4. Sed ueritus Adrianum id non nisi coactum efficere, arma in rauennates mouit, ac Fauentiam, Ferrariam et Comaclum cepit.76

61.5. Gubernabant tunc Rauennam pro romana Ecclesia archiepiscopus et tres tribuni, qui auxilium a pontifice petierunt. Ipse frustra regem hortatus est per oratores ut ablata restitueret. Neque enim aliud respondit longobardus, nisi pontifici ad se transeundum esse, si pacem uellet.

62.6. Interim Montemferetrum,77 Urbinum, Seuegaliam78 et Eugubium cepit et in aliis partibus damna intulit. Missa est alia legatio quae pariter frustra laborauit.

63.7. Nam rex ad obsidionem Urbis uenturum se dixit, duxitque secum Adelgisium79 filium et Carlomanni uxorem et filios, Spoletumque usque peruenit; quo ex loco significauit Adriano pontifici se uenturum.

64.8. Sed Adrianus suspectam habens [54r]80 eius significatione, munita Urbe et reliquiis Beati Petri ac Pauli basilicis in Urbem redactis illisque clausis, tres episcopos ad Desiderium misit, mandans sub anathemate, ne fines romanorum ingrederetur.

65.9. Ueritus eam denuntiationem Desiderius, tacitus confususque, Papiam rediit.

66.10. Interim legati Caroli Romam uenientes, cum accepissent Desiderium nihil reddidisse, ad eum profecti sunt, frustraque ut redderet rogauerunt, et iussu Adriani ad Carolum rediere.

11. Sucesos en Oriente: martirio del eremita Esteban (765)

67.1. Dum haec aguntur, Constantinus, sanctorum imaginum81 inimicus, Stephanum, fama sanctitatis in Constantinopoli fulgentem, occidit.

68.2. Et classis eius duorum milium omnis generis nauium, in bulgaros parata, procellis afflicta est, et magna pars militum amissa.

12. Inicio de la campaña de Carlomagno en Italia (773)

69.1. Carolus,82 missis legatis et pecunia oblata, Desiderium mollire statuit.

70.2. Quod ubi non successit, partem copiarum per montem Iouis83 misit quae claustra occuparent. Ipse per montem Cinisium iter habuit.

71.3. Desiderius, ex omni Italia uocatis longobardis, retinere transitum sperauit.

72.4. Sed ubi iam descendisse Carolum in Italiam cognouit, misso Adelgisio84 filio et Carlomanni85 uxore cum filiis Ueronam, remissisque auxiliis in Papiam se recepit; ibique obsessus est.

13. Las ciudades longobardas se someten al papa

73.1. Quod audientes spoletani reatinique sese beato Petro subdiderunt. Habita enim fide publica longobardi Romam ueniebant, et in Beati Petri basilica capillum barbamque detonsi, Adriano pontifici et beato Petro, iureiurandi religione adhibita, se suaque subigebant.

74.2. Adrianus autem Hildebrandum, in gente longobarda nobilissimum, in Spoleto ducem constituit.

75.3. Cuius ducatus a Tyberi Apenninoque ubi Flammineam siue Exarchatum rauennatem et picenum disterminat. Furconenses,86 nunc aquilanos, ualuenses parmensesque,87 frentanos,88 nunc aprutinos,89 marsos, reatinos interannensesque90 complectebatur.

76.4. Cumque91 longobardi92 complures Romae habitare uellent, sedem eis in Uaticano concessit; quo et93 plures postea longobardi confluxere.

77.5. Dederunt se beato Petro ex picentibus firmani, auximani,94 [54v]95 et anconitani, capillum detonsi et iuramento adacti, sicut de spoletanis diximus.

14. Captura de Verona y sitio de Pavía (774)

78.1. Carolus96 Hildegardam uxorem et filios ex Francia uocauit in castra.

79.2. Et relicto in obsidione Papiae Bernardo patruele suo cum parte copiarum, ipse Ueronam pressurus profectus est. Nec fuit in deditione mora.

80.3. Nam Bertha, Carlomanni97 uxor, et filii eius ad Carolum inclinauere.

81.4. Et Adelgisius, Desiderii filius, ad Constantinum imperatorem abiit.

82.5. Transpadanae ciuitates omnes Carolo se permisere.

83.6. Obsidebatur sexto mense Papia, et Carolus ad festum Resurrectionis Romam petiit.

15. Carlomagno en Roma confirma la donación de Pipino

84.1. Cui triginta milia iudicum occurrisse, Bibliothecarius scribit, “iudices” appellans omnes qui sordidioribus exercitiis non essent addicti.

85.2. Adrianus in scalis basilicae Sancti Petri expectauit, cuius pedes exosculatus Carolus,98 cum eo ad altare perrexit, ibique mutuo Carolus et pontifex, romani et franci, sacramento se astrinxerunt amicitiae perpetuo seruandae.

86.3. Deinde Urbem ingressus Carolus Lateranum et alias basilicas inuisit.

87.4. Et nudius abinde quartus donationem, a genitore suo factam Gregorio Tertio, confirmauit; quae (ut Bibliothecarius attestatur) a Luna99 urbe, pridem euersa, quicquid Liguria ad Italiae fines habet, continuit, in quo tractu Corsicam insulam ponit.

88.5. Adiecit Surianum, montem Bardonis, Bercetum,100 loca Lucam inter et Parmam, ad Pontem Tremulum101 pertinentia. Deinde Parmam atque Regium, quae licet Exarchatus essent, diu tamen in longobardorum durauerunt potestate.

89.6. Mutinam Bibliothecarius non nominat, quia tunc destructa erat.

90.7. Adiicit Mantuam et Montem Silicis. Subiungit Exarchatum; quo uerbo caetera102 comprehendit, quae ad Rauennam pertinent.

91.8. Ponit Uenetiam atque Histriam. Quarum appellatione foroiuliensem ducatum comprehendit.

92.9. Spoletanum quoque ducatum atque beneuentanum adiungit. Et haec omnia in donatione Caroli asserit contineri.

16. Rendición de Desiderio y fin de la campaña (774)

93.1. His gestis, Carolus103 ad Papiam reuersus; Desiderium in deditionem accepit, eumque Leodium [55r]104 relegauit.

94.2. Et in Papia Mediolanoque francos praefecit, qui longobardos earum regionum usque ad Alpes tendentium fouerent et in pace retinerent.

95.3. Beneuentanis quoque et foroiulianis longobardis ex sua gente duces reliquit.

96.4. Uxorem autem Carlomanni105 et filios secum adduxit in Franciam.

17. Hechos del papa Adriano

97.1. Adrianus, pace potitus, multa in Urbe aedificia reparauit. Inter quae Sabbatinum106 aqueductum qui ad Ianiculum ducitur, in quo centum foruices reparauit.

98.2. Eius tempore Tybris magis quam antea unquam inundauit. Et anno sequenti magna fames Romae fuit, et Adrianus pauperes pauit.

18. Otras guerras de Carlomagno

99.1. Carolus107 interea, domitis saxonibus qui rebellauerant, Eresburgum108 ad amnem Lippiam109 aedificauit, imposito praesidio ad nouas res impediendas.

100.2. Interim saraceni, in Aquitaniae finibus constituti, legatos ad eum misere, opem rogantes aduersus regem suum, cui rebellare statuerant.

101.3. Ipse, coactis magnis exercitibus, Pampilonam110 perrexit; eamque urbem diu oppugnatam cum ui cepisset, solo aequauit.

102.4. Inde Pyrenaeum111 transgressus ad Caesaraugustam112 peruenit.

103.5. Tres saracenorum reges tunc Hispaniam113 obtinebant: Ibnalach,114 Denizes115 et alter;116 qui, diffisi bello contendere, muneribus Carolum117 placauere, citeriori Hispania118 sibi dimissa.

104.6. Atque ita Uasconia119 et Hispania citerior suo imperio adiecta est.

105.7. Postea120 in saxones duxit, qui denuo rebellauerant, cum quibus decennio uario euentu decertauit.

106.8. In quo tempore britones Galliam habitantes, lacessentes121 magis quam lacessitos, proelio superatos sibi foederatos122 reddidit.

107.9. Aregisius,123 dux beneuentanus, Campaniae urbes romanis subiectas a Carolo124 admonitus,125 pertentare126 quieuit. Quo Salerni mortuo, filii eius cum graecis accolis bellum gessere.

19. Muerte del emperador Constantino V (775) y León IV (780)

108.1. Quaecunque enim a Neapoli graecis tunc subiecta est, et a Siponto, nunc Manfredonia,127 quae etiam graecorum fuit, utrinque infero et supero mari ambiuntur et ipsam Siciliam imperatores Constantinus et Leo de Italia tenebant.

109.2. Constantinus in bulgaros bellum innouauit; sed illi [55v]128 pacem petiere, quibus facile concessit, iam morbo implicatus. Intellexerunt illi cur tam benignum imperatorem inuenissent, bellumque magnis conatibus resumpserunt. In quos ducens Constantinus, quamuis male sanus, ingentem stragem edidit,129 triumphansque domum rediit.

110.3. Exinde130 morbo elephanciae131 periit.

111.4. Successor eius ac filius Leo Quartus expeditionem in Syriam duxit. Sed leuibus factis incursionibus, ubi hostes in se uenturos didicit, domum rediit, flagitiisque132 se immersit.

112.5. Fuit amator iaspidum, coronamque preciosis ornatam lapidibus ex sacrario Sanctae Sophiae suo capiti imposuit; quae propter frigiditatem illum ad interitum perduxere.

20. Regencia de Irene (780 -790). Su hijo Constantino VI

113.1. Quo uita functo, Hirene133 uxor et filius Constantinus Sextus, alias Septimus, imperium acceperunt.

114.2. Et mulier quidem prudentissima et religiosissima fuit, quae concilium secundum in urbe nicena trecentorum et quinquaginta episcoporum congregari curauit; in quo execrantium imaginum134 uenerationem perpetuo abdicata est haeresis.135

115.3. Sed non tulit diu Constantinus sanctum matris imperium. Hirenem enim ab administratione deiecit, et solus imperans in paterna flagitia136 prolapsus est, habens in deliciis quam plurimos excaecare.137

116.4. Aduersus quem coniuratio facta est atque detecta. Et Nicephorus, Constantini Quinti filius, cui parabatur imperium, in carcerem coniectus, lingua et oculis mutilatus est.

117.5. Constantinus, Theodoram138 Mariae uxoris cubiculariam ardens, ut ea licentius potiretur, uxorem in monasterium detrusit,139 et adulteram imperiali corona decorauit.

21. Carlomagno sofoca diversas rebeliones

118.1. Interim Carolus,140 saxonibus domitis, cum Taxillo, bauarorum dux, reconciliatus ab Adriano rebellasset, in eum duxit. Et tripartito exercitu illum inuasit.

119.2. Territus Taxillo deditionem fecit, Eudonemque141 filium dedit obsidem. Et paulo post, cum sperneretur142 a francis, cum ipso filio monachus effectus est.

120.3. Constantinus interim Sextus graecos suos, in Italia constitutos, iussit arma sumere in uicinos; qui spoletanum agrum ac beneuentanum populati [56r]143 sunt.

121.4. Sed Hildebrandus spoletanus, cum beneuentanis ducibus in eos delatus, magnam cladem illis inflixit.

122.5. Et Carolus interea sclauos Danubii ripas incolentes una aestate perdomuit.

123.6. Atque in hunnos144 duxit (melius ungaros145 appellauerimus), Pannonias incolentes. Et paratis in Austria nauibus descendit, eosque magna caede superatos in deditionem accepit.

124.7. Hisque peractis, Franconiam inuisit, genitale olim solum.

125.8. Ubi, biennio peracto, Theophilatius146 et Stephanus, episcopi ab Adriano missi, germanorum francorumque episcoporum synodum congregarunt; in qua haeresim147 felicianam et synodum de imaginibus148 deponendis, quam graeci falso appellabant Septimam,149 damnauerunt.

126.9. Saxones interim, quamuis accepta fide, rebellant. Ex quibus Carolus triginta milia interfecit, obsidesque duxit in Franciam.

22. Muerte del papa Adriano (795) y del emperador Constantino VI

127.1. Per id tempus, Adriano defuncto, Leo Tertius creatus est pontifex.

128.2. Et Hirene,150 Constantini mater, flagitia151 filii non ferens, a ciuibus impulsa, Constantinopolim rediens, captum imperatorem oculisque priuatum, coniecit in carcerem; qui illic mortuus est.

23. Nuevas guerras de Carlomagno y su hijo Pipino

129.1. Turbulentae erant tunc res imperii. Hunni152 recens et saxones diu antea totiensque subacti a Carolo153 defecerant. Et bauari foroiuliensibus longobardis bellum intulerant. Et saraceni in hispaniis,154 hinc Barchinone, inde Olissipone155 christianos accolas infestabant.

130.2. Carolus in saxones ducens, filium Pipinum misit in ungaros,156 Henricumque157 francum foroiuliensem ducem a bauaris Italiam custodire iussit. Et aduersus saracenos Adelphonso,158 Asturiae et Galaciae159 regi, auxilia misit.

131.3. Pipinus ungaros160 multis proeliis superatos in deditionem accepit. Henricus per legatum suum Rhingum,161 gentis Bauariae ducem, proelio uictum, interfecit. Adelphonsus,162 superatis saracenis, Olissiponem163 cepit,164 spoliorum partem Carolo misit. Et Zatus,165 qui pro saracenis Barchinonem tenebat, ad Carolum defecit. Atque in hunc modum res christianorum leuatae sunt.

24. Complot contra el papa León III y fuga (799)

132.1. Interea Leo Tertius, dum [56v]166 cleri processionem a beato Gregorio institutam Romae peragit, excitato tumultu,167 Pascalis primicerii et Campuli presbyteri machinationibus, interceptus est apud Sancti Siluestri aedem.

133.2. Adeoque male habitus ut lingua ei praecisa et effossi oculi uiderentur.

134.3. Nudatus pontificali amictu, multo madens cruore, apud Sancti Erasmi monasterium in custodia est habitus.

135.4. Bibliothecarius asserit eum hoc in loco sermonem uisumque, diuino nutu, recuperasse, cum linguam et oculos antea perdidisset.

136.5. Albinus cubicularius, nocte concubia,168 custodes fallens, pontificem ad Beati Petri basilicam perduxit. Latuitque pontifex, donec Uinigisius, spoletanorum dux, accersitus cum cohorte ad Spoletum eum deduxit.

137.6. Leonis et Albini paternae domus ab inimicis direptae et destructae sunt.

138.7. Leo mox ad Carolum169 properauit, qui erat in Saxonia; et pariter Pascalis ac Campuli nuntii accusatores papae eo peruenere.

139.8. Carolus cum honesto comitatu pontificem Romam remisit. Cui ad pontem Miluium170 clerus cum omni populo obuiauit.

25. Concilio en Aquisgrán (799)

140.1. Ipse uero Carolus,171 aduentu suo in Italiam promisso, conuentum in Aquisgranio habuit. In quo ante omnes monachum172 audiuit qui a Hierosolymorum173 patriarcha174 munuscula quaedam attulerat.

141.2. Deinde Adzani175 oscensis176 Hispaniarum177 urbis praefecti nuntium, qui ipsam dedens urbem, praefectum et saracenos omnes illam inhabitantes christianam fidem accepisse renuntiauit.

142.3. Tertio loco, Danielem,178 Michaelis Siciliae praefecti legatum, qui amplissimas pollicitationes ab Hirene imperatrice attulit.

143.4. Quarto loco, legatos Balearium insularum munera afferentes et gratias agentes pro auxiliis contra saracenos habitis; quorum dona cum laeto uultu Carolus accepisset, se et sua eidem dedidere.

144.5. Ultimo loco, Guido, pacatam a se Britanniam,179 retulit et spolia in foro collocauit.

26. Carlomagno es coronado emperador (800)

145.1. His actis, Carolus180 per Maguntiacum,181 *182 Noricos atque Histriam183 in Foroiulium uenit.

146.2. Taruisanosque poena184 affecit, quorum fraude dux Henricus fuerat occisus.

147.3. Et [57r]185 instituto nouo duce, Rauennam et deinde Romam petiit.

148.4. Ubi exceptus magnis honoribus, octaua die populo cleroque in basilica Beati Petri conuocato, consedentibus episcopis francis atque italis de causa pontificis sententiam186 rogauit.

149.5. Quorum simul omnium responsio fuit: “Sedem Apostolicam, quae Dei Ecclesiarum caput sit ac magistra, a nemine iudicari”.

150.6. Quo audito, pontifex ambonem conscendens dixit se praedecessorum suorum uestigiis insedentem, obiectis falso criminibus, postridie responsurum. Et mane conuenientibus cum Carolo et omni populo praelatis, pontifex, ambone conscendo, euangelia Christi cernuus tenuit, et iureiurando affirmauit sese insontem esse. Erat is dies iduum187 decembris, anni salutis octingentesimi.

151.7. Inter haec Pipinus, beneuentanos188 populatus agros, Romam rediit, relicto Uinigisio,189 spoletano duce, apud Luceriam qui beneuentanos coerceret.

152.8. Et pontifex Leo, celebratis solennibus apud beati Petri reliquias, romani populi scito, ac precibus, Carolum, imperatorem romanorum declaratum, diademate190 decorauit, acclamante ter populo: “Carolo augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori, uita et uictoria”.

153.9. Inunxitque eum pontifex una cum filio Pipino, quem regem Italiae declarauit.

154.10. Et191 Carolus ad octauam diem Campulum et Pascalem capitis reos damnauit. Sed interuentu pontificis, relegauit in Franciam.

155.11. Sunt qui dicunt Leonem Carolo ius dedisse pontificum romanorum episcoporumque per orbem christianum eligendorum; quod nec Bibliothecarius nec Alcuinus nec Sicardus192 scriptores habent. Stephanumque. Leonis successorem, constat a populo romano creatum fuisse.

27. Situación de los longobardos tras la derrota

156.1. Ducentis iam et triginta duobusque193 annis gens longobardica maiori Italiae portione potita fuerat; nec iam aliquid externi praeter nomen retinebat.

157.2. Et in Etruria194 quidem, spoletino, beneuentano, eporediensi195 ac foroiuliensi ducatibus, qui uetusti essent itali aut longobardi, non satis erat discernere.

158.3. Soli apud regiam196 [57v]197 Papiae Mediolanique et per Transpadanae Italiae regiones nutriti, gentis suae delectum superbe tuebantur.

159.4. Quare neque tutum uidebatur eiicere gentem tam multis Italiae populis sanguine et affinitate coniunctam, neque humanum delere, placuit igitur et imperatori et pontifici longobardicum ibi nomen remanere, ubi ea gens praecipuam sedem habuisset, Exarchatumque et rauennatem Romandiolam appellari.

28. Campaña en el sur de Italia

160.1. Graecos autem Carolus198 bello persequi et Italia eiicere constituit, relicto Pipino ad eam rem peragendam.

161.2. Leo, Romae manens, ecclesiam Sancti Pauli, quae terraemotu199 corruerat, instaurauit.

162.3. Pipinus, frustra obsessa Beneuento, ad Theate se contulit, eamque urbem ui cepit atque incendit. Et deinde Ortonam200 atque Luceriam in deditionem accepit.

163.4. Hirene imperatrix legatos ad Carolum pro pace misit, et Carolus ad eam.

164.5. In Luceria uero captus est Grimoaldus,201 beneuentanorum dux, qui ibi Uinigisium, ualetudine202 correptum,203 interceperat.

165.6. Nec aliud Pipinus cum Grimoaldo pepigit, nisi ut relictis oppidis quae tenebat, Papiam migraret, quae cum Mediolano longobardis dimissa erat.

29. División de Italia entre francos y bizantinos

166.1. Inter Carolum204 et Hirenem facta est imperii diuisio. Italiae partem quae ad dexteram Neapoli, ad sinistram Manfredoniam205 incipiens, supero inferoque mari clauditur, ac Siciliam constantinopolitana tenuit imperatrix.

167.2. Beneuentanus autem gentis longobardae dux, etsi graeco magis fauebat, neutri imperatorum subditus erat.

168.3. Pariter altera in Italiae parte, ueneti etsi graeco magis consentiebant quam romano, non tamen in illius omnimoda potestate erant.

169.4. Carolus occidentale imperium instaurabat et Hirene206 orientale.

30. Destierro de Irene (802) y nuevas guerras de Carlomagno

170.1. Sed hanc Nicephorus patricius, dolo captam, in Lesbum insulam relegauit; et occupato imperio pacem cum Carolo207 constituit.

171.2. In cuius foederibus affirmant scriptores cautum esse, ut ueneta urbs Italiae maritima208 utrunque reuerita imperatorem propriis uteretur legibus, et siue209 bello, siue pace, nullarum partium censeretur. [58r]210

172.3. Inter haec Carolus, nouis praeliis rebellantes saxones domitos, eos qui trans Albiam211 incolebant, cum mulieribus et infantibus in Franciam transtulit.

173.4. Et Gotfredus,212 danorum rex, cum magna classe ad saxonum littora concessit, et pace cum Carolo constituta, profugos germanos, quorum motus timebantur, ex foedere reddidit. Carolus in Franciam rediit.

31. Segundo viaje de León III a Francia (804-805)

174.1. Leo interim Romae molestos romanos habebat.

175.2. Sed audito miraculo de Christi sanguine quod Mantuae apparuit, cuius certitudinem imperator petebat, sumpta occasione, pontifex Mantuam petiit. Et comperta ueritate transiuit ad Carolum.213

176.3. Indeque rediens, Fortunato, patriarchae gradensi, qui214 sibi accommodissimus fuisset, pallium concessit.

32. Incursiones musulmanas en oriente

177.1. Inter haec Aron,215 admiratus216 saracenorum, cum trecentis milibus in Asiam, Nicephoro217 subiectam, duxit.

178.2. Nicephorus, ut pacem consequeretur, trecenta milia218 aureorum in annos singulos promisit; et Staracionem219 filium imperii consortem declarauit.

179.3. Qui, rupta genitoris pace, multa a saracenis diuersis in locis accepit incommoda.

33. Guerras y alianzas de Carlomagno

180.1. Carolus,220 audito Fortunato gradensi patriarcha, qui uenetos sibi infideles asseruit, Pipinum in eos misit. Qui Heracliam221 et Equilion222 inuasit; unde multae nobilium familiae Uenetias migrarunt.

181.2. Uocauit autem ad se filios Carolus Magnus. Et Carolum,223 ex concubina susceptum natu maiorem, in sclauos, id est, bohemos ac polonos ducere iussit, qui uicinos saxones infestabant. Quorum ille ducem interfecit et agros populatus est.

182.3. Per haec tempora ueneti et dalmatae, multis muneribus Carolo donatis, amicitiam224 cum eo iunxerunt.

183.4. Sed Niceta patricius, a Nicephoro225 imperatore missus, cum ingenti classe eos foedera rumpere et ad partes suas redire compulit.

34. Incursiones musulmanas en Cerdeña y Córcega (807)

184.1. Mauri inter haec Corsicam inuasere. Sed duce Ademaro,226 Genuae comite franco,227 Pipinus eos proelio fudit; in quo Ademarus pugnans occisus est.

185.2. Et Carolus228 per legatos nauarros ac [58v]229 pampilonenses,230 qui ad infideles defecerant, in deditionem accepit.

186.3. Uexarunt et Sardiniam atque Corsicam. Rursus mauri, qui terraconensem231 prouinciam obtinebant, quos Bucaredus,232 Caroli legatus, pepulit e Corsica. Sardi uero quinque milia233 eorum interfecerunt.


Pedro E. León Mescua


1 1484: [vdIb 531]. 1533: f. 25r [Basel 73].

2 1533: “In Decades Blondi Epitome ex libro primo Secundae Decadis”.

3 Error, que viene desde el lib. 1, n. 44: 4: donde dice “Gregorius” III debería decir “Stephanus” II.

4 1481, 1484: “Haistulphus”. Sigo 1533. También en 6 y 9; y en 4 y 10: “Haistulphi”; y en 5: “Haistulpho”.

5 1481: “Karlomanno”. Sigo 1484, 1533.

6 1481, 1484: “uiennensi monasterio”. Sigo 1533.

7 1533: “moerens”.

8 1481, 1484: “atque”. Sigo 1533.

9 1484: 531. 1533: 25r/73.

10 1481: “detastauit”. 1484: “detestauit”. Sigo 1533.

11 1481, 1533: “quatuor”. Sigo 1484.

12 Desde la debacle del imperio persa sasánida (s. VII), las tribus turcas presionaron las fronteras del califato musulmán y el imperio bizantino, especialmente a mitad del s. VIII. Cf. TEÓFANO, Chronographia, a. m. 6255-6256 (MIGNE, PG 108, col. 874 y 878). Esto fue posible por la crisis del mundo musulmán causada por el final de la dinastía omeya y el surgimiento del califato abásida. El esplendor del pueblo turco llegará con la aparición del imperio turco selyúcida del s. XI.

13 1481, 1484: “sarracenos”. Sigo 1533. También en 3: “sarracenos” y “sarraceni”.

14 1484: “scythe”.

15 1481: “Hyeronimus”. Sigo 1484, 1533.

16 1533: “Eraclii”.

17 1481, 1484: “confunderant”. Sigo 1533.

18 1481, 1484: “crassata”. Sigo 1533.

19 1481: “Iohanne”. Sigo 1484, 1533. Véase lib. 10, 46: 3.

20 Léase: “Georgium”. También abajo en n. 2. Cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 452.

21 1481, 1484: “prothosecretarium”. Sigo 1533. También en 2 y 4.

22 1484: 531. 1533: 25r/73.

23 1481, 1484: “Haistulphus”. Sigo 1533. También en 7: “Haistulphi”.

24 Léase: “Fulrado”. También en n. 7. Cf. DUCHESNE, Liber Pontificalis, t. 1, p. 454.

25 1481: “Fmiliae”. 1484: “familiae”. Sigo 1533.

26 1481: “Caesaream”. 1484: “Caesariam”. Sigo 1533.

27 1481, 1484: “Emilia”. Sigo 1533.

28 1481: “Ymola”. Sigo 1484, 1533.

29 1533: “Rhegium”.

30 1481, 1484: “cesenates”. Sigo 1533.

31 1481, 1484: “cernensesque”. Sigo 1533.

32 1481, 1484: “Cesena”. Sigo 1533.

33 1481, 1484: “aliquas”. Sigo 1533.

34 1481, 1484: “ipse”. Sigo 1533.

35 1481, 1484: “ad”. Sigo 1533.

36 1481, 1484: “Hisaurum”. Sigo 1533.

37 Falta en 1481, 1484 toda la frase “Exarchatui … obseruata”. Sigo 1533.

38 1481: 531. 1533: 25v/74.

39 1533: “Colles”. Léase: “Callis”, la actual Cagli, en la provincia de Pesaro y Urbino.

40 1481, 1484: “Luceolis”. Sigo 1533. Sus ruinas están en el actual municipio de Scheggia e Pascelupo.

41 1481, 1484: “Seiea”. Sigo 1533. Posiblemente la actual Serra San Quirico, en la provincia de Ancona.

42 1533: “Boibi”. Léase: “Uobio”, “Bobio”, “Bobium”.

43 1481, 1484: “a terra”. Sigo 1533. Corrupción de “Acerreagium”, hoy desaparecida. Cf. DUCHESNE, LIber pontificalis, t. 1, p. 454 y 460.

44 Localidad desaparecida. Se desconoce su ubicación.

45 1481, 1484: “Haistulphus”. Sigo 1533. También en 4: “Haistulphi”; y en 8: “Haistulphum”.

46 1481, 1484: “more”. Sigo 1533.

47 1533: “Hetruriae”.

48 1481, 1484: “Ragisius”. Sigo 1533.

49 1481: “roborara”. Sigo 1484, 1533.

50 1481, 1484: “Folcados”. 1533: “Folcadus”. Sigo escritura de 3: 7.

51 1481: “ymagines”. Sigo 1484, 1533. También en 3.

52 1481, 1484: “Thelesum”. Sigo 1533. Es decir Telets († 765).

53 1481, 1484: “Tratiam”. Sigo 1533.

54 1481: 532. 1533: 25v/74.

55 El califa abasí Abd Allah ben Muhammad al-Imam, apodado Al-Mansur († 775).

56 1533: “ammiratho”.

57 1484: “Prouintias”.

58 1533, Biondo: “Trasillo”.

59 1533: “Nauferius”. Biondo: “Uauferius”.

60 1481: “Karolum”. Sigo 1484, 1533. También en n. 4: “Karolo”.

61 1481, 1484: “Barbonium”. Sigo 1533.

62 1481, 1484: “aluerriis”. Sigo 1533.

63 1481, 1484: “foeliciter”. Sigo 1533.

64 1481, 1484: “obiis”. Sigo 1533.

65 1481: “Karlomanno”. Sigo 1484, 1533.

66 1481, 1484: “moetu”. Sigo 1533.

67 1481, 1484: “profamauerunt”. Sigo 1533.

68 1481, 1484: “Affiartha”. Sigo 1533. Léase: “Afiarta”. Cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 478.

69 1484: 532. 1533: 26r/75.

70 1481, 1484: “humilima”. Sigo 1533.

71 1481, 1484: “Aphiartam”. Sigo 1533. También más abajo: “Aphiartamque”.

72 1481, 1484: “graeci”. Sigo 1533.

73 1481: “Karlomanno”. Sigo 1484, 1533. Más abajo y en 7: “Karlomanni”.

74 1481: “Karoli”. Sigo 1484, 1533. También en 10: “Karoli”, “Karolum”.

75 Léase: “Autcarius”. Cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 488. Véase lib. 10, 46: 4.

76 1484: “coepit”.

77 1481, 1484: “Montemferetum”. Sigo 1533.

78 1533: “Genogaliam”. Léase: “Senogallia”.

79 1481, 1484, 1533: “Adalgisium”. Sigo escritura usada en 14: 4.

80 1484: 533. 1533: 26r/75.

81 1481: “ymaginum”. Sigo 1484, 1533.

82 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 4: “Karolum”.

83 1484: “Ionis”.

84 1481, 1484, 1533: “Adalgisio”. Sigo escritura usada en 14: 4.

85 1481: “Karlomanni”. Sigo 1484, 1533.

86 1533, Biondo: “Furonenses”.

87 1533, Biondo: “pimensesque”.

88 1481, 1484: “offreutanos”. Sigo 1533.

89 1481, 1484: “apruuinos”. Sigo 1533. Son los habitantes de “Aprutium” (= Abruzzo).

90 1481, 1484: “interraminensesque”. Sigo 1533. Son los habitantes de “Interamna” (= Téramo).

91 1481: “Cunque”. Sigo 1484, 1533.

92 1481: “lonbardi”. Sigo 1484, 1533.

93 Falta en 1484, 1533.

94 1481, 1484: “auxiniani”. Sigo 1533.

95 1484: 533. 1533: 26v/76.

96 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 3: “Karolum”; en 5: “Karolo”; y en 6: “Karolus”.

97 1481: “Karlomanni”. Sigo 1484, 1533.

98 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También más abajo, en 3; y en 9: “Karolo”.

99 1481, 1484: “alma”. Sigo 1533.

100 1484: “Bertecum”.

101 1481, 1484: “Ponti Emilium”. Sigo 1533.

102 1481, 1484: “coetera”. Sigo 1533.

103 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533.

104 1484: 533. 1533: 26v/76.

105 1481: “Karlomanni”. Sigo 1484, 1533.

106 Léase: “Sabatinum”.

107 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533.

108 1481, 1484: “Heresburgium”. Sigo 1533. Actualmente llamado Obermarsberg en Renania del Norte-Westfalia.

109 1533: “Luppiam”. El actual río Lippe en Renania del Norte-Westfalia.

110 1484: “Pampilonem”.

111 1481, 1484: “Pyrrheneum”. Sigo 1533.

112 1481: “Cesaraugustam”. Sigo 1484, 1533.

113 1481, 1484: “Hyspaniam”. Sigo 1533.

114 1481: “Ibualas” Sigo 1533. Léase: “Ibn al-Arabi” = Sulaiman ibn Yaqdhanu'l-a'rabi († 780), wali de Barcelona.

115 1484: “Denises”. Léase “Deiuzefi” = Yusuf (hijo de Ibn al-Arabi).

116 1481, 1484: “Alarium”. Sigo 1533. Cf. BIONDO, Decades, II, lib. 1, Venecia 1483 [Gallica p. 211]. Este tercer personaje era el yerno de Ibn al-Arabi. Cf. Annales regni francorum, a. 777, en MGH, SS, t. 6, p. 48.

117 1481: “Karolum”. Sigo 1484, 1533.

118 1481, 1484: “Hyspania”. Sigo 1533. También abajo en n. 6.

119 1481, 1484: “Uastonia”. Sigo 1533.

120 1481, 1484: “atque”. Sigo 1533.

121 1481, 1484: “lacessantes”. Sigo 1533.

122 1481, 1484: “federatos”. Sigo 1533.

123 1481, 1484: “Aresisius”. Sigo 1533.

124 1481: “Karolo”. Sigo 1484, 1533.

125 1481, 1484: “ammonitus”. Sigo 1533.

126 1481, 1484 omiten.

127 1481, 1484: “Maufredonia”. Sigo 1533.

128 1484: 534. 1533: 26v/76.

129 1533: “aedidit”.

130 1481: “Fxinde”. Sigo 1484, 1533.

131 1481, 1484: “elefanciae”. Sigo 1533. Léase: “elephantiae”.

132 1481, 1484: “flagiciisque”. Sigo 1533.

133 1533: “Hirenes”.

134 1481: “ymaginum”. Sigo 1484, 1533.

135 1481, 1484: “heresis”. Sigo 1533.

136 1481, 1484: “flagicia”. Sigo 1533.

137 1481: “excoecare”. 1484: “excecare”. Sigo 1533.

138 Léase: “Theodotem”.

139 1484: “destrusit”.

140 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También abajo en n. 6 y 9.

141 Léase: “Theodo”. Cf. Annales regni francorum, a. 788, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 82.

142 1484: “spernaretur”.

143 1484: 534. 1533: 27r/77.

144 1481, 1484: “hunos”. Sigo 1533.

145 1481, 1484: “hungaros”. Sigo 1533.

146 1481: “Theofilacius”. 1533: “Cleophylatius”. Sigo 1484. Léase: “Theofilactus”. Cf. Annales regni francorum, a. 794, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 94.

147 1481, 1484: “heresim”. Sigo 1533.

148 1481: “ymaginibus”. Sigo 1484, 1533.

149 1481, 1484: “Septiniam”.

150 1533: “Irenes”.

151 1481: “flagicia”. Sigo 1484, 1533.

152 1481, 1484: “huni”. Sigo 1533.

153 1481: “Karolo”. Sigo 1484, 1533. También en n. 2: “Karolus”; y en n. 3: “Karolo” y “Karolum”.

154 1481: “hyspaniis”. 1484: “hyspanis”. Sigo 1533.

155 1481: “Olissiponae”. Sigo 1484, 1533.

156 1481: “hungaros”. Sigo 1484, 1533.

157 1481, 1484: “Herricumque”. Léase: “Ericum” (= Eric de Friuli † 799). Cf. Annales Einhardi, a. 796, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 99.

158 1481, 1484: “Aldephonso”. 1533: “Aldefondo”. En Biondo dice “Aldofondo”. Cf. BIONDO, Decades, II, lib. 1, Venecia 1483 [Gallica p. 213]. Sigo escritura de n. 3.

159 1533: “Galatiae”. Léase: “Gallaeciae”.

160 1481: “hungaros”. Sigo 1484, 1533.

161 1533: “Ringum”. Léase: “Hringum”. Se trata de la capital de los ávaros (el Anillo). Biondo cree que se trata de un personaje. Cf. Annales regni francorum, a. 796 en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 98.

162 1533: “Aldelfondus”.

163 1533: “Olisipponem”. Léase: “Olisiponem”.

164 1484: “coepit”.

165 Es decir: “Zayd”. Cf. Annales regni francorum, a. 797 en SS rer. Germ., t. 6, p. 100.

166 1484: 534. 1533: 27r/77.

167 1481: “tumnltu”. Sigo 1484, 1533.

168 1484: “concubina”.

169 1481: “Karolum”. Sigo 1484, 1533. También en n. 8: “Karolus”.

170 1481, 1484: “Milium”. Sigo 1533.

171 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en n. 4.

172 1484: “monacum”.

173 1481: “Hierosolimorum”. Sigo 1484, 1533.

174 1484: “patriarcham”.

175 1481, 1484: “Ad Zani”. Sigo 1533. Léase: “Azani”, es decir “Hassam”. Cf. Annales regni francorum, a. 799, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 108.

176 1533: “hostensis”.

177 1481, 1484: “hyspaniarum”. Sigo 1533.

178 1481: “Danihelem”. Sigo 1484, 1533.

179 1481, 1484: “Britaniam”. Sigo 1533.

180 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en n. 6: “Karolo”; en 8: “Karolum” y “Karolo”; en 10: “Karolus”; y en n. 11: “Karolo”.

181 1533: “Maguntiam”.

182 1533 agrega: “Uiennam”.

183 1481, 1484: “Hystriam”. Sigo 1533.

184 1481: “pena”. 1484: “penna”. Sigo 1533.

185 1481: 535. 1533: 27v/78.

186 1481: “sentenciam”. Sigo 1484, 1533.

187 1481, 1484: “ydium”.

188 1533: “beneuentanus”.

189 1481, 1484: “Uinigesio”. Sigo 1533.

190 1481,1484: “dyademate”. Sigo 1533.

191 1533 omite: “et”.

192 1481, 1484: “Siccardus”. Sigo 1533.

193 1533: “duobus”.

194 1533: “Hetruria”.

195 1533: “eporegiensi”.

196 1533: “Rhegiam”. Por el contexto no se refiere a “Regium”, sino a “regia”.

197 1484: 535. 1533: 27v/78.

198 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en n. 4: “Karolum” y “Karolus”.

199 1481, 1484: “terremotu”. Sigo 1533.

200 1484: “Ortanam”.

201 1481, 1484: “Grimohaldus”. Sigo 1533. También en n. 6: “Grimohaldo”. Grimoaldus fue quien capturó a Vinigisius. Cf. Annales regni francorum, a. 802, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 117.

202 1481, 1484: “ualitudine”. Sigo 1533.

203 1481, 1484: “correctum”. Sigo 1533.

204 1481: “Karolum”. Sigo 1484, 1533. También abajo en n. 4: “Karolus”.

205 1481, 1484: “Maufredoniam”. Sigo 1533.

206 1533: “Hirenes”.

207 1481: “Karolo”. Sigo 1484, 1533. También en n. 3: “Karolus”; y en n. 5: “Karolo” y “Karolus”.

208 1481: “marittima”. Sigo 1484, 1533.

209 1481, 1484: “sine bello, sine pace”. Sigo 1533.

210 1484: 535. 1533: 28r/79.

211 1481, 1484: “Transalbiam”. 1533: “Transalpina”. Cf. Annales regni francorum, a. 804, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 118. Albia = el río Elba.

212 1533: “Gothfredus”.

213 1481: “Karolum”. Sigo 1484, 1533.

214 1533: “quod”.

215 Léase: “Aaron”; es decir: el califa Harun al Raschid. Cf. Annales regni fRrancorum, a. 801, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 114.

216 1533: “ammirathus”.

217 1481, 1484: “Nicepharo”. Sigo 1533.

218 1533: “millia”.

219 1533: “Scaurationem”. Léase: “Stauracionem”.

220 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en n. 2: “Karolum” y “Karolus”; y en n. 3: “Karolo”.

221 1481, 1484: “Heradiam”. Sigo 1533. Ciudad desaparecida.

222 1533: “Equileium”. Léase “Equilium”. Equilio y Heraclia desaparecieron precisamente por estos ataques.

223 Es decir, Carlos el Joven († 811), el hijo mayor del matrimonio de Carlomagno con Hildegarda. Cf. Annales regni francorum, a. 806, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 121.

224 1481: “amiciciam”. Sigo 1483, 1533.

225 1481, 1484: “Nicepharo”. Sigo 1533.

226 Léase: “Hadumaro”. Cf. Annales regni francorum, a. 806, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 122.

227 1533: “duce Ademaro franco Genuae comite”.

228 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en n. 3: “Karoli”.

229 1484: 535. 1533: 28r/79.

230 1481, 1484: “papilionenses”. Sigo 1533.

231 1533: “taraconensem”. Léase: “tarraconensem”.

232 1533: “Bucharoedus”. Léase: “Burchardus”. Cf. Annales regni francorum, a. 807, en MGH, SS rer. Germ., t. 6, p. 124.

233 1533: “millia”.