Libro 10

PICCOLOMINI: ABBREVIATIO SUPRA DECADES BIONDI

LIBER X

[42v]1

1. Justiniano II sube al trono de Bizancio (685)

1. Iustinianus Secundus per hunc modum Africam et Libyam2 recuperauit. Obiit Gizitas,3 saracenorum admiratus, eo tempore quo Constantinus, cui suffectus Mathitan,4 breui est defunctus. Et illi surrogatus Baldalam,5 haud quaquam longiorem uitam habuit. Creatus igitur est admiratus Abdimalech.6 Qui, audiens Iustinianum summo prouinciarum consensu imperium adeptum, pacem illi ultro obtulit et Africam restituit.

2. Sunt qui scribunt pacem in decem annos statutam fuisse, ita ut singulis diebus nummos7 mille aureos et seruum unum ex gente sua unumque equum romano imperatori mittere tenerentur.

2. Papado de Conon (686- 687) y muerte del rey Cunipertus († 700)

3.1. Tunc quoque Conon8 Primus Romae pontifex factus est, paterna origine thrax,9 cum romani Petrum archipresbyterum10 et exercitus Theodorum presbyterum11 creari peterent, Theodorus exarchus Cononem confirmauit, atque inde obiit. Et Ioannes12 Platin13 Exarchatum accepit.

4.2. Conon uir bonus fuit, et quicquid auri cumulauit inter monasteria et sacras aedes distribuendum Pascali archipresbytero14 mandauit.

5.3. Qui mittens ad Ioannem15 aurum [43r]16 ipsum pollicitus est, si se mortuo Conone, pontificem creari curaret. Annuit exarchus, auro per suos iudices ex perfidi manibus accepto.

6.4. Cononi, ad undecimum mensem pontificatus defuncto, successit Sergius, antiochenus.17

7.5. Hoc tempore Cunipertus, longobardorum rex, obiit; Liuthpertumque,18 nondum pueritiam egressum, filium sub Absprandi19 ducis strenui tutela reliquit successorem.

3. Campaña de Justiniano II contra los búlgaros (688-689)

8.1. Pacem omnes gentes tunc tenebant, sed Iustinianus eam interrupit; qui, foedera uiolans, saracenos apud Mesopotamiam20 et in Perside maximis affecit incommodis, nec minora ab eis, denique repulsus, accepit damna.

9.2. Redintegrata21 tamen est pax et nouo firmata foedere. Sed inconstans imperator aliam pacem fregit, a patre suo cum bulgaris initam, quos ex improuiso aggressus magna caede prostrauit. Sed illi paulo post confirmati, saltus occupauere, per quos imperatori erat in Thraciam22 reditus. Quare coactus cuncta restituit et pacem iureiurando firmauit.

4. Ascenso de Pipino de Herstal. Asesinato de Ebroin (681)

10.1. Per hoc tempus Carolorum23 nomen apud francos gloriosum coepit. Erant austrasiorum reguli duo fratres: Martinus et Pipinus, cui “Breui” fuit cognomentum.24

11.2. Ebroinus25 ea tempestate Theodericum, francorum regem, pro suo libito gubernabat. Qui magna in austrasios insolentia usus, Theodericum regem cum exercitu paratissimo aduersus eos duxit. Commissoque proelio apud uicum Lucofogum26 uictoria potitus est.

12.3. Martinus, cum aliquandiu latuisset, fide publica ab Ebroino27 euocatus, fraude periit.28

13.4. Nec multo post Ebroino pariter ab Ermenfrido,29 cui insidias tetenderat, per fraudem occiso, Pipinus, redintegrata30 cum francis gratia, ipsum Ermenfridum31 in Ebroini locum a francis constitui impetrauit.

5. Diversos sucesos entre los longobardos

14.1. Apud longobardos interim Ragimbertus, taurinensium dux, inuidia ductus quod Absprandus32 in tutela Liuthperti33 sibi praepositus esset, arma in regem suum mouit.

15.2. Absprandum et Rotharis,34 bergomensium dux, apud Nouariam cum eo conflixere et fugati sunt. Ragimbertus tyrannidem apud Papiam inuasit. [43v]35

16.3. Quo breui defuncto, Aritpertis filius eius tyrannidem retinere conatus est.

17.4. Aduersus quem Absprandus et Rotharis cum aliis longobardorum ducibus exercitum ducentes apud Ticinum36 durum proelium commisere. Uicit tamen adulterini regis exercitus. Et Liuthpertus37 puer uiuus captus est. Absprandus ad Comacinam insulam fugit.

18.5. Rotharis, bergamensium dux, in Laudam ciuitatem se recepit. Ibique a militibus qui secum fugerant rex declaratus est. Deinde Bergamum petiit.

19.6. Aritpertus, his cognitis, exercitum educens Laudam cepit. Et deinde, Bergamo ui expugnato, Rotharim intercepit; detonsumque post paucos dies cum Liuthperto puero in carcere iugulari iussit.

20.7. Deinde in Comacinam insulam duxit, eamque captam, solo aequauit. Absprandus per saltum Clauennae ad bauaros confugit.

6. Conflicto de Justiniano II con Roma, su deposición y exilio (695)

21.1. Interea Iustinianus ex Bulgaria reuersus apud Constantinopolim contemptui fuit, ea praesertim causa quod Stephanum satellarium, cui curam urbis reliquerat, et imperatricem matrem Iustiniani uerberibus affecerat multaque mala commiserat, non puniuit.

22.2. Sed nihil haec aduertens, synodum Constantinopoli congregauit.

23.3. In qua aliqua conclusa sunt non consonantia fidei, quibus apocrisarii Sergii papae per inaduertentiam subscripserunt, quae postea Sergius ipse noluit approbare.

24.4. Ob quam rem indignatus Iustinianus Zachariam prothospatarium Romam misit qui captum Sergium ad se mitteret. Sed noluerunt id admittere milites Exarchatus italici, qui Zachariam ipsum interfecissent, nisi a pontifice fuisset protectus.

25.5. Interim Leoncius patricius, annitente Gallinico patriarcha, plebem constantinopolitanam ad arma conciuit. Et carcere ui refracto, multos educens morti pedorique addictos, Iustinianum imperio deiecit, naresque mutilatum Chersonam Ponti ciuitatem in exilium misit. Leoncius imperium inuasit.

7. Tiberio Apsímaro depone a Leoncio (698)

26.1. Haec intelligens Abdimalech,38 saracenorum admiratus, in Africam duxit. Aduersus quem missus a Leoncio Ioannes39 patricius omnes saracenos ex Africa exterminauit. Sed non sperabat aduersus magnas saracenorum copias Africam diu posse tueri. [44r]40 Iuit igitur pro supplementis ad imperatorem.

27.2. Interim exercitus eius in Africa tumultuans Tyberium, quendam ciuem constantinopolitanum, imperatorem sibi creauit.

28.3. Qui mox cum exercitu Constantinopolim nauigauit, captumque ibi Leoncium naso sicut et ille Iustinianum41 mutilauit, et in carcere coniectum maiori infortunio reseruauit.

29.4. Inter haec Philippicus, Nicephori patricii filius, qui Tyberio fauerat, inter coaequales uidisse per quietem se ait caput suum aquila obumbrari, quod imperii praesagium uidebatur.

30.5. Id resciens Tyberius, qui alio nomine Absimarus uocabatur, adolescentem in Pontum exulare iussit.

8. Pipino derrota a Teoderico III (687). Muerte de Clodoveo III (695)

31.1. Dum haec aguntur Pipinus, Austriae dominator, gubernaculis regni francorum manus iniicere coepit.

32.2. Nam cum audisset Bertharium quendam ignobilem, quo Theodericus rex plurimum utebatur, francis omnibus exosum esse, coactis ingentibus copiis, in eum duxit.

33.3. Quod resciens, Bertharius cum Theoderico rege illi occurrit. Commissoque proelio, Pipinus uictor euasit. Bertharius fuga saluatus est.

34.4. Rex domum reductus et Pipinus gubernator regni et maior domus effectus. In quo officio Nodeberto substituto, in Austriam rediit.

35.5. Paulo post, Theoderico mortuo, successor eius Clodoueus42 filius puer intra biennium decessit. Et Childepertus, Theoderici frater, regnum accepit.

36.6. Apud quem Pipinus, praesumptam continuans possessionem, Grimoaldum filium instituit domus regiae directorem. Ipse cum sueuis ac germanis plurima bella gessit.

9. Papa Sergio († 701), Juan VI († 705) y otros hechos en Italia

37.1. Inter haec Sergius pontifex apud Urbem, pace fruens, partem dominicae crucis reperit in arcula quae in basilica apostolorum principis occulte latebat.

38.2. Huius pontificis tempore romani per Syriam relicti, cum a saracenis43 multifariam opprimerentur, congregati simul ducenta saracenorum milia interemere, anno salutis septingentesimo, Tyberii uero Absimari anno imperii secundo.

39.3. Sergio post quartumdecimum pontificatus sui annum defuncto, Ioannes44 Sextus surrogatus est.

40.4. Quo tempore Theophilactus,45 a Tyberio pro exarcho in Italiam destinatus, in Siciliam uenit.

41.5. Quod intelligentes milites Exarchatus, et suspectus eius habentes aduentum, [44v]46 Romam ingressum interfecissent, nisi Ioannes papa sequestrem se interposuisset. Qui, persuasus a papa, Rauennam demigrauit.

42.6. Quo cognito, Gisulphus, longobardus Beneuenti dux, oppida Campaniae romanis subiecta hostiliter inuasit, Soram Arpinumque occupauit. Sed recepta pecunia a pontifice, cuncta restituens, domum repetiit.

43.7. Interea longobardi foroiuliani cum sclauis confinibus uario euentu decertarunt.

10. El emperador Justiniano recupera el trono (705)

44.1. Iustinianus Secundus ex Chersona fugiens ad cacannum bauarum se recepit, qui honeste eum habuit, et filiam illi suam uxorem spopondit.47

45.2. Et tamen ab Absimaro imperatore pecunia corruptus, Iustinianum hospitem et generum prodere pactus est.

46.3. Quod resciens, Iustinianus fugiens Trebellio, bulgarorum regi, sese commisit, et ab eo per arma in patriam reductus est.

11. Los musulmanes invaden el norte de África y la Península Ibérica (698-718)

47.1. Interim saraceni Africam et Libyam48 inuadentes occuparunt. Et deinde, ex Septa soluentes urbe, Athlantico freto transmisso, omnes Hispanias49 in potestatem redegerunt, cantabris asturibusque exceptis, qui sicut ultimi fuerunt hispanorum50 quos romanum amisit imperium, et postea se a uesogothorum51 iugo liberos seruauerunt, ita nunc postremo, accepta Christi fide, a saracenorum spurcicia manserunt illaesi.52

48.2. Sic Africa postquam a Belisario,53 Iustiniani Primi duce, uandalorum manibus erepta, iterum54 sub romano imperio annis uno et septuagesimo supra centesimum fuerat, subdi coepit saracenis, sub quibus fuit usque in haec tempora, annis septingentis quadraginta.

49.3. Et tanto tempore regnum Granatae in Hispania55 illis paret.

12. Papado de Juan VII (705-707). Justiniano II reprime a sus opositores

50.1. Per haec tempora Ioanni56 Sexto ex graecis oriundo uita functo, Ioannes Septimus, et ipse pariter graecus, suffectus est.

51.2. Iustinianus, Constantinopolim reuersus, capto Lisimaro57 siue Absimaro, Leoncium quoque, a quo fuerat imperio deiectus, in carcere inuentum eduxit, et utrumque, inspiciente populo, occidi iussit.

52.3. Gallinicum uero patriarcham obcaecatum58 Romam relegauit, magnamque inimicorum multitudinem in carcerem coniecit, quorum semper aliquem occidi iussit, quotiens truncis naribus mucum59 abstergeret.

13. Papado de Sisinio († 708) y Constantino (708-715)

53.1. Eo tempore Aritpertus, longobardorum rex, zelo religionis christianae ductus, [45r]60 Alpes Coccias, in quibus Genua urbs est, et quicquid ab ea ad Alpes usque Galliarum fines continebatur, beato Petro donauit.

54.2. Ioanni61 tertio pontificatus sui anno defuncto, Sisinius, ex Syria oriundus, ad uigesimum diem successit.

55.3. Cui tamen breuiter defuncto, Constantinus, et ipse syrus, subrogatus62 est.

14. Justiniano depone a Félix arzobispo de Rávena (709)

56.1. Interim Iustinianus Mauricium patricium et Heliam spatarium63 Chersonam, in qua exulauerat,64 cum classe misit; qui omnes pubertatem supergressos interfecerunt.

57.2. Usus est Iustinianus ingratitudine erga Trebellium, qui eum cum thracibus65 de finibus contendentem ex improuiso aggressus est; sed ab eo cum damno repulsus fuit.

58.3. Nihil mutatus de uita priori, nisi quod romanum pontificem ueneratus est. Namque cum Constantinus, pontifex romanus, Felicem Rauennae archiepiscopum ordinasset, pecuniariam et subiectionis praestandae obligationem Romam ex more missurus, solito astrictiorem misit.

59.4. Nec pontificis romani suasione adduci potuit, ut praedecessorum in eo obligationum formulam sequeretur, elatusque romanam spernebat Ecclesiam.

60.5. Quae cum Iustinianus a Constantino didicisset, Theodorum patricium ex Sicilia cum classe misit, qui rauennates bello uictos maximis affecit cladibus, et Felici archiepiscopo catenas66 iniecit, eumque cum multis ciuibus Constantinopolim relegauit, quem imperator candens uas aeneum diu inspicere cogens, lumine orbauit, damnatumque exilio relegauit in Pontum.67

61.6. Constantinus autem romanus pontifex, a Iustiniano uocatus, Constantinopolim perrexit ibique honorifice exceptus est.

15. Liutprando ocupa el trono longobardo (712)

62.1. Interea Absprandus auxilio bauarorum in Italiam reuersus cum Aritperto68 conflixit. Ille fugiens in rapido flumine submersus interiit.

63.2. Absprandus rex longobardorum communi consensu creatus est. Et breui decedens, Liuthprandum69 regni successorem reliquit.

16. Visita del papa Constantino al emperador Justiniano (710-711)

64.1. Constantino papae70 ad octauum lapidem extra Constantinopolim Tyberius, Iustiniani imperatoris filius et ipse imperator, cum patriciis et omni nobilitate Cyrusque patriarcha cum clero obuii processerunt, eumque camelauco71 papali amictu indutum solenni pompa in regiam perduxere.

65.2. Deinde ab imperatore Iustiniano, Nicaeae tunc72 constituto, uocatus, Nicomediam [45v]73 concessit. Quo delatus, imperator pedes pontificis osculatus est; neque enim aliud quaerebat quam ut ab illo benediceretur.

17. Justiniano pierde el imperio y la vida († 711)

66.1. Erat tunc in exilio apud Chersonam Philippicus iussu Tyberii Absimari constitutus, quem Iustinianus interficere satagebat. Nec cessauit classem in eum mittere, quamuis recedens papa id dissuaderet.

67.2. Duces classis ad Philippicum defecere, qui duodecimo a Constantinopoli miliario cum Iustiniano et Tyberio eius filio imperatoribus conflixit eosque interfecit.

18. Reinado y muerte de Filípico († 713)

68.1. Et Philippicus, qui et Bardanus, imperium adeptus est. Qui mox a romanorum pontificum fide et traditione discessit. Et Cyrum patriarcham constantinopolitanum relegans, et Ioannem74 monachum haereticum illi suffecit; cuius dogmata ut clerus romanus susciperet, imperauit.

69.2. Sed Constantinus pontifex illum scismaticum diiudicauit, iussitque nullam de eo in rebus publicis mentionem fieri.

70.3. Sed defuncto Constantino, Stephanus75 Secundus, origine syrus, pontificatum accepit.

71.4. Et Anthemius,76 qui et Anastasius dictus est, ciuis constantinopolitanus, Philippicum, imperio deiectum, cepit et, oculis euulsis, trusit in carcerem.

19. Dagoberto rey de los francos (711). Guerra civil entre Raginfredo y Teobaldo

72.1. Inter haec, Childeperto francorum rege defuncto, Dagobertus filius successit.

73.2. Quo tempore Grimoaldus,77 Pipini filius, qui regnum Franciae gubernabat, a Rathagalio78 leodicensi79 dolo peremptus est, eiusque filius Theobaldus per auctoritatem Pipini magistratum regiae80 domus accepit. Moxque Pipinus senio confectus decessit.

74.3. Et inter Raginfredum ac Theobaldum de magistratu domus ciuile bellum exortum est. Pugnatumque apud Cosiam siluam et Theobaldus superatus est. Et Raginfredus locum eius obtinuit.

20. Inicios de Carlos Martel y muerte de Dagoberto († 715)

75.1. Pipino superstes fuit Carolus81 unicus filius, cui Martello cognomen fuit, Calpiade prima uxore genitus, qui Plectrudim, alteram Pipini coniugem, tanquam genitricem uenerabatur. Nec tamen odiosa mulier placari potuit, quin ei excidium pararet.

76.2. Et Dagobertus rex puer, Raginfredi suasu, in Pipini dominia ducere statuit. Carolus nullum adiumentum reperit, nouerca dolos struente. Fecit uero uiam per Carbonariam siluam [46r]82 Dagobertus, et omnem regionem, quae ad Mosam fluuium pertinet, rapinis incendiisque foedauit.83

77.3. Paulo post, Carolo Martello iam carcere liberato, obiit Dagobertus.

21. Daniel (Chilperico II) sube al trono franco (715)

78.1. Cui subrogatus84 est a francis Danihel, quidam ignotae prosapiae clericus, siue (ut alii uolunt) ex francorum stirpe regia oriundus. Quem maior domus Raginfredus, Dagobertum appellans, in Carolum85 Martellum ducere coegit. Cui et Rathodus,86 frisonum dux, associatus est.

79.2. Carolus Plectrudim87 nouercam, quae capturae suae causa fuerat, nihilominus honorauit.

80.3. Franci et frisones occurrentem Carolum maximis incommodis affecerunt, et usque ad Coloniam Agrippinam, Caroli ciuitatem, populati sunt; quos Plectrudis, ut abirent, magna pecunia impetrauit.

22. Hechos del emperador Anastasio y final de su reinado (716)

81.1. Anastasio imperante, Petronax, quidam ciuis brixianus, suasu romani pontificis, monasterium Cassinense aedificiis et monachorum frequentia instaurauit, anno postquam a longobardis destructum fuerat centesimo duodecimo.

82.2. Anastasius imperator, exhibita romano pontifici reuerentia et confirmatis conciliorum sanctionibus, ingentem classem in Alexandriam misit.

83.3. Sed duces eius in itinere rebellantes in Constantinopolim arma retulerunt. Et Theodosium quendam imperatorem creauerunt ignobilem; qui apud publicanos scriptum facere consueuerat.

84.4. Conflixitque apud Nicaeam,88 et uictor factus Anastasium clericum ordinauit.

23. Diversos sucesos entre los longobardos

85.1. Interim apud longobardos Liuthprandus89 rex Rotharitem consanguineum suum, nouis rebus studentem, interfecit. Et donationem Alpium Cocciarum ab Arithperto factam beato Petro et romanae Ecclesiae confirmauit.

86.2. Feroaldus uero, spoletanorum dux, simulata ad regem suum profectione, classense oppidum furto cepit, quod Liuthprandus90 mox restitui curauit.

87.3. Pennino91 quoque, fori iulianorum dux longobardus, sclauos suos fines ingressos cum magna eorum caede repulit.

24. Carlos Martel derrota a Ragingredo, Chilperico y Odón (719)

88.1. Carolus92 uero Martellus iniurias ante receptas ulcisci studens, in Chilpericum regem et Raginfredum gubernatore duxit [46v]93 atque in agro cameracensi proelio uictos fugauit, ingentemque praedam duxit in Austriam.

89.2. Et uolens se nouercae metu liberare, Coloniam duxit Agrippinam, ibique Plectrudim cum thesauro Pipini cepit. Nec aliud mali nouercae fecit, nisi quod administrationem interdixit. Sed illa clam fugiens, magnis itineribus peruenit ad bulgaros.

90.3. Chilpericus94 et Raginfredus reparato exercitu, Eudonem uesogothum,95 Aquitaniae ac Uasconiae ducem, mercede conduxerunt. Sed a Carolu uicti fugatique sunt. Eudo, transmisso Sequana,96 in aurelianos se contulit; Chilpericusque rex eum secutus est, maxima trahens gazae regiae97 impedimenta, cum quibus Eudo eum usque in terram suam perduxit.

91.4. Quod ueritus Carolus pacis mentionem fecit. Qua recepta, Chilpericus, in patria reuersus, morbo interiit.

25. Teodorico rey y Carlos Martel mayordomo (721)

92.1. Et nepos eius ex fratre Theodericus regnum assumpsit. Cuius gubernator siue maior domus Carolus98 factus est.

93.2. Qui Raginfredum, apud Andegauiam obsessum, cepit atque interfecit.

94.3. Pugnauitque deinde cum saxonibus, alamanis ac sueuis, eosque magnis affecit incommodis.

95.4. Et transmisso Danubio, Plectrudim nouercam ex bulgaris reduxit in Franciam.

96.5. Interim Eudo uesogothus,99 rupto pacis foedere, in subiectas Karolo regiones erupit. In quem delati Karoli duces, eum trans Ligerim100 fugauerunt et Uasconiam regionem uastarunt.

26. Sobre el orden de algunos personajes y acontecimientos

97.1. Petrus Guilelmus,101 Lateranensis ecclesiae bibliothecarius, inter eos qui de romanis pontificibus scribunt senior, ita Gregorii Secundi et Gregorii Tertii pontificum nomina ponit ut eos appareat Stephanum Secundum praecessisse, qui tamen posteriores fuere.102

98.2. Et aduentum saracenorum in Hispaniam103 et contra Constantinopolim confundit.

99.3. Uideturque asserere gentem saracenorum quae ex Africa in Hispaniam104 traiecit, anno post undecimo cum uxoribus et liberis Uasconiam petiisse. Quae migratio, sedente Gregorio Secundo, facta est ad Galliam. Ad Hispaniam105 uero sub Iohanne Sexto circa finem, cum Iustinianus [47r]106 Secundus a bulgaris restitutus est.

27. León III Isaurio depone a Teodosio III (717)

100.1. Stephano107 Secundo pontificatum et Theodosio Tertio imperium tenentibus, longobardi beneuentani Cumas furto occupauerunt.

101.2. Et pontifex, auxilio fretus constantinopolitanorum militum qui Neapoli erant, iterum furto recuperauit; in quo trecenti longobardi occisi sunt.

102.3. Theodosius, anno imperii primo, a Leone Tertio deiectus et sine laesione permissus abire, monasterium est ingressus.

28. Victoria de Carlos Martel sobre los musulmanes en Tours (732)

103.1. Interea uesogothus Eudo, cum imparem se Carolo108 intelligeret, saracenorum (qui iam decem annis Hispanias109 occupauerant) auxilia poposcit.

104.2. Cuius potentissimae gentis rex Abderamius,110 Garumnam111 amnem nauigio transuectus, Burdegalam112 ui capta diripuit, utriusque sexus aetatem interfecit, ecclesias solo aequauit. Parem uastationem in pictauos fecit. Duxitque Turonium ut templum Diui Martini celeberrimum demoliretur.

105.3. Sed Carolus Martellus, reconciliato sibi Eudone, iunctisque cum eo113 castris prius ad saracenos peruenit quam illi Turonium peterent. Ibique proelium commisit, in quo rex ipse Abderamius114 interfectus est, et trecenta septuaginta quinque milia de suo exercitu periere. Ex francis mille tantum et quingenti desiderati sunt, sicut et ipsae Caroli litterae, teste Bibliothecario, ad Stephanum Secundum115 missae confirmauerunt.

29. Carlos Martel combate en Burgundia y Frisia (735-736)

106.1. Mouit deinde Carolus116 in burgundiones, quos breui domitos, sibi subiectos reddidit; eos tamen, pro sua modestia, foederatos appellauit.

107.2. Mox defuncto Eudone, Burdegalam117 cepit.

108.3. Exinde in frisones idolatras118 duxit, eamque gentem, ad Rheni ostium119 constitutam, in insulas fugauit Amniam Strachiam120 et Astracham,121 in quos nauigio ductus eas insulas diripuit, magna caede commissa.

109.4. Reuersus domum, reperit burgundiones, a uesogothis persuasos, nouas res intentare; aegre122 enim uesogothi, circa Narbonam habitantes, ferebant Eudonis principatum a Carolo captum esse. Inuasit igitur primum quae burgundii extra fines proprios possidebant; et Lugdunum, [47v]123 Arelatum atque Massiliam eis abstulit.

30. Carlos Martel rechaza otra invasión visigoda-musulmana (735-737)

110.1. Interea uesogothi124 regem saracenorum Athinium125 in auxilium uocauere; qui perducta126 classe Rhodanum ingressus Auinionem ui cepit, eaque urbe pro arce belli est usus.

111.2. Accurrit eo Carolus127 cum ualido exercitu et obsessam urbem expugnauit, multis saracenorum interfectis.

112.3. Rex Athinius Narbonam confugit, ubi a Carolo obsessus est.

113.4. Sed Amorteo,128 altero saracenorum rege, suppetias obsessis ex hispaniis129 afferente, dimissa obsidione ad fluuium Birram uallemque Corbariam castra communiuit; ibique in planicie copiam pugnandi fecit.

114.5. Commisso proelio, Amorteus130 omnium primus, manum conserens, interemptus est; caeteri131 fuga dilapsi sunt, quos a tergo feriens Carolus multis occisis, in proxima stagna paludesque praecipites egit, in quibus maior pars periit.

115.6. Athinius, nauigio fugiens, uicinas insulas incendio uastauit.

116.7. Erat eo tempore corpus beati Augustini in Sardinia, ante ducentos et quinquaginta annos ex Hippone132 translatum, cum uandali Africam foedarent.133 Liuthprandus,134 longobardorum rex, id ad se ferri curauit, et Papiae cum honore collocauit.

31. Se consolidan las fronteras en el sur

117.1. Saraceni, his cladibus admoniti,135 intra Pyrenaeum136 se continuere. Uesogothi,137 qui citeriorem Hispaniam138 et Galliae partem obsidebant, cum sueuis et alanis praeda Caroli139 remansere.

118.2. In quos debacchatus140 eius exercitus, Narbonem, Agathem,141 Nemausum Biterrasque142 fundamentis excidit, nomenque uesogotharum deleuit, qui per trecentos annos sublimes fuerant. Remansere pauci in barchinonensium protectione.

32. León III emperador. Sitio de Constantinopla (717-718)

119.1. Inter haec apud Constantinopolim Leo Tertius imperator, qui annis quatuor et uiginti regnauit, in Christum et in eius uicarium impius fuit multasque calamitates incidit.

120.2. Nam quo tempore Athinius143 et Amorteus144 Hispaniam145 Citeriorem inuaserunt.

121.3. Saraceni, Asiam incolentes, Zulemone admirato cum tribus milibus nauibus in Thraciam146 uecti, Constantinopolim terra marique obsederunt; magnasque copias praedandi causa in [48r]147 bulgaros misere. Sed illi fortiter se defendentes, trigintaduo saracenorum milia interfecerunt.

122.4. Ducta est obsessio annis duobus. Interim, Zulemone mortuo, amyrthas148 Umar suffectus est.

123.5. Et pestis crassata et apud hostes et apud ciues, ita ut in urbe trecenta milia funera numerata sunt. Hostes, amissis tempestate nauibus et pestilentia uexati, obsidionem soluerunt.

33. León III intenta imponer la iconoclastia en Occidente (725-726)

124.1. Leo imperator, nihil hac re admonitus, basilicas urbis Romae spoliare decreuit; pontificemque aduersantem ad se captum perduci iussit.

125.2. Marinus, dux Urbis, apoplexi prius percussus est quam pontificem uel caperet uel occideret.

126.3. Et Paulus exarchus ad eam rem substitutus. Sed patefacta coniuratione, interfectis aliquibus, populus romanus pontificem defendit.

127.4. Interim spoletanus longobardorum dux Narniam cepit. Et Liuthprandus149 rex, exarcho absente, Rauennam obsedit. Sed spe potiundi perdita, Classem150 duxit, idque oppidum captum, quod romanorum erat, crudeliter spoliauit.

128.5. Leo imperator iterum ad interficiendum Stephanum151 pontificem misit; sed longobardi, pontifici assistentes, copias imperatoris transire non permiserunt.

129.6. Tunc Leo papae blandiri coepit, eum exhortatus ut, si redire in gratiam uellet, sanctorum imagines152 ubique153 in Italia sicut ipse in suo fecerat orientali imperio, aboleri incendique curaret.

130.7. Sed Stephanus contra iussit, mandans ut imperatoris iussibus nemo oboediret.

34. Se aflojan los lazos de Italia con Bizancio (726-727)

131.1. Quod intelligentes, rauennates ac Uenetiae populi et milites pontifici suaserunt ut, abrogato constantinopolitano imperio, alter ex Italia romanus imperator eligeretur.

132.2. Eaque rebellio populorum processit ut, depositis exarchi magistratibus, singulae ciuitates singulos duces sibi creauerint.

133.3. Non consensit huic rebellioni Stephanus, sperans Leonem saniori consilio usurum.

134.4. Sed cum Marinus154 spatharius,155 dux Urbis, eiusque filius Adrianus156 Campaniae populos in perniciem pontificis pertentarunt,157 romanus populus eos interfecit, ducemque sibi Petrum quendam [48v]158 creauit.

135.5. Rauennates quoque Paulum, exarchum Italiae, interfecerunt.

35. Los longobardos expanden sus dominios (727)

136.1. Longobardi uero perfidia sunt159 usi. Nam in Emilia Bononiam eiusque oppida Persicetum160 Boscum,161 ubi postea Centum162 est aedificatum, ac Montem Velium163 in Flaminia, Fauentiam,164 Forum Liuii, Forum Pompilii, Caesenam165 et Classem, a quibus Rauenna Pentapolis dicebatur, et in Piceno Auximum166 occupauerunt.

137.2. Leo uero imperator Eutychium,167 patricium palacii sui, eunuchum ad accipiendum Italiae Exarchatum168 misit. Qui cum Neapoli esset, conciliatis aliquibus longobardis, nihil attentius quaesiuit quam romanum pontificem interficere.

138.3. Sed pontifex eum excommunicauit, Liuthprandumque,169 regem longobardorum, ad pacem accersiuit, sine ulla restitutione ablatorum.

139.4. Assensit ille, et paulo post uiolatam pacem in occupatione Sutrii a spoletanis factam, custodiri uoluit, oppido reddi iusso.

140.5. Deinde in spoletanos beneuentanosque duces, sua imperia contemnere solitos, exercitum duxit.

141.6. Quibus reconciliatis, beati Petri limina uisitare statuit, et in Campum Neronis descendit. Et pontifex illi in Uaticanum occurrit, nondum moenibus cinctum. Populus in Urbe se continuit.

142.7. Exosculatus est rex pontificis pedes et in basilica est ab eo deductus. Deinde, nulli molestus, Papiam se contulit.

36. Pugna por el culto de las imágenes. Deposición de Germanus (730)

143.1. Papa Eutychium170 ad communionem exhortatus est.

144.2. Imperator uero omnes qui Constantinopoli edictum suum de imaginibus171 suscipere noluerunt, iussi interfici; et Germanum patriarcham renitentem misit in exilium, Anastasiumque presbyterum illi substituit; qui, cum imperatore insaniens, papam hortatus est ut imagines tolleret.

145.3. Papa eum sacerdotio priuauit et Leonem, ut resipisceret, grauissimis comminationibus ammonuit.

146.4. Obiit deinde Stephanus,172 et romani Gregorium, syrum, eius nominis Secundum,173 sibi substituerunt.

147.5. Et Leo Constantinum filium, qui fuit eius nominis Quintus, imperii consortem assumpsit.

148.6. Gregorius concilium episcoporum Italiae Romae congregauit in basilica Beati [49r]174 Petri sanctorumque conseruandas imagines decreuit, muros Urbis et centumcellenses instaurauit.

37. Rebelión de Transamundo contra Liutprando (738)

149.1. Transemundus spoletanus regi suo Liuthprando,175 cui paulo ante reconciliatus fuerat, rebellauit. Aduersus quem rex profectus Spoletum et eius oppida petiit.

150.2. Transemundus ad romanos sub fide publica confugit. Quem Stephanus, dux romanus, una cum papa defendendum censuit.

151.3. Rex iratus Urbem diebus aliquot obsedit. Deinde soluta obsidione, Armeriam,176 Ortam, Polimartium177 Bleramque178 de romanis cepit.

152.4. Et, instituto Hilderico apud Spoletum duce, Beneuentum petiit; ubi, duci Romoaldo179 defuncto, Gisulphus filius puer a longobardis suffectus erat; quo deposito, Gregorium, nepotem suum, ducem constituit.

153.5. Et Papiam reuersus, cum aegrotare coepisset, Hildebrandum nepotem regni consortem successoremque assumpsit.

38. Campaña contra Godescalco y Transamundo (739)

154.1. Fuit deinde pax cum romanis, qui opibus ditati, Transemundum in patriam reducere constituerunt.

155.2. Eisque consentit Godescalcus,180 beneuentanorum dux, qui, mortuo duce Gregorio, se intruserat in ducatum. Et Stephanus patricius, iunctus Godescalci copiis marsos, furconios, qui nunc181 aquiliani,182 ualuenses pinnensesque, ducati spoletani populos, in Transemundi ditionem accepit.

156.3. Et ipse Transemundus reliqua recuperauit, sed romanis ad sua recuperanda ingratus fuit.

157.4. Audientes tamen romani Liuthprandum183 cum magnis copiis reuerti, Transemundo deficere noluerunt, sed, iunctis copiis, illi ad Fanum Fortunae occurrerunt, et in siluis commissum est proelium; ubi Rachisius, dux foroiulianus, qui Liuthprando militabat, prouocantem alterum longobardum ex parte ducis spoletani, sella deiectum, in paludes praecipitanter184 egit, reliqui fugam petiere et Stephanus in Urbem rediit.

158.5. Liuthprandus Spoletum obsedit, captisque circumuicinis oppidis, Romam ducere statuit.

39. Alianza entre Liuthprando y Zacarías (741). Fin de la revuelta.

159.1. Interim, mortuo Gregorio Secundo,185 Zacharias graecus subrogatus186 est.

160.2. Qui, mittens ad Liuthprandum,187 auxilia188 contra [49v]189 Transemundum promisit, si pacem romanis et quae prius abstulerat redderet; cunctaque impetrauit.

161.3. Transemundus, his cognitis, regis clementiae se permisit; quo, in clericum detonso, Agibrandus,190 Liuthprandi nepos, successor datus est.

162.4. Et Godescalcus,191 dum in Graeciam fugere parat, a beneuentanis interfectus. Uxor et filii nauibus euaserunt.

40. Restitución de tierras de Liutprando (742)

163.1. Differebat tamen rex romanis restituere quae abstulerat. Ideo Zacharias Narniam ad eum profectus est. Qui octauo miliario occurrit, equoque descendens in Urbem introduxit.

164.2. Ibi orationem habuit in ecclesia pontifex intra missarum solennia elegantissimam docens regem ab humano sanguine abstinere mulierumque uiolatione temperare.

165.3. Mollitus rex non solum quattuor192 ciuitates ex foedere restituere statuit, sed insuper sabinense patrimonium quod annis triginta longobardi tenuerant, et ipsam Narniam, et in picentibus Anconam et Humanam ciuitates, sutrinique agri magnam uallem beato Petro et ipso pontifici dono dedit.

166.4. Pacemque in decem annos cum romanis firmauit, multosque captiuos reddidit.

167.5. Redeuntem Romam pontificem, Agibrandus, dux clusinus, regis nepos, et Ramingus, Tusciae castaldio, gentis longobardae supremi193 duces deduxerunt. Atque in itinere Ortam et alia oppida ei restituerunt.

41. Bodas de Constantino y muerte de Carlos Martel († 741)

168.1. Dum haec geruntur, Constantinus, Leonis Tertii filius, Hirenem,194 Cacanni bauarorum195 ducis filiam, accepit uxorem. Quae cum catholica esset mulier, male cum haeretico196 iuncta est.

169.2. Carolus197 Martellus, post exactos saracenos, omnem Galliam francorum regi subiecit.

170.3. Et paulo post, mortuo Theoderico rege, Childericum eius germanum ad regnum assumi curauit.

171.4. Erant Caroli filii duo: Carlomannus198 et Pipinus; inter quos, aegrotans, dominia diuisit. Carlomannus in Bauaria, mettensibus199 et Alemannia;200 Pipinus in Burgundia et Austria, Francia et Aquitania dominaretur; atque ita obiit.

42. Muerte de Liutprando († 744)

172.1. Interea Liuthprandus201 Rauennam obsidione cingit, in qua erat Eutychius202 exarchus iam [50r]203 reconciliatus; qui mittens ad Zachariam, rogauit ut aduentu suo hostem placaret.

173.2. Ille legatos misit, et quos rex non curauit, sed classense oppidum cepit. Quo diruto, Papiam eduxit exercitum.

174.3. Ad quem profectus Zacharias, omnia204 quae de Aemilia205 et rauennatibus anno secundo ceperat, restitui obtinuit, excepta tertia parte oppidi caesenatis206 quam pro arce retinuit.

175.4. Post haec, Zacharia Romam reuerso, Liuthprandus moritur. Et Hildebrandus207 nepos succesor constitutus regno deiicitur.

176.5. Fama est Hildebrandum, qua die208 a patruo consors regni assumptus est, in publicum exeuntem lanceam manu gestantem cucurrisse, cuculumque in hastae summitate insedisse querulamque209 uocem dedisse; quo ignauiae augurio deterritos proceres, illo deiecto, Rachisium, foroiulianum ducem, elegisse, cuius supra meminimus, qui pacem romanis ad uiginti annos dedit.

43. La sucesión en el imperio bizantino y franco

177.1. Interim Leo mortuus est, et Zacharias ad Constantinum succesorem, more maiorum, formulam catholicae fidei per presbyteros misit. Ille medio tempore classe in saracenos210 parata uersus aegyptios211 soluerat.

178.2. Sed Arthaustus212 quidam, concitata plebe, imperium sibi arrogauit. Rediit mox Constantinus et, expugnata ui ciuitate, captum in proelio Arthaustum atque orbatum lumine, cum suis complicibus in exilium misit.

179.3. Deinde oratores pontificis exaudiuit.

180.4. Apud francos autem Carlomannus,213 uoto religionis accensus, cum paucis comitibus Romam se contulit, et a Zacharia pontifice in clericum ordinatur, et habitum monasticum indutus, in monasterio cassinensi professionem fecit.

181.5. Pipinus Childerici regis curam suscepit magnaque sub eius nomine gessit.

182.6. Sunt qui dicunt francorum proceres Zachariam papam consuluisse: ineptumne regem ultra tolerarent, an Pipinum regia dignitate dignum assumerent. Cumque214 respondisset pontifex eum qui regia melius obiret munera praeferendum, francos publico totius gentis consilio Pipinum regem declarasse, Childerico in clericum tonsurato. [50v]215

44. Rachis abdica el trono longobardo (750) y Esteban II nuevo papa (752)

183.1. Per hoc tempus Rachisius, longobardorum rex, pacem fregit et Perusiam obsedit.

184.2. Ad quem profectus Zacharias in castris mentem eius mutauit adeo ut rex, Papiam reuersus, Aistulphum216 fratrem sibi successorem elegerit.

185.3. Ipse cum filiis et uxore Romam petierit atque a Zacharia clericus et monachus ordinatus fuerit.

186.4. Obiitque deinde Zacharias, et Gregorius,217 patre Marcello,218 eius nomine Tertius successor datus est.

187.5. Qui misit Bonifacium episcopum ad germanos uerbum Dei praedicaturum. Qui maximam germanorum partem ad Christi fidem conuertit.

45. Campaña de Aistulfo contra los territorios pontificios (750-752)

188.1. Interea Aistulphus219 agros romanorum per Italiam uexare coepit, quem per munera placatum in annos quadraginta pontifex pacem concedere suasit. Sed quarto mense eam rupit, petens ut romani et alii populi singulos aureos in capite collatos sibi tributum penderent.

189.2. Pontifex, rursus frustra placare annixus, opem a Constantino imperatore petiit.

190.3. Interim Aistulphus Rauennam cepit et alias ciuitates, quae semper antea saluae manserant.

191.4. Constantinus Ioannem,220 silentiarum imperialem, cum litteris ad Aistulphum misit, et Gregorius Paulum germanum suum. Sed nihil praeter uerba (et quidem aspera) reportarunt. Addidit tamen Aistulphus unum ex suis Romam et deinde ad Constantinopolim profecturum.

192.5. Uocauit in concilium pontifex romanos, placuitque mittere Constantinopolim Paulum qui diceret, nisi auxilium daretur, aliunde opem impetrandam.

193.6. Inde Aistulphus his pontifici minatus est: nisi se dederet, futurum romani omnes iugularentur.

194.7. Recurrit Gregorius ad orationes et processionem iussit fieri.

46. El papa pide la intervención de Pipino (753)

195.1. Conatus est et Aistulphum221 placare. Quod, cum frustra ageret, misit germanum ad imperatorem.

196.2. Sed, cum ille nec rediret nec spem praesidii per litteras faceret, missis epistolis per hominem ignotum ad Pipinum, ab eo opem petiit. Pipinus scripsit ut pontifex ad se pergeret, sic enim res postulare.

197.3. Interim Paulus, germanus papae, Ioannesque222 silentiarius et Aistulphi regis nuntius e Graecia redierunt. [51r]223 Fuitque imperatoris responsio Gregorio papae ad Aistulphum properandum esse.

198.4. Ad quem dum se accingit, Rothingauplus224 episcopus et Antharius225 dux pontificem adeunt,226 eiusque transitum in Franciam petiuit. Cum quibus ad Aistulphum pontifex profectus eius malefacta narrauit; circa uiolationem pacis petiit restitui ablata.

199.5. Quae cum negaret rex, rogatus est a francis ut Gregorium papam in Gallias transire permitteret. Quod quamuis ille inuitus audiuit, non tamen negare ausus est.

200.6. Iuit Gregorius in Franciam. Carolus,227 Pipini filius adolescens, qui “Magnus” postea dictus est, regni fines ingressum a centesimo lapide ad palatium usque perduxit. Et Pipinus rex, ad tertium lapidem equo descendens, pontificis pedes exosculatus, illum terra incedens et frenum pontificis228 equi regens, ad cubiculum usque deduxit.

Pedro E. León Mescua

© Todos los derechos reservados

1 1484: [vdIB 525]. 1533: f. 21r [Basel 65]. En 1481 y 1484 no está señalado el inicio del lib. 10. Sigo la división propuesta por 1533, que lleva como título: “Ex Libro Decimo”.

2 1481, 1484: “Libiam”. Sigo 1533.

3 Léase “Izid”. Cf. TEÓFANO, Chronographia, a. m. 6175 (MIGNE, PG 108, col. 731).

4 Léase: “Maruam”. Cf. TEÓFANO, loc. cit.

5 Léase: “Abdelam”. Cf. TEÓFANO, loc. cit.

6 1481, 1484: “Habdimalech”. Sigo 1533.

7 1481, 1484: “numos”. Sigo 1533.

8 1481, 1484: “Canon”. Sigo 1533. También: “Canonem”; y en 2: “Canon”; en 3: “Canone”; en 4: “Canoni”.

9 1481, 1484: “trax”. Sigo 1533

10 1481: “archipresbiterum”. Sigo 1484, 1533

11 1481: “presbiterum”. Sigo 1484, 1533.

12 1481: “Iohannes”. Sigo 1484, 1533.

13 1533: “Platina”.

14 1481: “archipresbitero”. Sigo 1484, 1533. Biondo: “archidiacono”.

15 1481: “Iohannem”. Sigo 1484, 1533.

16 1484: 525. 1533: 21r/65.

17 1481, 1484: “anthiocenus”. Sigo 1533.

18 1481, 1484: “Lintpertumque”. Sigo 1533.

19 1533: “Asprandi”. Léase: “Ansprandi”.

20 1481, 1484: “Mesopotaniam”. Sigo 1533.

21 1481, 1484: “reintegrata”. Sigo 1533.

22 1481, 1484: “Traciam”. Sigo 1533.

23 1481: “karolorum”. Sigo 1484, 1533.

24 Error: Pipino el Breve fue nieto de este otro Pipino.

25 1481: “Hebroynus”. 1484: “Hebroinus”. Sigo 1533.

26 1533: “Lucofodum”. Léase: “Lucofagum”.

27 1481, 1484: “Hebroino”. También en 4: “Hebroino”; y en 5: “Hebroini”. Sigo 1533.

28 1481, 1484: “peremptus”. Sigo 1533.

29 1481, 1484: “Harmenfredo”. Sigo 1533. También más abajo: “Harmenfredum”.

30 1481, 1484: “reintegrata”. Sigo 1533.

31 Tras el asesinato de Ebroinus (a. 681), fue elegido Warato, con el que Pipino hizo la paz. Cf. Chronicarum Fredegarii continuationes, n. 4, en MGH, SS rer. Merov., t. 2, p. 170. Las hostilidades se reanudaron con su sucesor Bercharius, al que Pipino derrotó en la batalla de Tertry (a. 687).

32 1533: “Asprandus”. También en 2: “Asprandum”; en 4 y 7: “Asprandus”. Léase: “Ansprandus”.

33 1481: “Lintperti”. 1484: “Linthperti”. Sigo 1533.

34 1481, 1484: “Rotaris”. Sigo 1533. También en 5: “Rotaris”; en 6: “Rotarim”.

35 1484: 526. 1533: 21r/65.

36 1481, 1484: “Tucinium”. Sigo 1533.

37 1481, 1484: “Lintpertus”. Sigo 1533. También en 6: “Lintperto”.

38 1481, 1484: “Nabdimelec”. Sigo 1533.

39 1481: “Iohannes”. Sigo 1484, 1533.

40 1484: 526. 1533: 21v/66.

41 1481: “Iustiniauum”. Sigo 1484, 1533.

42 1481, 1484: “Clodoneus”. Sigo 1533.

43 1481: “sarracenis”. Sigo 1484, 1533.

44 1481: “Iohannes”. Sigo 1484, 1533. Tambien en 5: “Iohannes”.

45 1481: “Teophilacius”. 1484: “Theophilacius”. Sigo 1533.

46 1484: 526. 1533: 21v/66.

47 1481: “spospondit”. Sigo 1484, 1533.

48 1481, 1484: “Libiam”. Sigo 1533.

49 1481: “Hyspanias”. Sigo 1484, 1533.

50 1481: “hyspanorum”. Sigo 1484, 1533.

51 1481, 1484: “uesogotharum”. Sigo 1533.

52 1481, 1484: “illesi”. Sigo 1533.

53 1481, 1484: “Bellisario”. Sigo !533.

54 1481, 1484: “interim”. Sigo 1533.

55 1481: “Hyspania”. Sigo 1484, 1533.

56 1481: “Iohanni”. Sigo 1484, 1533. También más abajo: “Iohannes”.

57 1533 omite: “Lisimaro siue”. Véase 7, 5.

58 1481, 1484: “obcecatum”. Sigo 1533.

59 1481, 1484: “murcum”. Sigo 1533.

60 1484: 527. 1533: 22r/67.

61 1481: “Iohanni”. Sigo 1484, 1533.

62 1481, 1484: “surrogatus”. Sigo 1533.

63 El spatarius Helia estaba exiliado en Chersona junto con Bardanes. Justiniano envió una fuerza para ejecutarlos, pero una revuelta popular lo impidió y proclamó emperador a Bardanes (a. 711). Contra ellos envió otra flota dirigida por Maurus, que también fracasó. Cf. TEÓFANO, Chronographia, a. m. 6203 (MIGNE, PG 108, col. 767).

64 1481: “exuluerat”. 1484: “exulerat”. Sigo 1533.

65 1481, 1484: “tracibus”. Sigo 1533.

66 1481, 1484: “cathenas”. Sigo 1533.

67 1481, 1484: “Portus”. Sigo 1533.

68 1481, 1533: “Arithperto”. Sigo 1484.

69 1481: “Lintprandum”. 1484: “Linthprandum”. Sigo 1533.

70 1481, 1484: “pape”. Sigo 1533.

71 1481, 1484: “camelanco”. 1533: “camesaneo”.

72 1481, 1484: “Nicetumque”. Sigo 1533.

73 1484: 527. 1533: 22r/67.

74 1481: “Iohannem”. Sigo 1484, 1533.

75 Error. Léase: “Gregorius”. Véase abajo 26: 1-3.

76 1481, 1484: “Athenius”. Sigo 1533. Léase: “Arthemius”.

77 1481: “Grimohaldus”. Sigo 1484, 1533.

78 1481, 1484: “Rothagalio”. Sigo 1533. Léase: “Rangarius”.

79 1481, 1484: “leudicensi”. Sigo 1533.

80 1481, 1484: “regie”. Sigo 1533.

81 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 2; y en 3: “Karolo”.

82 1484: 527. 1533: 22v/68.

83 1481, 1484: “fedauit”. Sigo 1533.

84 1481, 1484: “surrogatus”. Sigo 1533.

85 1481: “Karolum”. Sigo 1484, 1533. También en 2: “Karolus”; en 3: “Karolum” y “Karoli”.

86 Léase: “Radbod”. Cf. Chronicarum Fredegarii continuationes, n. 9, en MGH, SS rer. Merov., t. 2, p. 173.

87 1481, 1484: “Plectrudem”. Sigo 1533.

88 1481, 1484: “Nicaeiam”. Sigo 1533.

89 1481, 1484: “Linthprandus”. Sigo 1533.

90 1481, 1484: “Linthprandus”. Sigo 1533.

91 1481, 1484: “Pegino”. Sigo 1533. Léase: “Pemmo”.

92 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 3: “Karolu”, y en 4: “Karolus”.

93 1484: 528. 1533: 22v/68.

94 1481, 1484, 1533: “Chilpertus”. También más abajo y en 4.

95 1481, 1484: “uesoghotam”. 1533: “uesogothorum”.

96 1481, 1484: “Sequaua”. Sigo 1533.

97 1481, 1484: “regi”. Sigo 1533.

98 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 5: “Karolo” y “Karoli”.

99 1481, 1484: “uesogotha”. Sigo 1533.

100 1481, 1484: “Lygerim”. Sigo 1533.

101 1484: “Guilielmus”. 1533: “Gulielmus”.

102 Error: Gregorio II (715-731) y Gregorio III (731-741) son anteriores a Esteban II (752-757).

103 1481: “Hyspaniam”. Sigo 1484, 1533.

104 1481: “Hyspaniam”. Sigo 1484, 1533.

105 1481: “Hyspaniam”. Sigo 1484, 1533.

106 1484: 528. 1533: 23r/69.

107 El reinado de Teodosio III (715-717) coincidió con el papado de Gregorio II (715-731).

108 1481: “Karolo”. Sigo 1484, 1533. También en 3: “Karolus” y “Karoli”.

109 1481: “Hyspanias”. Sigo 1484, 1533.

110 1481, 1484: “Abderanius”. Sigo 1533.

111 1481, 1484: “Garumnani”. Sigo 1533.

112 1533: “Burdegaliam”.

113 1481, 1484: “cuiueo”. Sigo 1533.

114 1481, 1484: “Abderanius”. Sigo 1533.

115 Entonces el papa era Gregorio III (731-741).

116 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 4: “Karolo”.

117 1533: “Burdegaliam”.

118 1481: “ydolatras”. Sigo 1484, 1533.

119 1481, 1484: “hostium”. Sigo 1533.

120 Es una corrupción de “Unistrachiam” o “Anistrachiam”. Cf. Chronicarum Fredegarii continuationes, n. 17, en MGH, SS rer. Merov., t. 2, p. 176. También: “Wistramchi”. Cf. Annales mettenses, a. 734, en MGH, SS rer. Germ., t. 10, p. 28.

121 Léase: “Austrachiam”.

122 1481, 1484: “egre”. Sigo 1533.

123 1484: 528. 1533: 23r/ 69.

124 1481, 1484: “uesogothae”. Sigo 1533.

125 1533: “Athinum”. También en 3 y 6: “Athinus”.

126 Texto corrupto: 1481: “percausa”. 1484: “p/ ca/”. 1533: “adducta”.

127 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 3: “Karolo”; y en 5: “Karolus”.

128 1481: “Amorreo”. 1484: “Amoreo”. Sigo 1533. Léase: “Amormacha”.

129 1481: “hyspaniis”. Sigo 1484, 1533.

130 1481: “Amorreus”. 1484: “Amoreus”. Sigo 1533. Léase: “Amormacha”.

131 1481: “coeteri”. Sigo 1484, 1533.

132 1481, 1484: “Yppone”. Sigo 1533.

133 1481, 1484: “fedarent”. Sigo 1533.

134 1481, 1484: “Linthprandus”. Sigo 1533.

135 1481, 1484: “ammoniti”. Sigo 1533.

136 1481, 1484: “Pirrheneum”. 1533: “Pirenaeum”. Sigo escritura de XI, 18: 4.

137 1481, 1484: “uesogothae”. Sigo 1533.

138 1481: “Hyspaniam”. Sigo 1484, 1533.

139 1481: “Karoli”. Sigo 1484, 1533.

140 1481, 1484: “debachatus”. Sigo 1533.

141 1481, 1484: “Achatem”. 1533: “Agathen”.

142 1481, 1484: “Bicerrasque”. Sigo 1533.

143 1533: “Athinus”.

144 1481,1484: “Amorreus”. Sigo 1533.

145 1481: “Hyspaniam”. Sigo 1484, 1533.

146 1481, 1484: “Tratiam”. Sigo 1533.

147 1484: 528. 1533: 23r/69.

148 1533.: “aminthas”. Corrupción de “amera / amira / amir”, es decir: “emir”. Cf. TEÓFANO, Chronographia, a. m. 6209 (MIGNE, PG 108, col. 802).

149 1481, 1484: “Linthprandus”. Sigo 1533.

150 1481, 1484, 1533: “Clusium”. Cf. PAULUS, Historia langobardorum, VI, 49, en MGH, SS rer. Lang., p. 181

151 Esta noticia y la de 7 y 34: 1-5 se refieren a Gregorio II. Cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 404-405.

152 1481: “ymagines”. Sigo 1484, 1533.

153 1481, 1484: “ubi”. Sigo 1533.

154 Marinus era el duque de Roma e intentó apresar al papa el a. 725; después de lo cual tuvo que huir.

155 1481, 1484: “spatarius”. 1533: “spartharius”.

156 1481, 1484: “Badrianus”. Sigo 1533. Adrianus era hijo de Esilaratus, duque de Rávena; y fue asesinado con su padre el a. 727, tras promover una revuelta contra el papa Gregorio II.

157 1481, 1484: “pertentarent”. Sigo 1533.

158 1484: 529. 1533: 23v/70.

159 1481, 1484 omiten. Sigo 1533.

160 Texto corrupto: 1481, 1484: “per Ficetum”. 1533: “per Sicetum”. Sobre este y los siguientes nombres de lugares: cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 405.

161 1533: “ostium”. Léase: “Buxo”. Pueblo desaparecido, cerca de Bassano, entre Bolonia y Módena.

162 1481, 1484: “Cencium”. Sigo 1533.

163 Léase: “Montem Belli”.

164 1481: “Fauenciam”. Sigo 1484, 1533.

165 1481, 1484: “Caesaream”. 1533: “Cesenam”.

166 1481, 1484: “Auximiam”. Sigo 1533.

167 1481, 1484: “Euthicium”. Sigo 1533.

168 1481: “Fxarchatum”. Sigo 1484, 1533.

169 1481, 1484: “Linthprandumque”. Sigo 1533.

170 1481, 1484: “Euthicium”. Sigo 1533.

171 1481: “ymaginibus”. Sigo 1484, 1533. También en 2 y 6.

172 Léase: “Gregorius Secundus”. Véase arriba en 26: 1.

173 Léase: “Tertius”. Gregorio III fue entronizado el a. 731 y ese mismo año celebró un concilio en Roma sobre el culto a las imágenes. El patriarca Germanus había sido depuesto el a. 730.

174 1484: 529. 1533: 23v/70.

175 1481, 1484: “Linthprando”. Sigo 1533.

176 Léase: “Ameriam”.

177 1481, 1484: “Palimamarium”. Sigo 1533.

178 1481, 1484: “Bloramque”. Sigo 1533.

179 1481: “Romohaldo”. 1533: “Rimoaldo”. Sigo 1484.

180 1481, 1484: “Godestallus”. Sigo 1533. También más abajo: “Godestalli”.

181 1481, 1484: “tunc”. Sigo 1533.

182 1481, 1484: “Aquilam”. Sigo 1533.

183 1481, 1484: “Linthprandum”. Sigo 1533. También más abajo: “Linthprando”; y en 5: “Linthprandus”.

184 1481, 1484: “praecipiter”. 1533: “praecipitem”.

185 Léase: “Tertio”.

186 1481, 1484: “surrogatus”. Sigo 1533.

187 1481, 1484: “Linthprandum”. Sigo 1533. También en 3: “Linthprandi”.

188 1481: “anxilia”. Sigo 1484, 1533.

189 1484: 530. 1533: 24r/71.

190 1481, 1484: “Agrandus”. 1533: “Agiprandus”. Véase 40: 5.

191 1481, 1484: “Godestallus”. Sigo 1533.

192 1481, 1533: “quatuor”. Sigo 1484.

193 1481: “supraemi”. Sigo 1484, 1533.

194 1481, 1484: “Hirenam”. Sigo 1533.

195 1481, 1484: “Caliam bauarorum”. Sigo 1533. Se confunde el título con un nombre. Cf. TEÓFANO, Chronographia, a. m. 6224 (MIGNE, PG 108, col. 826): “filiam chagani, scytharum principis”.

196 1481, 1484: “heretico”. Sigo 1533.

197 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533. También en 4: “Karoli”.

198 1481: “Karlomannus”. 1484: “Carlomanus”. Sigo 1533. También más abajo.

199 1481, 1484, 1533: “metensibus”.

200 1481, 1484: “Alamania”. Sigo 1533.

201 1481, 1484: “Linthprando”. Sigo 1533. También en 4: “Linthprandus”.

202 1481, 1484: “Euthicius”. Sigo 1533.

203 1484: 530. 1533: 24r/ 71.

204 1481, 1484: “omnia de Emilia rauennatibus restitui obtinuit, quae anno secundo ceperat”. Sigo 1533.

205 1481, 1484: “Emilia”. 1533: “Aemylia”. Sigo escritura de lib. 11, n. 3: 7.

206 1481, 1484: “cesenatis”. Sigo 1533.

207 1481, 1484, 1533: “Hirprandus”. También en 5: “Hirprandum”. Véase 37: 5.

208 1481, 1484: “fama est qua die Hirprandum”. Sigo 1533

209 1481, 1484: “quaerulamque”. Sigo 1533.

210 1481: “sarracenos”. Sigo 1484, 1533.

211 1481, 1484: “egyptios”. Sigo 1533.

212 Léase “Artabasdus”.

213 1481: “Karlomannus”. 1484: “Carlomanus”. Sigo 1533.

214 1481: “cunque”. Sigo 1484, 1533.

215 1484: 530. 1533: 24v/72.

216 1481, 1484: “Haistulphum”. Sigo 1533.

217 Error. Desde aquí hasta lib. 11, n. 5: 9 dice “Gregorius” III donde debería decir “Stephanus” II. Véase n. 26: 1.

218 Es el padre de Gregorio II. Cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 396.

219 1481, 1484: “Haistulphus”. Sigo 1533. También en 3 y 6. También en 4: “Haistulphum”.

220 1481, 1484: “Iohannem”. Sigo 1533. Véase lib. 11, 3: 1.

221 1481, 1484: “Haistulphum”. Sigo 1533. También en 3 y 4: “Haistulphi”, “Haistulphum”.

222 1481: “Iohannesque”. Sigo 1484, 1533.

223 1484: 531. 1533: 24v/72.

224 1533: “Rothingrandus”. Léase: “Rodigangus”.

225 Léase: “Autcharius”. Cf. DUCHESNE, Liber pontificalis, t. 1, p. 445. No es seguro identificarlo con el personaje citado en  lib. 11, 10: 3

226 1481, 1484: “ademint”. Sigo 1533.

227 1481: “Karolus”. Sigo 1484, 1533.

228 1481: “papalis”. 1484: “papolis”. Sigo 1533.