Libro 01

[2r]1


ABBREVIATIO2

DOMINI3 PII PONTIFICIS MAXIMI

SUPRA DECADES BLONDI

AB INCLINATIONE IMPERII

USQUE IN4 TEMPORA IOANNIS5 XXIII6 PONTIFICIS MAXIMI7


EX LIBRO PRIMO


Resumen de hechos del s. V a la mitad del s. VIII

1. Fuit autem in urbe Constantinopoli romanum imperium magna cum gloria sub Constantino, Constantii8 filio, ac per tempora filiorum eius et amplius usque ad Theodosii senioris filios Honorium9 et Archadium per annos circiter septuaginta.

2. Sub illis uero magna imperii inclinatio facta est, intrantibus Italiam10 gothis et romanam urbem inrumpentibus11 paulo ante quam beatus Hieronymus12 e uita descederet,13 et postremo Gallias atque Hispanias uastantibus.

3. Paulo post et hunnorum14 secuta est inundatio, quorum rex Attila15 Aquileiam deleuit, qui etiam in Campis Cathelaunicis cum gothis conflixit cruentissima uictoria, in qua Theodericus16 cecidit rex gothorum.

4. Ipse uero Attila, post Aquileiam deletam, domum rediens, noua coniuge ducta, inter dormiendum fluente e naribus sanguine suffocatus est.

5. Odoacer quoque rugorum rex quattuordecim17 annis Italiam seruitio pressit. Et franci, transmisso Rheno,18 magnum in Gallia imperium quaesiuere.19

6. Odoacrem Theodoricus alter, uesogothorum20 rex, interfecit et ipse imperium Italiae consecutus est eiusque successores pluribus annis Italiae dominati sunt.

7. Secuta est et longobardorum calamitas, qui cum ex insula Scantia21 exiuissent et aliquandiu in Germania consedissent, et [2v] postea in Pannonia cum Alboino rege suo habitassent, postremo a Narsete eunucho22 uocati, Italiam oppressere.

8. Sub Iustiniano tamen aliquantulum res romana23 apud Constantinopolim refloruit, qui per Bellisarium24 non solum Asiae maximam partem a parthorum rabiae liberauit sed ipsam Africam ex faucibus uandalorum eripuit, et gothorum genus ex Roma atque Italia pepulit penitusque deleuit, qui Uictigem, ultimum eorum regem, bello uictum captumque duxit Constantinopolim. Sed non tam gloriosa huius uictoria fuit quam lacrimosa25 Narsetis perfidia, qui, ut diximus, longobardos ad imperium Italiae perduxit.

9. Maxima uero imperii ruina sub Heraclio caesare contigit, qui, etsi magno triumpho de persis potitus est,26 occiso Cosdroe filio ac reportato sanctae crucis ligno, imperii nomen extulit, in haeresim tamen lapsus est.

10. Et sub eo Mahumetem27 emersisse ferunt, gentili patre et iudaea matre natum, quem arabes et saraceni28 omnes ueluti prophetam habent. Hic et arabes et aegyptios29 et syros et lydos30 a romano imperio separauit et qui nostra aetate eius blasphemiae sectatores sunt ad internitionem et31 imperii romani et christianae religionis aspirant.

11. A Iustiniano usque ad Heraclium anni intercedunt circiter nonaginta.

12. Ultima clades a turcis profecta est, qui, ut diximus, regnante apud francos Pipino, ex Scythia32 in Asiam migrauere.


Origen de los godos y primeros contactos con Roma

13. Gens gothica primus gethica dicta est. Scythae hi fuere qui in Europa Tanaidi33 sedes proximas habuere, ferox hominum genus et ad mortem paratissimum. Hos Trogus Pompeius in Asia collocasse uidetur, res eorum per Asiam gesta commemorans.

14. Quos Paulus Orosius, romanas ingressos prouincias, societatem romani imperii precibus quaesiuisse dicit, quam armis uindicare potuissent, tacetque eos a Lucullo, romanorum duce, uictos ac Maesia pulsos.


Los godos en tiempos de Augusto a Trajano

15. Ait idem oratores eius gentis ad Octauianum caesarem, Tarraconae agentem, [3r]34 profectos ut quam a uictore remotissimo pacem peterent, facilius impetrarent.

16. Ablauius, origine gothus, scribit illos ab Agrippa Danubium35 transire compulsos, sub Domitiano fuisse reuersos, cum quibus congressus Opius Sabinus primum, et postea Fuscus Cornelius, romani duces, copias amiserunt et in proelio36 ceciderunt. Cuius cladis magnitudinem referens, Cornelius Tacitus interfectorum numerum suppressit.

17. Domuit tamen gothos et romanis prouinciis expulit paulo post insignis princeps Traianus pacemque dedit, in barbarico solo quiescere promittentibus.


Los godos en tiempos de Caracalla, Gordiano III, Felipe el Árabe, Decio y Galo

18. Eosdem anno postmodum fere nonagesimo Antonius37 Basianus Caracalla in orientem cum exercitu transiturus, cum non satis quiescerent tumultuariis proeliis superauit.

19. Et anno deinde uigesimo Gordianus iunior gothos, ad Danubium38 uenire parantes, magis repulit quam superauit.

20. Anno exinde octauo, imperante Philippo, qui primus romanorum39 principum christianus extitit, romani soli prouincias irruperunt et non solum ipsi qui uesogothi40 dicebantur sed ostrogothos41 quoque secum duxere, trecenta uirorum milia42 in armis habentes, a quibus Maesia et Thracia43 miserabiliter uastatae sunt. Aduersus quos missus Decius pannoniensis, aliquot proeliis superatus, re infecta Romam reuertit. Philippus, fraude suorum occisus, interiit.

21. Imperator qui eum secutus est, eam gentem dimisit intactam, quae sub Gallo et Uolusiano foedus44 cum republica innouauit.


Los godos en tiempos de Valeriano y los treinta tiranos

22. Quibus imperatoribus sublatis, Ualerianus, qui eis successit, in uincula Saporis, persarum regis, deductus est.

23. Quo tempore triginta tyranni45 imperium lacerauere, gothi Bithiniam inuaserunt, Nicomediam uastauerunt, Thraciam et Macedoniam occuparunt, Thessalonicam46 obsederunt, deinde, Macriani ducis uirtute in Achaia superati,47 recessere. Quorum alia manus per Asiam bacchata48 templum Dianae ephesiae spoliauit atque incendit. [3v]


Los godos en tiempos de Claudio Gótico y Aureliano

24. Repressit uero eorum audaciam, mox latius uagaturam, Claudius imperator eius nominis Secundus, qui plura biennio quam quisquam romanorum principum decennio summa felicitate49 confecit. Trecenta50 enim gothorum milia deleuit,51 duo milia nauium submersit, pugnauit apud maesios et multa proelia apud Martinopolim52 confecit, capti sunt plerique reges, captae diuersarum gentium nobiles feminae,53 repletae barbaris cultoribus romanae prouinciae, nec ulla fuit regio quae gothicum seruum triumphali quodam seruitio non haberet. Claudium ob eam rem bene gestam senatus statua aurea donauit.

25. Aurelianus etiam princeps fortissimus Canabium,54 regem gothorum, nouos ultra Danubium motus parantem, cum quinque milibus interfecit. Quo in proelio captae sunt decem mulieres, uirili habitu pugnantes, quas, in triumphum ab Aureliano ductas, titulus praeferebat: "amazonibus55 ortas esse".


Los godos en la primera mitad del s. IV

26. Iidem56 gothi anno deinde trigesimo, resumptis uiribus, nouos intentauere motus: Sarmatiam enim Europae barbarici soli romanorum prouinciam suis conterminam Scythiae finibus occupauerunt.

27. Quos Flauius Constantinus Magnus, non minore quam Claudius, clade profligauit et tamen, renouato cum his qui cladi superfuerant foedere,57 ipsis in bello quod contra Licinium in oriente gessit est usus.

28. Continuerunt se postea gothi, tot cladibus58 acceptis, in suo natali solo intra Schytiam, romanis prouinciis adiacentem, per annos circiter septuaginta.


Origen de los hunos y relación con ostrogodos y visigodos

29. Quo tempore hunni,59 malo romanorum, ostrogothos60 accolas suo subiecerunt imperio. Sunt autem hunni et ipsi Scythiae, sed magis efferati quam gothi, ut qui montibus Ripheis61 propinquiores existunt. Gothi bifariam diuisi fuerunt: alii ostrogothi62 dicti sunt, alii uesogothi,63 id est orientales et occidentales, sic enim germanica sonat appellatio.


Invasiones en tiempos de Valente

30. Uesogothos suis sedibus hunni eiecere, qui ab ultima Maeotide, inter glacialem64 Tanaim65 et massagetarum66 immanibus populis eruperunt, ubi clausis67 rupibus feras gentes Alexandri68 claustra cohibuere. [4r]69

31. Uesogothi,70 transito Danubio fugientes, a Ualente imperatore sine ulla foederis pactione suscepti fuerunt. Deinde propter intollerabilem auaritiam Maximi ducis, fame et iniuriis adacti, arma corripuere, euicto Ualentis exercitu, per Thraciam se immiscentes omnia caedibus et incendiis foedauere.

32. Sed Ablauius scribit ostrogothos71 ab hunnis prius pulsos fuisse, et inde uesogothos72 metu perculsos in romanorum fidem tutelamque confugisse, impetrata fede, citra Danubium in Maesia a Ualente, cum Christi fidem accipere promisissent.

33. Ualens autem dedit illis arrianae73 haeresis episcopos, a quibus uesogothi non tam conuersi quam peruersi fuerunt praefecitque Lupicinum atque Maximum, romanos duces, qui curarent aduenis necessaria importari, qui per auaritiam illos oppressere.

34. Ob quam rem Frigiternus, Alateus et Saphia,74 uesogothorum75 reguli, commoti, Lupicinum ac Maximum interfecerunt. Et in libertatem se erigentes Daciae ripensis, Maesiae Thraciaeque possessoribus tributa imperauere.76

35. Aduersus quos Ualens profectus quintodecimo imperii sui anno, cum uesogothis77 in Thracia congressus, magna strage superatus est et ipse, sagitta78 saucius, cum in uillae cuiusdam casam deportatus esset, ab insequentibus hostibus deprehensus, subito igne consumptus est.

36. Qua uictoria elati, uesogothi79 Constantinopolim obsederunt, quam Dominica, Ualentis uxor, pecunia80 in populum distributa seruauit.


Victorias de Teodosio el Grande

37. Et Gratianus, Ualentis nepos, qui occidentale gubernabat imperium, afflictis rebus succurrens, uesogothis resistere statuit. Ad quam rem Theodosium ex Hispaniis accersitum, ingenti uirtute uirum, consortem imperii declarauit, qui apud Sirmium81 indutus purpura, uesogothis congressus, multis et magnis proeliis eos superauit et uictor Constantinopolim intrauit.

38. Deinde pace cum Athanarico, uesogothorum rege, percussit. Ablauius scribit Theodosium quamquam82 uincentem, [4v] morbum incidisse atque ideo Gratianum pacem cum uesogothis constituisse, quam liberatus breui Theodosius, ob reuerentiam collegae uiolare noluerit.

39. Athanaricus, per amicitiam Constantinopolim ingressus, admiratus urbis magnificentiam, illic morbo correptus interiit. Et uesogothi, rege carentes, Theodosio83 et reipublicae militarunt.

40. Gratianus paulo post apud Lugdunum, Galliae ciuitatem, interfectus fuit, Arbogasti et Eugenii opera.84 Aduersus quos Theodosius profectus,85 gothos praemisit, qui ad internicionem86 occisi fuerunt.


Muerte de Teodosio (395). Arcadio y Honorio. Luchas intestinas

41. Theodosius apud Mediolanum inmatura reipublicae morte praeuentus est, Archadio et Honorio successoribus relictis. Ordinauerat idem tres duces: Ruphinum87 qui orientem, Stiliconem88 qui occidentem, et Gildonem qui Africam gubernaret.

42. Hic ultimus imperium Africae sibi uendicauit. Aduersus quem, missus ab Honorio, Mastelrerius,89 frater eius, cuius filii a Gildone fuerant interfecti, Gildonem ipsum proelio superatum cupientissime interfecit. Sed imitator fraternae impietatis a militibus est occisus.

43. Rufinus90 dum, barbaris ad rebellionem paratis, imperium sibi parat in oriente, Archadio curante interfectus est.


Proyectos del general Estilicón

44. Stilico,91 genere uandalus, duas Honorii filias in matrimonium accepit. Cum prima obiisset intacta, impietatem suam magnis simulationibus texit, Eucherio filio suo imperium parans, quod non prius attentare ausus est quam imperatores maximis calamitatibus inuoluisset.

45. Ob quam rem sueuorum, burgundorum, alanorum et uandalorum immanes gentes ad inuadendas Gallias inuitauit, et uesogothis ulterius stipendia dari dissuasit, sperans uesogothos,92 desperatione coactos, in Italiam proficisci et se ducem aduersus eos decerni, qui copiis ingentibus instructis facile imperium obtineret.

46. Anno93 itaque septimo et quadringentesimo94 christianae salutis Stilico et Aurelianus consules creati sunt.


Alarico rey de los visigodos. Invasión de Radagaiso

47. Quo tempore [5r]95 uesogothi, stipendio priuati, in Pannonia secesserunt, ubi regem, quo per annos uigintiquinque caruerant, creauerunt. Rex autem, qui creatus est, Alaricus96 fuit, ex familia baltorum97 in gothis nobilissima natus, cui et Radagasus et ipse gothus cum ducentis militibus se adiunxit.

48. Hi duo et Thraciam et Pannoniam et Noricum et omnem Illyricum98 et primam Italiae partem miserandis stragibus ac direptionibus afflixerunt.

49. Radagasus, Italiam ingressus et Appenninum99 transgressus, apud Faesulas consedit ibique100 a101 duce Stilicone obsessus est. Qui, cum inopiam rerum omnium pateretur, fugae se commisit, sed captus et paulisper retentus, deinde interfectus est. Gothorum tacita102 captura facta ut more pecorum uenderentur.

50.103 Quidam non Stiliconem Radagasum cepisse, sed Uldin et Saurum,104 quorum alter hinrus,105 alter gothus, romanae reipublicae militabat.


Alarico invade el norte de Italia

51. Post cladem Radagasi106 Alaricus cum uesogothis, imperio militare consuetis, Italiam intrauit atque usque Rauennam progressus, in loco consedit cui107 dicitur Candianum. Interea barbari sueui ac burgundi et alani ad ripam Rheni peruenerant.

52. Stilico, haud ultra differendum ratus, cum omnibus copiis a Constantinopoli mouens terrestri itinere in Italiam properauit atque per Aquileiam et Altinum patauinumque agrum in rauennatem delatus est et ubi nunc Ferraria est consedit. *108 Tunc uicus erat muro immunitus.109

53. Alaricus e Candiano recedens ad Polentiam uicum se recepit, uiginti milibus110 passuum a Rauenna distantem. Stilico Rauennam intrauit et, rei militaris peritia callens, pluribus cladibus Alaricum affecit potuissetque delere, si uoluisset, sed noluit, atque ita tribus annis bellum protraxit.


Batalla de Pollentia. Muerte de Estilicón (408)

54. Alaricus perfidiam Stiliconis Honorio significauit, orans ut sibi sedes in ea parte Galliae darentur ad quas sueui, alani et burgundiones ducibus uandalis irrupturi uidebantur. Resciuerat Honorius ea etiam per alios scripsitque Stiliconi ut [5v]111 pacem cum gothis faceret diemque statueret qua se illi in Gallias conferrent.

55. Paruit Stilico et multa gothis per simulationem concessit ac maiora pollicitus est, quos postea sacra Paschae112 die, securos et per religionem otiosos,113 ex improuiso aggressus est, immisso duce Saulo, gente et religione hebraeo, qui ardentiori odio christianos sacra die persecutus est magnamque caedem edidit.114 Sed cum pauci aduersus multos pugnarent, Alaricus quam raptim aciem struxit et in hebraeum ruens usque ad internitionem eius copias deleuit, et omissa115 Galliae cura, aduersus Stiliconem se conuertit.

56. Stilico, animo consternatus, auxilia ab imperatore postulauit. Honorius duces misit, qui Stiliconem et Eucherium digna mercede interfecerunt.


Alarico conquista Roma (410)

57. Gothi tamen Italiam per annum liberius populati, Urbem obsederunt et, nullo defensam exercitu, non tamen paruo negotio irruperunt. Quo tempore Hieronymus116 apud Bethlehem117 floruit, capta est Urbs quae totum cepit orbem, sed118 fame periit119 ante quam gladio. Et ut Hieronymus ad Principiam scribit:120 "uix pauci qui caperentur, inuenti sunt. Ad nepharios cibos irrupit esurientium121 rabies et sua122 inuicem membra laniarunt: dum mater non parcit lactenti123 infantiae et recipit124 utero quem paulo ante effuderat".

58. Id factum est kalendis125 aprilis tuncque primum Roma rerum domina esse desiit. Annus tunc Urbis sexagesimus quartus et centesimus supra millesimum numerabatur, qui salutis christianae duodecimus et quadringentesimus fuit.

59. Prohibuit Alaricus ne fugientes ad basilicas Petri et Pauli laederentur iussitque a caedibus126 et sanguine temperari. Ibi capta est Galla Placidia, Theodosii superioris filia, quae barbara castra secuta est. Gothi, tertia die Urbem egressi, Campaniam, Lucaniam et brutios populati sunt tempestateque prohibiti ne in Siciliam transirent.


Muerte de Alarico (410). Ataulfo desposa a Gala Placidia

60. Interim Alaricus apud Consentiam, brutiorum urbem, quae hoc anno ui capta et direpta est, [6r]127 morbo correptus interiit. Corpus eius locello ditissima suppellectile completo, in alueo deriuati amnis Basenti, condiderunt.

61. Alarico128 successit Athaulphus et ipse baltus,129 cui Placidia desponsata est et apud Forum Cornelii nuptiae celebratae sunt.

62. Haec mulier uirum magnopere deliniuit130 ita ut in reditu per Urbem a caedibus temperatum sit et Urbs suis magistratibus dimissa. Fuerat animus Athaulphi Romam rursus delere et nouam condere Gothiamque appellare et imperatoribus futuris nomen relinquere "Athaulphum", Augusto inuidens qui de se posteris nomen dedit. Sed Placidia haec omnia ex mente eius auertit et foedus inter uirum et imperatores constituit.


Sobre la procedencia de otros pueblos bárbaros

63. Orosius dicit alanorum, sueuorum et uandalorum gentes, ante biennium romanae irruptionis, per Stiliconem concitatas, inuasisse Gallias, nec dicit unde fuerint.

64. Plinius uandalos et eorum partem burgundiones unam esse dicit ex quinque interioris Germaniae partibus et paulo post sueuos illis proximos ponit. Alani autem, etsi origine sunt scithae, in ipsis tamen uandalorum regionibus habitabant. Sed sueuos Octauius Augustus, teste Suetonio, ex Germania in citeriores Rheni ripas transtulit.

65. Eiusdemque Augusti temporibus ea pars uandalorum, quibus burgundionibus postea fuit131 nomen, ad octuaginta armatorum milia132 ulteriores Rheni ripas insederant, quos Drusus et Tiberius133 caesares, sicut Cornelius refert, post subactam interiorem Germaniam in sedes propias repulerunt et extra urbes munitaque loca dissiparunt. A quibus habitandi uicatim modis, quos patriae134 gentis uocabulo "burgos" appellabant, eos burgundiones fuisse appellatos, asserit Orosius.

66. Facta est et alia in iis135 gentibus mutatio. Nam uandali a fluuio regionis sic dicti, se sclauos dixere, a nomine gentis quae a Bosphoro cimmerico136 in Tanaim137 fluuium habitare solita est. Et tamen cum eorum pars tempore Mauritii caesaris in [6v]138 Dalmaciam et Illyricum139 commigrasset, qui domi manserunt, partim bohemi partim poloni dicti sunt.


Francos, burgundios y vándalos en la Galia

67. Uandali ergo, burgundiones et alani, suadente Stilicone, in Gallias transiere, sueuosque qui in aeduis erant sibi adiunxere. Tricenta armatorum milia fuisse traduntur.

68. Franci etiam tunc erant in Gallia, germana gens ex prouincia Franconia, quam Constancius, Flauii Constantini filius, primus romanorum ducum domauit in patria,140 ob quam rem usque ad tempora Honorii et Archadii quieti in patria mansere. Sed horum imperii anno septimo, mutandi melioris soli gratia, patriis sedibus relictis, Rhenum transmiserunt et apud treuiros, matricorenses, qui et metenses141 ac leucos, qui et tullenses ueredunensesque consederant, quos sueuis ob uetustas simultates instigantibus, uandali burgundionesque et alani Rhenum per uim et arma transire et in Franconiam se recipere compulerunt.

69. Francis ultra Rhenum pulsis, uandali, alani et sueui ad diripiendas uastandasque Gallias sunt profecti. Burgundiones sedes delegerunt apud aeduos, uesuntios,142 lingonas, cabilonenses et matisconenses, in quibus proximis ciuitatibus ad haec usque tempora permansere et nomen terrae Burgundiae datum per annos iam mille.

70. Uandali, sueui et alani, relictis in aeduis burgundionibus,143 in Aquitaniam transire omnemque Galliarum partem intra Pyrenaeum144 et Ligerim populationibus foedarunt, conatique in Hispanias145 irrumpere, difficultate montium retenti sunt.


Invasión de Hispania

71. Eodem tempore Gratianus insulam Britanniae,146 eius terrae municeps, per tyrannidem inuasit et a romanis militibus mox occisus est, qui Constantinum quempiam ex infima militia, sola spe nominis inducti, imperatorem elegerunt. Is transiit in Gallias contra barbaros et apud cenomannos se continens,147 pacem cum illis tractauit, sed illusus est. Misit tamen iudices in Hispanias, quos prouinciae oboedienter acceptarunt.

72. Dindimus tamen et Ueranianus,148 palentini fratres nobiles et in patria locupletes, spreuerunt, [7r]149 ut contra eum et barbaros Pyrenaei claustra150 imperatori151 Honorio conseruarent. Quod multo tempore fecerunt nullo adiuti publico sumptu, sed tantummodo seruorum uernaculorumque manu. Aduersus quos misit Constantinus barbaros pictos, qui ab Honorio, quietis ubique rebus, in foedus recepti et in militiam britannicam152 allecti, "honoriaci" uocabantur. A quibus duce Constantio filio, quem ex monacho caesarem Constantinus dixerat, in Hispanias missis, Dindimus et Ueranianus interfecti sunt et palentinus ager populatus.

73. Interea pagani, proxima Pyrenaeo153 incolentes ipsius montis saltus, pro sua salute tueri annixi sunt, quos Constantius honoriacique uiribus deturbabant. Ac uandalos, sueuos et alanos intra Hispanias admiserunt154 ut, eorum freti auxilio, in praeda semel degustata possent licentius desaeuire. Et barbari quidem, patefacto Pyrenaei155 claustro, horrendas et inauditas strages hominum commiserunt: urbem Asturga expugnarunt, toletanum agrum uastauerunt, urbem non ualentes euincere, et Tagi156 amnis fluenta petentes ad Olisiponis157 moenia consedere, unde accepta pecunia discesserunt.


Final de los usurpadores Constantino III, Constancio, Jovino y Sebastiano

74. Interim Constantius caesar, Constantini filius, ad genitoris copias se contulit, qui Arelati se continebat, aduersus Honorium et uesogothos158 se muniens, quos fama esset cum ipso imperatore aduersus ceteram159 barbariem tyrannosque esse ducturos. Qua suspitione adductus, Constantinus alterum filium, Constantem, Uiennam misit ut uenturas ex Italia copias, ne uesogothis iungerentur, detineret.160

75. Hoc tempore Archadius apud Constantinopolim decessit, cui successit Theodosius, minor eius filius.

76. Et Honorius, uesogothorum agitatione161 respirans, qui apud Barchilonem in Hispania Citeriori quieti consedebant, tyrannos tollere statuit. Sperans et barbaros posse delere, Constantiumque comitem magistrum militiae declarauit, qui, dux impiger ex [7v]162 patricia gente romanus, in Gallias profectus, Constantinum tyrannum apud Arelatem captum interfecit. Constantium uero, Constantini filium, Gerontius comes suus apud Uiennam occidit atque in eius locum Maximum quendam substituit.

77. Ipseque Gerontius paulo post a suis militibus est necatus. Et milites ipsi Honorio reconciliati, Maximum purpura exutum in Hispaniam Ulteriorem relegarunt et in Africam ab Honorio traiicere iussi sunt. Et inde in Italiam reuocati. Britannia163 uero, missis164 legatis, recuperata est. Iouinus uero, nobilis gallicus, ut primum tyrannidem165 assumpsit, et frater eius Sebastianus occisi sunt.


El usurpador Prisco Átalo

78. Per idem tempus Athaulphus, uesogothorum166 rex, petitam iniquis conditionibus pacem non impetrauit, ob quam rem Athalo quodam, imperatoris nomine insignito et secum adducto, Ulteriorem Hispaniam et Africam inuadere statuit.

79. Athalus iudices in Africam misit, quos Heraclianus, ad conseruatione Africae missus, expulit et classe comparata in Athalum duxit eumque maritimo proelio superauit. Qui fugiens hispanis se credidit et ab his uinctus usque ad Arelatum ad Constantium comitem ductus, et deinde167 ad Honorium missus, qui eum Romae ante currum in triumpho duxit, et postea, manu priuatum, longioris uitae ludibrio apud Liparim168 insulam conseruari iussit.


Revuelta de Heracliano

80. Heraclianus autem, ob rem bene gestam consulatum adeptus, in perfidiam lapsus est. Sabini enim generi sui consilio usus, classem quatuor milium et septingentarum nauium armauit in Africa atque in Italiam traiecit, ubi escensione169 facta, *170 eum171 in Urbem duceret, Marinum comitem cum romano populo obuium habuit, territusque prius quam proelium committeretur, foedissimam fugam fecit. Arrepta172 enim onerariae nauis scapha, solus Carthaginem173 rediit atque ibi militari tumultu interfectus fuit. Sabinus Constantinopolim fugit, unde ad Honorium ductus, exilio est dampnatus. Atque hoc modo forma imperii pulchrior reddita est, Africa174 pacata.


Muerte de Ataulfo (415). Campañas de Constancio en Hispania

81. Sed restabant uesogothi175 et alii barbari in [8r]176 Hispania ac Gallia. In uesogothos igitur primo exercitum mittere statuit, quae prouincia Constantio comiti demandata est, qui apud Arelatum exercitu reparato, breui Athaulphum regem, commeatu177 omni ora Galliarum et Citerioris Hispaniae maritima178 interclusit, Narbonamque linquere et in ulteriorem Hispaniam fugere coegit. In quas difficultates adductus Athaulphus cum exercitum reparare uellet, a suis militibus interfectus est tertio anno postquam creatus fuerat, imputantibus quod uxoris Placidiae blanditiis illectus, noluisset imperatorem inuadere, tyrannorum motibus agitatum.

82. Cui suffectus est Sigericus, qui cum pacis ab imperatore oblatae cupidus uideretur, pari modo est obtruncatus. Et Uallia ei surrogatus,179 qui suorum militum rabiem expleturus, magnam eorum manum nauigio et armis instructam in Africam ire iussit. Sed hi180 omnes in gaditano facto181 naufragio perierunt. Qua clade territus, pacem cum Honorio percussit, lectissimis obsidibus182 datis, Placidiam reddidit atque obsequium aduersus alios barbaros promisit.

83. Qua pace firmata, Honorius Constantio, caesari declarato, Placidiam sororem in matrimonium dedit. Ex qua Ualentinianum Tertium suscepit, qui Honorio, pueritiam egressus, surrogatus est. Constantius uesogothorum et Ualliae auxiliis usus in alanos duxit apud Emeritam, Lusitaniae metropolim consedentes.

84. Barbari enim Hispanias inter se diuiserant: uandalis Betica,183 quae ab eis "Uandalosia" dicta est, obuenit; alanis sueuisque Lusitania. Et forte iterum inter alanos ac sueuos ducta, hi184 Olisiponem185 et quicquid ultra pertinet ad Beticam, illi Emeritamque cum omni Gallicia habuerunt. Soli tamen cantabri et austures Galliciae prouinciae populi in fide romanorum permansere. Constantius, adiuuantibus uesogothis, alanos apud Emeritam graui proelio uicit, eorum regem Achatam186 interfecit, qua clade ceteri187 barbari conterriti pacem ab Honorio [8v]188 petierunt.


Fin de Tértulo. Constancio III consorte del imperio occidental (421)

85. Interim Tertullus, uir patricius, imperium Romae assumpsit, quem magna pars Italiae sequebatur, sed a romanis, Honorio fidem seruantibus, breui occisus est. Nec propterea abfuit quin inuentus sit alter Athalus189 imperium Romae inuadens.

86. Quibus difficultatibus adductus, Honorius Rauennam uenit. Et Constantius, uandalis ac sueuis petitae pacis spem faciens, cum Placidia coniuge ad Honorium transiuit. Quod audientes romani tyrannum Athalum iniectis catenis190 Rauennam perduxere et imperatori munus dedere, qui illum, manu mutilatum, Constantinopolim relegauit. Moxque Honorius Constantium, purpura indutum, occidentalis imperii consortem fecit.

87. Prima igitur cura fuit, stabilito cum Uallia, gothorum rege in Hispaniis, foedere, illum in ceteram barbariam armare, Tolosamque191 illi cum aliquot auxitanae192 prouinciae ciuitatibus permisit incolere. Hinc ea regio Uasconia193 dicta est, quod latinis uerbis "occidentalem Gothiam" significat. Et hinc Honorius Romam perrexit. Constantius, ad paranda in expeditionem hispanicam necessaria, Rauennae substitit, ibique septimo imperii sui mense morte praereptus est.


Campaña de Aecio en Galia

88. Eique surrogatus est ab Honorio magister militum Aetius,194 patricius uir fortissimus, cuius genitor Gaudentius, ex Dorostana195 ciuitate Maesiae oriundus, sub romanis principibus militauit.

89. Hoc tempore Aetius burgundiones, nouos motus parantes, bello compescuit, francosque qui Rheni ripas iterato insederant, Gallias irrupturi, magna superatos caede repulit in Germaniam.

90. Et alanos acerrimis proeliis agitauit, qui post acceptam a Constantio caesare cladem, apud Olisiponem sub tutela sueuorum quieuerant, sed audita Constantii morte, ad Emeritam reuersi,196 eam prouinciam sibi uindicare quaerebant.

91. Et uandali ac sueui, tanto metu liberati, uoluntatem pacis abiecerant,197 alanisque astabant ut Lusitaniam occuparent. Quorum motus [9r]198 timens, Aetius in Citeriorem Hispaniam se recepit.


Campaña de Castino y Bonifacio en Hispania

92. Quod aegre ferens Honorius Castinum comitem, genere scitham, magistrum militum ac consulem declaratum, Aetio successorem misit. Castinus, receptis Aetii copiis et reparato exercitu, in Citeriore Hispania se continuit, nec mouisset nisi affuisset auxilio Bonifacius comes, genere thrax,199 qui Africam pro Honorio curabat200 et beato Augustino amicissimus fuerat.

93. Hi simul iuncti, Castinus et Bonifacius res claras contra barbaros gesserunt extulissentque magnopere imperium, nisi Castinus inuidia motus, quia Bonifacius praecellere uidebatur, illum in ulteriora Hispaniae missum, tanquam hostibus in praedam obiectum, a se obligauisset. Quod ille intelligens et indigne ferens, illico paratis nauibus, copias suas in Africam transportauit.


Muerte de Honorio (423). Castino apoya al usurpador Juan

94. Eoque tempore Honorius Romae mortuus est. Ioannes quidam, curante Castino, tyrannidem inuasit, cui Aetius patricius assensit ob ignominiam ab Honorio receptam, qui eum ab Hispania reuocauerat. Et aemulatio uirtuti inter Bonifacium et ipsum odium auxerat.

95. Aetius, maius malus meditatus, hunnos ad Italiae inuasionem primus excitauit, gentem ut ostendimus scythicam,201 quae, auditis uesogothorum202 successibus, eorum exemplo finibus egressa, apud Pannoniam per id temporis consedebat.

*203

1 1484: 1r. 1533: 1r.

2 Siena f. 1r: "Abreuiatio".

3 Siena f. 1r agrega.

4 1481, 1484, 1533: "ad". Sigo Siena f. 1r.

5 1481: "Iohannis". Sigo1484, 1533. También en n. 94.

6 1481: "uicesimi tercii". 1484, 1533: "uicesimi tertii". Sigo Siena f. 1r.

7 1533 suprime al inicio "abbreviatio" y agrega aquí "epitome".

8 1481, 1484, 1533: "Constantini". Sigo Siena f. 1r.

9 1481: "Hpnorium". Sigo 1484, 1533.

10 1481: "Ytaliam". Sigo Siena f. 1r, 1484, 1533. También en n. 5, 45, 48, 49, 51, 52, 57, 74, 77, 80, 85, 95.

11 1533: "irrumpentibus".

12 1481, 1484: "Hieronimus". Sigo Siena f. 1r, 1533.

13 1481, 1484, 1533: "decederet". Sigo Siena f. 1r. Probablemente hay que leer: "discederet".

14 1481, 1484: "hunorum". Siena f.1r: "unorum". Sigo 1533.

15 1484: "Atila". 1533: "Athila". También en n. 4.

16 1484, 1533: "Theodoricus".

17 1481, 1484, 1533: " quatuordecim".

18 1481: "regno". 1484: "Reno". Sigo Siena f. 1r, 1533.

19 Siena f.1r, 1481: "quesiuere". Sigo 1484, 1533.

20 1481, 1484: "uesogotharum". Sigo Siena f. 1r, 1533.

21 1481, 1484: "Scautia". 1533: "Scauria".

22 1481: "Eumico". 1484: "eunuco". Sigo 1533.

23 1481: "romona".

24 1533: "Belisarium".

25 1484: "lachrymosa".

26 1533 sustituye "potitus est" por "potito".

27 1481, 1484: "Maumethem". Sigo 1533.

28 1481, 1484: "sarraceni". Sigo 1533.

29 1481:"egiptios". 1484: "aegiptios". Sigo 1533.

30 1481, 1484: "lidos". Sigo 1533.

31 1533 omite.

32 1481, 1484: "Scithia". Sigo 1533. También en n. 13, 26, 28, 29.

33 1481, 1484: "Thanaidi". Léase: "Tanais". Véase n. 30.

34 1484: 1r. 1533: 1v.

35 1481: "Dannubium". Sigo 1484, 1533.

36 1533: "praelio". Restituyo. También en n. 18, 20, 24, 25, 37, 42, 79, 80, 84, 90.

37 1481, 1484: "Anthonius". Sigo 1533. Léase: "Antoninus". El emperador apodado Caracalla se llamaba Lucius Septimus Bassianus, y más tarde adoptó el nombre de Marcus Aurelius Severus Antoninus.

38 1481: "Dannubium". Sigo 1484, 1533.

39 1481, 1484: "christianorum". Sigo 1533.

40 1481: "uesogothe". 1484: "uisogotae". Sigo 1533.

41 1481, 1484: "ostrogothas". Sigo 1533.

42 1533: "millia". También en n. 24, 25.

43 1481, 1484: "Tracia". Sigo 1533. También en n. 23, 31, 34, 35, 48.

44 1481: "fedus". Sigo 1484, 1533.

45 1481, 1484: "tiranni". Sigo 1533.

46 1481: "Thessalanicam". Sigo 1484, 1533.

47 1481: "sperati". Sigo 1484, 1533.

48 1481, 1484: "baccata". Sigo 1533.

49 1484: "foelicitate".

50 1484, 1533: "tercenta".

51 1481: "dleuit". Sigo 1484, 1533.

52 Léase: "Marcianopolim".

53 1484, 1533: "foeminae".

54 1533: "Canabum".

55 1481,  1484: "amaronibus". Sigo 1533.

56 1481, 1484: "Idem". Sigo 1533.

57 1481: "federe". Sigo 1484, 1533.

58 1533: "gladibus". Corregido en su fe de erratas (f. 24r).

59 1481, 1484: "huni". Sigo 1533. También más abajo y en n. 30, 32, 95.

60 1481, 1484: "ostrogothas". Sigo 1533.

61 1533: "Riphaeis".

62 1481, 1484: "ostrogothe". Sigo 1533.

63 1481, 1484: "uesogothe". Sigo 1533. También en n. 30, 33, 39.

64 1481: "glarialem". Sigo 1484, 1533.

65 1481, 1484: "Thanaym". Sigo 1533.

66 1481, 1484: "Nassagetarum". Sigo 1533.

67 La misma errata en Biondo. El texto original dice: "ubi Caucasi rupibus". Cf. JERÓNIMO, Epistola ad Oceanum de morte Fabiolae, n. 8.

68 1481: "Allexandri". Sigo 1484, 1533.

69 1484: 1v. 1533: 2r.

70 1481, 1484: "uesogothe". Sigo 1533.

71 1481, 1484: "ostrogothas". Sigo 1533.

72 1481, 1484: "uesogothas": Sigo 1533.

73 1533: "arianae".

74 1533: "Alatheus et Safra".

75 1481, 1484: "gothorum". SIgo 1533.

76 1481: "imparauere". Sigo 1484, 1533.

77 1484: "uesegothis".

78 1484: "sagita".

79 1481: "uesogothe". Sigo 1484, 1533.

80 1481: "peccunia". Sigo 1484, 1533.

81 1481, 1484: "Sirinium". Sigo 1533.

82 1533: "quanquam".

83 1481: "Thodosio". Sigo 1484, 1533.

84 Graciano murió a manos de Andragatius, un general del usurpador Máximo († 388). Arbogastus fue un general del usurpador Eugenio († 394). Cf. ZOSIMUS, Historia nova, lib. IV, cap. 35 y 53-54 (Reitemeier, p. 344-6, 381-4).

85 1481, 1484: "profectos". Sigo 1533.

86 1533: "internecionem". También en n. 55.

87 1533: "Ruffinum". Léase: "Rufinum"

88 1533: "Stilliconem". Léase: "Stilichonem". También en 49, 50, 52, 53, 54, 55, 56, 63, 67.

89 1533: "Mastelzerius". Léase: "Masceldelus" o "Mascezel", hermano de Gildo.

90 1481: "Ruphinus". 1533: "Ruffinus". Sigo 1484.

91 1533: "Stillico". También en n. 46, 50, 52, 53, 54, 55, 56.

92 1481: "uesogothas". Sigo 1484, 1533.

93 1481: "ano". 1484: "auo". Sigo 1533.

94 Estilicón fue cónsul con Aureliano el año 400 y con Flavio Antemio en 405.

95 1484: 2r. 1533: 2r.

96 1533: "Halaricus". También en n. 51, 53, 54, 55, 59, 60.

97 1481, 1484, 1533: "balthorum". Sigo escritura de n. 61.

98 1481, 1484: "Illiricum". Sigo 1533.

99 1533: "Apenninus".

100 1481, 1484: "ubique". Sigo 1533.

101 1481 omite. Sigo 1484, 1533.

102 Probablemente debe leerse: "tanta".

103 Este párrafo es añadido de Piccolomini.

104 1533: "Sariam".

105 Probablemente debe leerse: "hunnus".

106 1484: "Radagusii". 1533: "Radagasii".

107 1533 lo pone entre las erratas y lo sustituye por "qui". Pero "cui" aparece también en el texto de Biondo.

108 1533 agrega: "quae".

109 1481, 1484: "munitus". Sigo 1533.

110 1533: "millibus".

111 1484: 2r. 1533: 2v.

112 1481: "Pasca". 1484: "Pascha". Sigo 1533.

113 1484: "occiosos". 1481, 1533: "ociosos".

114 1533: "aedidit".

115 1481: "ommssa". 1484: "ommissa". Sigo 1533.

116 1481: "Hieronimus". Sigo 1484, 1533. También más abajo.

117 1484: "Bethelem". 1533: "Bethleem".

118 1533: "imo".

119 1533: "perit".

120 Cf. HIERONYMUS, Epistola ad Principiam, n. 12 (MIGNE, PL 22, col. 1094): "Capitur Urbs quae totum cepit orbem, imo fame perit antequam gladio, et uix pauci qui caperentur, inuenti sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies, et sua inuicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactenti infantiae, et recipit utero, quem paulo ante effuderat".

121 1484: "exurientium".

122 1484: "suam".

123 1481, 1484: "lactanti". Sigo 1533.

124 1481, 1484: "recepit".

125 1533: "calendis". El saco de Roma fue el 24 de agosto del 410.

126 1484: "cedibns".

127 1484: 2r. 1533: 2v.

128 1533: "Halacrio".

129 1533: "balthus".

130 1481: "drliniuit". Sigo 1484, 1533.

131 1481: "fui". Sigo 1484, 1533.

132 1533: "millia". También en n. 67, 80.

133 1481: "Tyberius". Sigo 1484, 1533.

134 1533: "patrio".

135 1481, 1484: "hiis". Sigo 1533.

136 1481, 1484: "ab Ossero cymmerico". Sigo 1533.

137 1481, 1484: "Thanaym". Sigo 1533.

138 1484: 2v. 1533: 3r.

139 1481, 1484: "Illiricum". Sigo 1533.

140 1533 omite: "in patria".

141 1481, 1484: "methenses". Sigo 1533.

142 1481, 1484: "uesuncios". Sigo 1533.

143 1481: "burgunnionibus". Sigo 1484, 1533.

144 1481: "Phyrheneum". 1484: "Pyrheneum". Sigo 1533.

145 1481: "Hyspanias". Sigo 1484, 1533. También en n. 72, 73, 75, 77, 78, 81, 87, 91, 92, 94.

146 1481, 1484: "Britaniae". Sigo 1533.

147 1481: "continsem". Sigo 1484, 1533.

148 1533: "Ueronianus". Léase: "Uerinianus". También más abajo. Su hermano se llamaba "Didymus".

149 1484: 2v. 1533: 3r.

150 1481: "Phyhrenei castra". 1484: "Pyrhenii castra". Sigo 1533.

151 1481, 1484: "imperatorum". Sigo 1533.

152 1481: "brittanicam". 1484: "britanicam". Sigo 1533.

153 1481, 1484: "Pyrhene". Sigo 1533.

154 1481, 1484: "amiserunt". Sigo 1533.

155 1481, 1484: "Pyrhenei". Sigo 1533.

156 1481, 1484: "Thagi". Sigo 1533.

157 1481, 1484: "Olissiponis". Sigo 1533. También en n. 84, 90.

158 1481, 1484: "uesogothas". Sigo 1533.

159 1484, 1533: "caeteram".

160 1481, 1484: "destineret". SIgo 1533.

161 1481: "aoitatione". Sigo 1484, 1533.

162 1484: 2v. 1533: 3v.

163 1481, 1484: "Britania". Sigo 1533.

164 1481, 1484: "misis". Sigo 1533.

165 1481: "tyranidem". Sigo 1484, 1533.

166 1481, 1484: "uesogotharum". Sigo 1533.

167 1484, 1533: "inde".

168 1481, 1484: "Lypparim".

169 1533: "exscensione".

170 1533 agrega: "ut".

171 Probablemente aquí debe leerse: "cum".

172 1533: "accepta".

173 1481: "Cartaginem". Sigo 1484, 1533.

174 1481, 1484: "Aphrica". Sigo 1533.

175 1481, 1484: "uesogothae" y más abajo: "uesogothas". Sigo 1533.

176  1484: 3r. 1533: 3v.

177 1481, 1484: "commeatum". Sigo 1533.

178 1481: "marittima". Sigo 1484, 1533.

179 1533: "subrogatus".

180 1481: "hii". Sigo 1484, 1533.

181 Errata. Léase: "freto".

182 1481: "osidibus". Sigo 1484, 1533.

183 1484, 1533: "Bethica". También más abajo.

184 1481, 1484 omiten. Sigo 1533.

185 1481, 1484: " Olissiponem". Sigo 1533.

186 1481, 1484: "Achatam". Sigo 1533 y texto de Biondo.

187 1484, 1533: "caeteri". También en n. 87.

188 1484: 3r. 1533: 4r.

189 Relato duplicado de n. 78-79.

190 1481, 1484: "cathenis". Sigo 1533.

191 1481, 1484: "tholosanique". Sigo 1533.

192 1481, 1484: "Anxitanae". Sigo 1533.

193 1481, 1484: "Uastoma". Sigo 1533.

194 1481, 1484: "Hetius". 1533: "Ecius".

195 Léase: "Dorostorus", "Durostorum" o "Durostolon". Hoy Silistra (Bulgaria).

196 1481: "reuesi". Sigo 1484, 1533.

197 1481, 1484: "obiecerant". Sigo 1533.

198 1484: 3r. 1533: 4r.

199 1481, 1484: "trax". Sigo 1533.

200 1481: "procurabat". Sigo 1484, 1533.

201 1481, 1484: "Cythiam". Sigo 1533.

202 1481, 1484: "uesogotharum". Sigo 1533.

203 1533 agrega: "Epitomes libri primi, primae Blondi Decadis, finis".